Saga Bacardí
21107
ESCRITURA DE ENTREGA DINERAL POR LOS TUTORES DE ESTEVANELL.


Die Sabbati XII mensis Juny anno MDCC.
Nos Petrus Verdaguer caupo Raphael Figaró minor dierum estamperius, et Jacobus Soler lanio cives Barcinonae tutores, et suis casu loco, et tempore curatores personarum, et bono pupillarum filiarum, et haeredum Joannis estevanell difuncto cauponis et barratery acus civis Barcinonae, nimirum ego dictus Petrus Verdaguer electus, unacum Rndo. Domino Dre. Antonio Manyer Pbro. in ecclesia Parrochiali Santi Pertri Puellarum Barcinonae benefitiato, per dictum Joannem Estevanell ultimo suo testamento quod fecit apud notario infrum die decima octava mensis Augusti anno millessimo sexgentessimo nonagesimo octavo et nos dicti Raphael Figaró, et Jacobis Soler subrogati in locum et per mortem, dicti Rndi. Dris. Anthony Manyer dicto nomine. Gratis, confitemur et recognoscimus vobis Administratorem Rndo. Domino Dri, Joanni Lolleuda Pbro, Rectori Parrochiali ecclesias Beatae Mariae de Pinu presentis civitatis Barcinonae, et Rndo. Josepho Pla Pbro. in sede Barcinonae beneficiato manumissoribus et exequitoribus testamenti sui ultimae voluntatis dicti Rndi. Dri. Antony Manyer hos presentibus quod modo infro exolvistis nobis bismillae quingentum none libras docem septem solidos et sex denarios monetae barcinonae, et sunt pro consimilibus quas vos dicto nominae nobis dicto nomine devitores remansistis cum instro diffinitionis per nos vobis dicto nominae factae de illo quod dictus difuncto Dr. Antonius Manyer uti tutor, et curator praedictus administratorat, a diae obitus dicti Joannis Estevanell usquae in dictum obitus dicti Dri. Anthony Manyer ut de dicta diffinitionae in quae sunt inserta computae, constat, instro altaro recepto apud notarium infrum die vigesima quarta mensis May, proxime praeteriti. Modus vero solutionis dicta bismille quingentum triginta trium libra decem septem solidorum currents mensis Juny pro vobis Rndus. Dr. Josephus Tolrá Pbr. Procurator vestri, dixit, et scripsit nobis quadam partita in tabula camby Barcinonae ad soltam notarium infri quam partitam rattam, et gratam habemus cum presenti. Et ideo renuntiando presentem facimus vobis apocham de soluto. Actum.
Testes sunt Josephus Soler sartor, et Clamens Soler gaerulus dictae tabulae cives Barcinonae.
Paenes me Stephanus Cols notarium.