Saga Bacardí
21479
ESCRITURA DE RECONOCIMIENTO DE DUDA HACIA CAMILLERI Y BLANCHI, POR LA VIUDA DE BUENAVENTURA CANET.


Die Martis XVI mensis July anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIII.
In Dei nomine, Noverint Universi. Quod nos Maria Magdalena Canet et Ferrusola vidua Bonaventurae Canet curritoris auris civis Barcinonae, ta uti tenens, et possidens, pro meis dote, sponsalitio, et alys juribus, hypothecis, et creditis, hereditatem, et universa bona, quae fuerunt dicti difuncto viri mei juxta antiquam praescriptam, laudabilem, et approbatam consuetudine Barcinonae, constitucionemque Cathaloniae generalem Perpinuani editam, hac nostra, incipientem, quametiam uti usufructuaria, vita mea naturali durante, ad secunda non transiens vota, earundem hereditatis, et bonoru et Petrus Canet botiguerius pannorum barcinonae civis tanquam tutor, et suis casu, loco, et tempore curator personaru, et bonorum pupilloru filiorum, et heredum dicti difuncto Bonaventurae Canet, per ipsum relicta, et assignatus respective suo ultimo testament condito, et firmato paenes Docturi Josephum Cols notarium publicum de número Barcinonae die vigesima quinta mensis Aprilis anni millessimo septingentessini quadragessimi, quid ejus obitu sequito fuit publicatum die decimal octava mensis Octobris anni millessimi septingentessimsi quadragessimo septimi, eo una. Et Joannes Cammilleri ex civitate de Senglea Insulae Melitensis modo Barcinone repertus, tam nomine meo proprio, quam etiam uti socius, qui fui Salvatoris Bianchi dictae civitatis de Senglea, prout de nostra societate apparet instro recepto paenes Augustinum Marchese Melitae notariu die quinta mensis Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimi sexti in debita forma legalisato, partibus eo altera. Gratis et ex nostra certa scientia compromittimus in vos Antonium Seguí, et Petrum Vilella comerdiatores cives Barcinonae licet absentes, sed tanque praesentes, tanquam árbitros, arbitradores, laudato, res et amicabiles compositores, tam per viam juris, qua amicabilis compositoris, tam in sententiando, pronuntiando, et declarando, quam etiam in colligendo, procedendo, et referendo per et inter nos dictas partes, nomae vos dictum Antonium Seguí per nos dictos Mariam Magdalenam Canet et Ferrusola et Petrum Canet, et vos dictum Petrum Vilella per me dictu Joannem Cammilleri, sub paena septingentum libraru barcinonem nos scilicet ad invicem et vobis dictis dominis arbitris, et argibratoribus per stipulatione promissa, de et super quaestione mota inter nos dictas partes ratione credita, quod dictus difuncto Bonaventura Canet tamquam mandatarius doctorum Salvatoris Bianchi, Joachimi Psayola, et Joannis Cammilleri habebat, et modo nos Maria Magdalena Canet, et Ferrusola, et Petrus Canet dictis quibus supra nominius habemus, seu habere pretendimus adversus dict, Joannem Cammilleri, et Socios suos, prout apparet eo computo per nos tradito dicto Cammilleri, quod initiatum fit die decima séptima mensis Augusti anni millessimi septingentessimi quadragessimi sexti. Et ego dictus Joannes Cammilleri praetendon dictu, creditu, reduci adminoram summam propter aliquas dificultates oppositas super dicto computo, et propter alia quae adimpleta non fuere per dictum Bonaventuram Canet, et etiam praetendo quod, dictu, computum initiatum, fuit die decima tertia mensis January anni millessimo septingentessimi quadrageessimi septimi. Quidque dictis Bonaventura Canet solummodo fuit mandatarius pro emptionibus, no autem pro venditionibus, sed quid pro venditionibus interventionibus, dependentibus, et emergentibus ex praedictis, annexis, et connexis quivismodo. Dantes, et concedentes vobis dictis Sominis arbitris, et arbitratoribus facultatem et potestatem expraessas, quod super praedictis, dequibus in vos compromittimus, possitis, et valeatis procederé, et per nos dictas partes procedi facere breviter simpliciter, summarie, et de plano sine stripitu et figura judicy de die, et de nocte, et in die semel, et pluries, juris ordine servato, vel no servato, aut omnino praetermi. Possitis etiam nos dictas partes citare, et de contumatia punire, et de paene commissione, pignora partis inibe dietis parti obedienti tradere, et liberare possitis inquam pronuntiare, sententiare, et declarare in et super praedictis tam de jurem eo justitia, quam per amicabilem compositionem, in scriptis tamen, tu sententia aternae memoriae commendetur, et etiam interpraetare, corrigere, et