Saga Bacardí
10038
ESCRITURA DE ENTREGA DINERAL DE CAUSA PIA ENTREGADA A CARLOS TOMBA POR MATRIMONIO DE SU HIJA TERESA TOMBA Y ROCA.


Die Dominica secunda mensis Marty anno a Nativitate Domini MDCCXXXXIX.
Ego Carolus Tomba sarctor Barcinonae civis uti habens cessionem de infrascripta portione causae piae abs Theresiae Gironella et Tomba filia mea per eam in mei favorem factam cum capitulis matrimonialibus inter illam, et Christphorum Gironella sarctore, Barcinonae civem firmatis receptis paenes Docctorum Faeicem Avellá nottarium publicu de número praesentis civitatis, die quinta mensis Novembris anni millessimi septingentessimi quadragessini septimi, dicto nomine. Gratis et sponte confiteor et in veritate recognosco vobis Magnifico Ignatio de Quintana, et Maresch domicello Barcinonae populato, Josepho Ramoneda Aromatario, Raymundo Viñallonga, currum fabro, et Paulo Vitriario Barcinonae civibus uti Administratoribus basint pauperum verecundantium Ecclesiae Parrochialis Beatae Mariae de Pinu prasesntis civitatis. His praesentibus. Quod modo infro dedistis, et solvistis nobis ocho libras quatuordecim solidos et tres denarios monetae Barchinonae. Et sunt pro portione dictae Theresiae filiae meae spectante in causa pia fundata per Eufrasinam Serra, in qua tanquam degenere et parentela dictae fundatricis oppositionem fecit die duodecima Desembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi septimi. Modus vero solutionis dictarum octo librarum quatuor decim solidorum et trium denariorum fuit, et est talis quoniam illas habeo, et recipio a vobis cum pecunia nimerata realiter et de facto in notari et testium infrorum praesentia. Et ideo in testimonium praesente, firmo vobis apocam. Actu, ut supra.
Testes sunt Rndus. Marianus Casanovas Pbre. et beneficiatus Beatae Mariae de Pinu et Alfonsu Llopart agrícola loci de masquefa Barcinonae degent.
Paene me Antonius Comella notario .