Saga Bacardí
21133
ESCRITURA DE ALQUILER DE LA TASA DE EMBALAGES DEL COLEGIO DE DROGUEROS, ACTUANDO ANTONIO NADAL Y DE CASANOVAS.


Die V mensis January anno a Nativitate Domini MDCCXXXXV.
Nos Paulus Pujol, et Antonius Nadal aromatary, Barcinone cives currenti anno Consules honor Collegy Aromatario et sucrerios hujus civitatis Autustinus Vidal Clavarius, Joannes Pujol et Estrada, Joannes Vicent, Carolus Camps, Joannes Aldrich, Sindicus, et Josephus Ramoneda credenserius omnes aromatary Barcinone cives, et Collegiati dicti Collegy juntamque illius componentes, et facientes convocati et congregati cum acistentia honor Josephi Arboli alguassiry Regy, instus domos propriae habitationis Salvatoris Rifa etia aromatary Barcinone civitatas in presenti civitate in vico vocato de Moncada, utendo facultate per dictum honor Collegium nobis et seu dicta juntae concessa. Gratis, et ex nostra certa scientia. Ad tempus duoru annoru qui currere inceperunt herina die prima currentis mensis January, et finient ultima die Decembris anni millessimi septingentessimi quadragesimi sexti, arrendamus vobis Francisco Pujol etiam aromatario Barcinone civi his presenti, et inferius acceptanti et vestris ac quibus volueritis dicto durante tempore dotam illam tatationem vulgo tatxa, o tarifa per nos et seu per juntam dicti honor Collegy impositam in et super segrestys, vulgo embalages nerciun quas aromatary presentis civitatis aromatopolium habentes emunt vel aliter pro opsoru computo illas ad se adferrre faciunt, sic et quemadmodum dicta tatxatione imposita fuit et est in et cum quatuir de liberationibus per junta, dicti Collegy paenes notario infru factis una scilicet decima sexta die February, anni millessimi septingentessimi quadragessimi, altera decima tertia die Decembris ejusdem anni milessimi septingentessimi quadragessimi, alia undcima die January anni millessimi septingentessimi quadragessimi secundi, et ultima die presenti. Hac itaque arrendamentu facimus cum pactis tamen, et conditionibus infris, et sequentibus.
Primo: Videlicet que ab lo present arrendament no va compresa la botiga del difunct Miquel Pujol, ans be si durant lo present arrendament venia lo cas de haverse de compendrer la dita botiga de dits embalatges, en est cas quedara lo pproducto dels embalatges de ella per compte de dit honor Collegi.
Item: Ab pacte que dit arrendatari tindrá conforme se li concedeix la facultat de penyorar als constribuyents que no hauran manifestat sos elbalatges y de compellirlos a la paga dels embalatges su y conforme está disposat, y que la resulta dels penyoraments cedirá a favor de dit arrendatari, estant lo nonor Collegu de evicció de tots aquells partis de embalatges que despres de haver penyorat al debitor o altrament de haverlo convingut en judici, no haurá pogut cobrar dins lo mes inmediadament seguent al que se haurá tingut de satisfer. Si emperó dit arrendatari no recorrerá als Consuls de dit honor Collegi dins lo mes immedidament seguent de haverse tingut de satisfer, en tal cas no se li estará de evicció alguna. Et sic cum dictis pactis et conditionibus et non sine eis cedimus et mandamus ex causa presentia vobis, et vestris omnia jura, et actiones nobis et seu docto honor Colegio competer in presentis vobis arrendatis contra quascumque personas, bona et res ratione, et occasione corundem, quibus juribus et actionibus cessio possitis vos et vestris dictas tatxationes a debitoribus, aly quae personis ad illius solutionem quomodolibet tentis,e t obligatis petere exigere, et cuncta alia facere quae ante hoc arrendamentu dicti Collegiu facere poterat, et alias uti ipsos juribus cessis in quovis casu vobis utili, et oportuno omni meliori modo nos enim ponendo vos, et vestros in locum, et jus dicti Collegy facimus et constituimus vos, et eso in his Domonos et perocuratores ut in rem vestram propria ad presenta exequuenda dicentes et intimantes omnibus debitoribus dictae taxationis qua in vim presentis illas vobis solvant pro ut dicto Collegio eam solvere tenerentur. Pretium vero humos arrendamenti per totus dictus tempus est octingentum librae monetae barcinone ex quibus deductis viginti quinque libris videlicet decem libris quas Joannes Pujol et Estrada lucravit de axaus quia obtulit septingentu et septuaginta libras cum dictis decem libras de axaus, quae per vos illi solvendae sunt, et quindecim libris per vos lucratis de mitjas ditas, remanent solvendae dicto honor Collegio septingentum septuaginta quinque librae quas ex solvere habeatis Clavario dicti Collegy hoc modo videlicet centum quadraginta libras per totum mensem Aprilis proxime venturi, ducentum quadraginta septem libras et decem solidos per totum mensem Decembris currentis anni, alias centum quadraginta libras per totum mensem Aprilis anni milessimi septingessimi quadragessimi sexti, et residuas ducentum quadraginta septem libras et decem solidos per totum mense Decembris ejusde anni millessimi septingessimi quadragessimi sexti. Et ideo renunciando exceptioni dicti prety sic non conventi, et legi qua deceptis ultra dimidium justi prety subvenitur, et exceptioni de dolo, et actioni