Saga Bacardí
21483
ESCRITURA DE PAGO AL CORREDOR GENER, A BIANCHI Y CAMILLERI POR LOS HEREDEROS DE BUENAVENTURA CANET.


Die Domenica XIII mensis July anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Nos Maria Magdalena Canet et Ferrussola vidua Bonaventura Canet curritoris auris civis Barcinonae, tam uti tenens, et possidens pro meis dote, sponsalitio, et alys juribus, hypothecis, et creditis, hereditatem, et universa bona, quae fuerunt dicti difuncto viri mei, juxta, antiquam, praescriptam, laudabilem, et approbatam consuetudine Barcinonae, contitutionemque Cathaloniae generalem Perpiniani editam hac nostra, incipientem, quam etiam uti usufructuaria, vita mea naturali durante, (ad secunda non transiens vota) earundem hereditatis, et bonorum, et Petrus Canet botigerius pannorum Barcinonae civis tanque tutor, et suis casu, loco, et tempore curator personaru et bonoru pupillorum filiorum, et heredum dicti difuncto Bonaventurae Canet peripsum relicta, et assignatus reszpective suo ultimo testamento condito, et firmato paenes Docturo Josephu Cols notarium publico de número Barcinonae die vigesima quinta mensis Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimo, quod ejus obitu sequiito fuit publicatum die decima ventura mensis Octobris anno millessimi septingentessimi quadragessimi septimi. Dicto nomine. Gratis et ex nostra certa scientia confitemus et in veritate recognocimus vobis Antonio Gener curritori auris civi Barcinonae tanquam procuratori Salvatoris Bianchi et Joannis Camilleri civim Malitae presenti quod modo infro solvistis vobis dictis nominibus, et a vobis recepimus vis mille quingentum libra sex solidos et duos denarios monetae barcinonae, ut sunt pro similis in quibis dicti principales vestri nobis dictis noibus debitores remanserant ex computis tentis inter Salvatore Bianchi et Joachimu Psayla, et societatem, ac dictu difuncto Bonaventurae Canet et nos dictis nominibus, de quibus quidem confris facta fuit difinitio paenes notariu infru die presenti, Modus vero solutionis dictarum bis mille quingentum libras sex solidorum e duorum denarioru dalis fuit, et est quoniam illas de vobis havuisse, et recepisse confitemir in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnímodas voluntates herina die solventis ex pecunys per vos tanque presentem Ludovici Arniaud negotiatoris Melitensis, exactis a me dicta Maria Magdalena uti tenutaria, et usufructuaria prehabita, pro ut qua proret ex apocha per vos mihi firmata penea notarium infrum hadiernti die ut ideo renuncianto exceptioni pecuniae praedictae non recepte, et omni aly juri nobis dictis nominibus circa hac jurivanti, in testimonio praemissorum presentem facimus vobis apocham de soluto. Actum ut supra.
Testes sunt Paulus Rovira calcium lipifeb civis Barcinonae et paulus Sabater jovenis comerciator Barcinonae degens.
Paene me Sebastianis Prats.