emmendare, semel, et pluries tam de jure, et justitia, qua etiam per amicabilem compositorem, si quae in vestris proninciatione, sententia, et declaratione ambigua apparuerint, dubia, vel obscura, aut interpraetatione, seu correctione digna, et hoc tam infra tempus presentis compromissi, quam etiam postea, et nobis presentibus, vel absentibus, aut quolibet nostru tantum praesente, et quilibet percontumatia, senals absente quities vobis dictis Dominis arbitris, et arbitratoribus, fuerit benevisum nos enim convenimus dictis respective noibus, et bona fide promittimus vobis dictis Dominis arbitris, et arbitrarotibus, et nobis ad invicem, sub paena jam dicta, quod procedemus cora vobis simpliciter, summarie, et de plano diebus, horis, et locis, et alias prout vos duxeritis ordinandum, et quod compparebimus coram vobis breviter, summarie, ac de plano diebu, locis, et horis, quibus nobis per vos fuerit ordinatum, et assignatum, et quidquid dixeritis, pronuntiaveritis, et declaraveritis, et postea interpraetaveritis, correxeritis, et, emendaveritis, totum id quidquid, et quantu fuerit attendemus, et cum effectu complebimus, et observabimus, et ratum, gratum validum, atque firmum habebimus, laudabimus et approbabimus ratificabimus, et confirmabimus sub paena premoninata, omnibus appellatione, reclamatione, exceptione, defensione, difuguo, et malitia, giudaticis, supersedimentis, arbitirio bono veri, et ejusrecursu et exceptionibus, ac contradictionibus cessantibus quibuscumque. Renuntiantes quantu ad haec omnibus appellationivus, recursibus, auxilys, statutis, et consuetudinibus, si quae sint, quibus licitum sit ab arbitrali sententia appellare, et supplicare, seu recurrere, et omni aly juri, rationi, et consuetudini, his obciantibus, quovismodo. Volentes, et consentientes, quid paena praedicta toties commitatur, et exigi possit, quaties in quolibet articulo fuerit contra factu, quae quat paena adquiratur, et applicetur panti obedienti, qua paena commissa, vel non, soluta, vel non, aut aliter gratiose remissa simel, et pluries, nihicominus, presentis, compromissi processus, sententia, et pronunciatio, interpraetatio, correctio, et emendatio vestra, alique omnia, et singula pera, et infra rata maneant, atque firma, et ad ea comlenda, tenenda, et observanda teneamur, et possitis compellere fortiter, es districte omnibus exceptionibus proculpulis. Convenimus et am hos dictae partes vobis dictis Dominis arbitris, et arbitratoribus, et nobis ad invecem sub dicta paena committenda, et adquirenda ut supra, quod adversus humoi, compromissu, aut adversus sententiam, seu declarationem, interpraetationem, correctione, et emendam vestras, nec processu per vos faciendu non opponemas nec allegabimus aliqua mullitatom, difugium, seu malitiam, aut causam aliqua contrariam ad praemissa, nec utemur beneficio alicujus legis, sive juris, quid vitiet, seu vitiare possit presentes compromissum, sententia, pronunciatione, seu declarationem, interpraetatione, seu emendam vestras, et ex causis praedictis, nec eo personis nostris, et dictorum pupilloru, nec vestris, nec ratione de qua compromittimus, nec ex quacumque alia ratione seu causa. Verumsi forsan vos dicti Domini Arbitri, et arbitratires tam in proadendo, qua insertendiando et declarando, et alias quovismodo inquovis casu in presenti negotio essetis discordes, dicto casu cum praesenti damus, et concedimus vobis, dictis Dominis arbitris, et arbitratoribus facultate, et potestate eligendi, et associandi vobis, in tertium arbitru, et arbitratore, per ona vobis benevisam, quae quidem persona per vos elegenda in tertium, et associanda, una vobis vum aut alter vestrum, cum quo poterit sicom de cordare, possit procedere, et praenuntiare, interpraetare, corrigere, et emendare et omnia alia facere, quae vos facere possetis juxta facultatem, et potestatem, per nos vobis superius at tributam. Quae proninciatio, et declaratio, inter praetatio, correctio, et emendatio, per dictu tertium per vos dicto eveniente discordiae casu eligendum concorditer vobiscum ,sive autem cu altero vestu, cum quo poterit concordare facta, et lata, per nos teneri habeat, compleri, et observari, eaaque tenere, complere, et observare promittimus, ac si per vos dictos arbitros, et arbitratores absque discordia fuisset facta, et lata, omnibus exceptionibus rettojectis, na eamde, seu talem, et tantam qualem et quanta vobis superius attribuimus potestatem, dicto tertio per vos