infractum, omnique aly uxi his dovianti, donamus, et remittimus vobis et vestris cum presenti si quid presenta plus modo valent, vel ab inde valebunt pretio antedicto insuper conenimus et bona fide promitimus presenta quae vobis arrendamus facere vos et vestros habere, et percipere contra cunctos, tenerique de evictione, et legitima defentione modo et forma dessuper expraessis, et de restitutione omium missionu, dampnu, et interesse quae inde pro presentis sustinueritis super quibus credatur vobis, et vestris vestro et cor plamo simplici verbo, vel solo juramento ad quid deferemus mullo alio probationu genere requisito et pro his complendis obligamus vobis et vestris omnia et singula bona jura et emolumenta dicti honor Collegy mobilia, et immobilia ubique habita et habenda non autem bona nostra pro presentis obligare intendimus cum in his negotiu geramus alienum, renunciantes quantu ad haec cuicumque legi, et juri nobis et seu docto Collegio quoquomodo juvaniti. Ad haec ego dictus Franciscus Pujol arremdatarius praefatus his presents laudams presenta, acceptansque a vobis homoi arremdamentum convenio et promitto vobis quod dabo, et solvam dicto Joanni Pujol et Estrada dictas decem libras peripsu lascratas de axaus, clavario autem dicti Collegy praehabitas septingentum septuaginta quinque libras terminis et solutionibus supra expraessasis sine aliqua videlicet dilatione, et compensatione cum salario procuratoris vestri, et seu dicti Collegy pro qualibet die intus presentem civitate Barcinone decem solidos et extra viginti silidos ultra quos promitto solbere vobis, et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et dampna per vos, et vestros seu dictum Collegiu facienda, et sustinenda pro presenti super quibus credat verbo, aut solo juramento ad quod deferri habeat et ut de presenti vobis et seu dicto Collegio tutius cautum sit dono vobis infidejussores et principales solutores principeliterque tentos, et obligatos dictu Josnnem Aldrich et Carolum Coquet aromatarios Barcinine cives inferius onus fidejussionis aacceptantes qui una mecum, et sine me ac insolidum ad presente se obligabunt ad haec nos dicti Joannes Aldrich et Carolus Coquet laudantes presenta, acceptantes quae uti nos sponte onus dictae fidejussionis, Gratis et ex nostra certa scientia convenimus et promittimus vobis dicti honor consulibus et Collegio quid cum dicto principali nostro, et sine illo ac insolidum ad presenta omnia et singula per illum supra promissa firmiter tenebimur, et pro praemissis omnibus attendendis, et complendis tam principalis quam fidejussores obligamus vobis et vestris omnia et singuna bona et jura nostra, et cujuslibet nostrum insolidum mobilia, et immobilia habita et habenda etiam quivismodo, et jure privilegiata renunciantes quantum ad haec heneficio nova constitutionu et dividenda actionu, Epistolae quo divi Adriani, et Consuetudini Barcinone loquenti de duobus vel pluribus insolidu se obligantibus, et nos dicti fidejussores legi dicenti, quod prius conveniatur principalis, quam fidejussor, et aly dicenti, quod sublato principali tollatur accessoriu, et omnes renunciamus cuicumque legi, et juri nobis quoquomodo juvanti foro nostro proprio submittentes, et supponentes nos,e t bona nostra et cujuslibet nostrum insolidu quo ad haec foro Illustri Domoni Praetoris Barcinone vel alterius cijusvis officialis, et tribunalis secularis tantu cum facultate variandi judiens, et facimus, et firmamus spcriptura terty sub paena terty, in libris tertior curiae dicti Domini Praetoris vel alterius tribunalis et superioris secularis ut praefatur, obligantes proinde vobis personas nostras, et omnia et singula bona, et jura nostra et cujuslibet nostrum insolidu mobilia, et immobilia presentia et futura volentes quod per dictam terty scriptura, huic instro vel, e converso nullum fiat praejudiciu novatio, seu derogatio ullo modo imno possitis uti ipsis ambabus cautionibus et oblinibus seu illa ex eis quam malueritis et quia dies presentes est faeriata hacde causa constituimus procuratores nostros omnes notarios es scribas, juratos dictae curiarum actuales et futuris insilidum ad firmandu dicta scriptura terty cum obligationibus praecontentis, et juxta curiae stilum et promittimus rattum habere quid quid per eso futum fuerit insuper quia ego dictus Franciscus Pujol minor sum viginti quinque anno major vero vigenti duiru promitto et juro contra praemissa non facere nec venire ratione meae minoris aetatis renuncians quanti ad haec veneo dictae minoeis aetatis facilitatis, et ignorantiae et omni aly restitutione in integrum postulanti. Haec igitur omnia facimus paciscimus et promittinus nos dicti contrahentes scilicet pars parti nec non notario infro ut publicae personae pro quibus intersit stipulanti. Actum ut supra.
Testes firmae omniu ptorum empta firmae dicti Caroli Coquet sunt Marianus Dorca, et Antonius Pujol juvenis aromatary Barcinone comorantes.
Testes vero firmae dicti Caroli Coquet eadem die Barcinone firmantis sunt Joannes Alasan curritor colli et Josephus Armengol sutor veteramentarius Barcinone cives.
Paene me Antonius Duran et Quatracasas notario.