Saga Bacardí
21290
ESCRITURA DE PAGO POR LOS SINDICOS DE ABADAL A ANTONIO NADAL DE CASANOVAS.


Die Martis tertia mensis Aprilis anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo tertio. Barcinone.
Ego Antonius Nadal aromatarius civis Barcinonae. Gratis et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Stephano Matas, et Petro Gecsalí comerciatoribus civibus Barcinonae tanquam electis concordiae firmatae, et juratae inter Josephum Abadal mulierem villae de Calaf, vicen diaecesis ex una, et creditores suos partibus ex altera, receptae paenes Doctoru Michaelem Cabrer difuncto notario publico de número Barcinonae die undécima May anni millessimo septingentessimo quadragessimo, licet absentibus, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnímodas volntates solvistis mihi, et a vobis recepi centum decem libras tres solidos, et quatuor denarios monetae barcinonae, et sunt pro similibus tangentibus ad me tanquam alterum ex creditoribus dicti Abadal, ex tertia, et ultima distributione per vos facta quantitatis octingentum nonaginta trium librarum duodecima solidorum et trium denariorum per vos dicto nomine ex actaru ad compementum debiti memorati Abadal, prout apparet ex apocha per vos relato nomine et firmata recepta paenes notarium infrum die decima sexta February proxime praeteriti, sntque etiam ad complementum crediti quod habebam contra memoratum Abadal, laudan condonationem per vos tanquam electos praedictos ei factam cum praecalendata apocha, Et ideo renuncianto exceptioni pecuniae praedictae, non receptae, et omni aly juri mihi cerca haec juvanti in testimonium praemissorum presentem facio vobis apocham de soluto, Actum ut supra
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Roger scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianus Prats notarium.