eligendo, et associendo in dicto casi dscordia, nunc pro tunc ambobus, et alteri vestru conferimus, atque damus, sub esisdem promissiomibus, paenis clausulis, et cautelis adjectis superius, et expraesis. Praefigimusd aute nos dictae partes vobis dictis Dominis arbitris, et arbitratoribus, et tertio per vos dicto casu discordiae eligendo, et nominando terminum infra quem praesens negotiu finiatur, et terminetur, scilicet infra duos menses a die praesenti, in posterum continue decurrendos, qum terminum possitis porrogare per spatium aliorum binorum mensium tantum. Hujusmodi autem compromissum facimus, et facere intendimus sub hujusmodi, pacto, et conditione videlicet. Quod ego dictus Joannes Cammilleri nomine mei proprio et tanqua socius, qui fui dicti Salvatoris Bianchi solummodo me obligo, et obligare intendo sententiae, seu declarationi per dictos Dominos arbitros, et adbitratores faciendae praebinis tertys partibus correspectivis portioni meae, et dicti Salvatoris Bianchi tantum, non autem pro tertia parte correspectiva dicto Joachimo Bayla, per pactu expraessu sic inter nos dictas partes conventum. Quidque solutis dictis binis tertys partibus, vos dici Mariam Magdalena Canet, et Ferrusola, et Petris Canet noibus quibus supra, tradere habeatis, incontinenti Gaspari Malet et Antonio Janer curritoribus auris civibus Barcinonae binas tertias partes omnium effectuu, et creditorum mei dicti Joannis Cammilleri, ac dicti Salvatoris Bianchi in posse vestro existentium.
Item. Etiam sub pacto et conditione, et non alias, scilicet. Quod humoi compromisso absque pronuntiatione spirante omnes actiones remaneant salvae utrique parti nestrum contra alteram ac si presents compromissum factu, et firmatu non fuisset. Ad haec ego Joannes Baptista Atart ex dicta civitate de Senglea, modo Barcinonae regertus, constituens me debitorem, et principalem solutore principaliterque tentum et obligatum pro dicto Joachimo Psayla pro parte scilicet, seu portione ad dictu Bayla solvere tangente juxta sententiam, seu declaratione per dictos Dominos arbitros, et arbitratores faciendam, et non amplius convenio,, et promitto vobis dictis Maria Magdalena Canet, et Ferrusola, et Petro Canet nominibus quibus supra, quidinfra duos mensis a die dictae declarationis, seu sententiae in posterum computandos exsolvam vobis dictis noobus partem, seu portionem ad dictum Psayla solvere tangentem. Et praedicta omnia, et singula nos dictae partes attendere, complere, promittimus sins aliqua videlicet dilatione,e t compensatione, cumque salario procuratoris instus Barcinonae dcem solidoru, et extra viginti, solidorum ultra quis promittimus restituere una pars noestra alteri omnes missiones, sumptus expensas, et damna facienda, et sustinenda pro praedictis, superquibus credatur verbo, aut solo juramento ad quid de ferri debeat. Et tu de praedictis omnibus, et singulis per me dictu, Joannem Cammilleri supra promissis vobis dictis Maria Magdalena Canet et Ferrusola, et Petro Canet dictis quibus supra nominibus tutius cautum sit, ago dictus Joannes Cammilleri nomine meo proprio, et uti socius qui fui dicti Salvatoris Bianchi, dono vobis in fidejussores, et principales solutores, principaliterque tentos, et obligatos dictos Gasparem Mallet, et Antonium Janer curritores auris cives Barcinonae, presentes, et inferius acceptantes, qui una mecu, et sine me ac simul, et insolidu, praedictis, et infris firmiter teneantur. Ad haec hos dicti Gaspar Mallet et Antonius Janer fidejussores praefati his presentes laudantes praedicta omnia, et singula acceptantes que in nos sponte onus fidejussionis honoi. Gratis et ex nostra certa scientia convenimus, et promittimus vobis, quid una cum dicto Joanne Cammilleri principali nostro, et sine eo ac insolidum praedictis, et infris firmiter tenebimur, pro binis tertys partibus correspectivis portioni dicti Joannis Cammilleri, et dicti Salvatoris Bianchi, et non amplius, promitentes vobis, quod infra duos menses a die dictae declarationis seu sententiae inposteru computandos exsolvemus vobis dictis nominibus binas tertias partes correspectivas portioni dicti Cammilleri, ac dicti Bianchi. Et pro praemissis omnibus et singulis attendendis, et complendis, nos omnes superius nominati obligamus una pars nostru alteri adinvice, et vicisi, scilicet ego dicta Maria Magdalena Canet, et Ferrusola uti tenutaria, et usufructuaria praedicta omnia, et singula bona, et jura dictae tenutae, ac dicti usufructus. Ago dictus Petrus Canet tanqua tutor et curator praehabitus formnia, et singula bona, et jura dicta tutelae, et curae, non ause bona mea propria cum inhis nebottu geram alinu. Ego dictus Joannes Cammilleri nomine meo proprio, et uti socius, qui fui dicti Salvaoris Bianchi omnia, et singula bona, et jura mea, et dicti Bianchi. Nos dicti Gaspar Malet, et Antonius Janer omnia, et singula bona, et jura nostra et cujuslibet nostri dictoru Cammilleri, Malet, et Janer insolidu, et ego dictus Joannes Baptista Atart omnia et singula bona, et jura mea mobilia,et immobilia, praesentia,e t futura habita, et habenda etiam a jure privilegiata renunciantes gortu ad haec nos dicti Cammilleri, Malet et Janer beneo, novar constitutionu dividendarum, et cedendarum actionum, Epistola Divi Adriani, et Consuetudini Barcinonae lo quenti de duobus, vel pluribus insolidum se obligantibus et nos dicti Gaspar Malet et Antonius Janer fidejussores, et ego dictus Jannes Baptista Atart inquantu me prodicto Joachino Psayla fidejubere videtur, renunciamus legi, sive juri dicti, quod prius conveniatur principalis qua fidejussor, et aly dicenti, quod prius conveniatur principali tollatur accessorium, et omnes renunciamus omni alu, et cuicumque legi, et juri novis quoqui modo invanti, et ex pacto foro nostro proprio, sumittentes, et supponentes nos, ac bona praedicta quad haec foro curae Illustri Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius cijusvis officialis, et tribunalis secularis tantu cum facultate variandi judiciu, et facimus, et firmamus scriptura terty, sub paena terty, in libris tertio curiae dicti Domini Praetoris, vel alterius tribunalis, et superioris secularis tu praefertur. Obligantes proinde dictis respective noibud un pars nostru alteri ad invidem, et vicissim scilicet, nos dicti Joannes Cammilleri, Gaspar Malet, Antonius Janer et Joannes Baptista Atart personas nostras, et omnia et singula bona, et jura nostra praedicta, et cujuslibet nostru dicto Cammilleri, Malet, et Janer insolidum. Ego dictus Camilleri uti socius qui fui dicti Bianchi omnia et singula bona,et jura dicti Bianchi. Ego dicta Maria Magdalena Canet et Ferrusola omnia, et singula bona, et jura dictae tenutuae, ac dicti usufructus. Et ego dictus Petrus Canet omnia, et singula bona, et jura doctae tutelae, et curae (non aute mea propria) mobilia, et immobilia presentia, et futura. Volentes, quod per dictu terty scriptura uic instro vel e converto nullum, fiat prajudiciu novatio, seu deroatio ullo modo, imo possit quae libet pars nostru uti ipsis, ambabus cautionibus, et obligationibus, seu illa ex eis qua maluerit. Et tu praedicta omnia, et singula majori gaudens firmitate non vi, nec dolo, sed sponte juramus nos omnes superius nominati inanimas nostras ad Dominu Deu et ejus sancta quatuor Evangelia manibus nostris corporaliter tacta praeicta attendere, et complere, et in nullo contrafacere aliqua ratione, seu causa. Haecigitur omnia et singula prout supra sunt promissa facimus, paciscimus, et promittimus una part nostru alteri ed invice per non notario infro ut publicae personae proquibus intervit recipienti, et stipulanti. Actum ut supra.
Testes sunt Benedictus Gaix melitensis, et Josephus Gomís gossipinus opofex cives Barcelonae.

Postea autem die decima tertia mensis Septembris ejus dem anni dicti Antonius Seguí et Petrus Vilella arbitri, arbitratores, et amicabiles compositores electi, et nominati a dictis partibus, prout in dicto compromisso largi fuae est videndum, inquo inter alia tu dixerunt dictae partes, seu compromittentes praefati, potestatem eis dcostuler unt porrogandi dictu compromissu, seu tempus ineo praefixu ad tempus duor menssium. Ideo attendentes, tu dixerunt ad tempus dicti compromissi terminatur, et finitur per tota diem decima sexta presentis, et currentis mensis Septembris. Quo circo vigore facultatis eis, tu dictu, et attibutae, porrogatum, et porrogari se dixerunt dictum compromissu, seu tempus in eode praefixun per tempus aliru dior mensium a die decima sexta currentis mensis Septembris, in posteru computandoru. De quibus dicti domini arbitri, et arbitratores fullicum confici instru, eisque et alys quibus indersit tradi, et liberari per me infru notario pertierunt, et requsiverunt. Quae fuerunt acta Barcinonae die praenotata persentibus pro testibus Francisco Llavet sutore veteramentario cive Barcinonae, et Josepho Ponsico scriptore Barcinonae degente.
Paene me Sebastiani Prat notarium.