Saga Bacardí
21494
ESCRITURA DE LUICION Y QUITACION DE CENSAL Y PAGO DE ATRASOS, HACIA SANTA MARIA DEL MAR, POR ESTABAN CANALS Y MARIA MAGDALENA CANET.


Die decima quinta mensis Septembris anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo quarto, Barcinone.
Nos Dr. Joannes Antonius Minguella, et Dr. Paulus Modolell del Puig Pbri. In Parrochialis Ecclesia Beatae Mariae de Mari preentis civitatis Barcinone Benefitiati, uti procutatores generales herentia Rndi. Vicary Perpetui, et insignis communitatis pbro, ejusde Ecclesiae, pro ut de nostro generali merdato constat instro recepto paenes Bonaventuram Gali notario publico de número Barcinonae die vigesima séptima Aprilis currentis anni millessimo septingentessimo quinquagessimi quarti, de quo dictis Gali notario suis littteris, et signo fiden praebet. Gratis, et ex nostra certa scientia confitemus, et in veritate recognoscimus vobis Stephano Canals botigerio talli Barcinonae sivi et Mariae Magdalenae Canet viduae relicta Bonaventurae Canet curritoris auris Barcinonae civis, licet, absentibus notario infro pro vobis praesente et stipulante. Quod pro D. Francisco de Clota Barcinonae domiciliato, et ex illis quatuor mille et duocentum libris quae sunt intrata stabilimenti per illu vobis facti de quada petia terrae cum domo forea constructa, tinentiae quatuor modiata sita in Parrochia Sancti Martini de Provensals territory Barcinonae large designata in instro ejusdem stabilimenti recepto paenes Josephum Clos difuncto notario pulico de número Barcinonae die séptima Marty prosimi praeteriti, vigoreque facultatis per illis in, et cum dicto stabilimento vobis concessae, modo infro, et sub pacto cessionis subscriptae dedistis, et solvistis nobis ter mille sexcentum et quinquaginta libras monetae Barcinonae, quae sunt pro luitione, et quitatione consililiu in pretio, et centum, novem libraru, et decem solidos in pentione ex et de illo censuali tempore suae creationis prety duodecim mille, ducentum octuaginta octo libraru, et quindecum solidoru per dictu D. Franciscum de Clota praehabitis pralibus nostris venditi, et originaliter creati instro recepto paene Josephum Franciscu Fontana notari publico de número Barcinonae die vigesima sexta Juny millessimo septingentessimo quadragessimo nono, ad de ratta respectu dictae quantitatis luitae jam habita sit debita ratio viter dictu D. Franciscu de Clota, et legitimu procutatode Domino principalía nostrorum. Modus vero solutionis dicta ter mille sexcentu, et quinquaginta libraru talis est, nam illas die vigesima secunda Marty proxime praeteriti Petrus Canet botiguerius talli pro vobis, et ex pecunys vestris solvens dixit, et scripsis memoratis principalisbus nostris quadam partita ad solta dicti Josephi Cols notario in archivo ejusde insignis communitatis facta, quam partita sic factam ratta, et gratam habemus dicto nostre cum presenti in cujus rei testimoniu redum presente facimus vobis apocam de soluto. Verum etiam absolutione, diffinitione, et remissionem latissimas, et perpetuas, ex et de dictis ter mille sexcentum, et quinquaginta libris in pretio ex dicto censuali luitis, pretio scilicet pentionibus, et ratta et alys earum de accessorys, nec non onum, et perpetuu finem pactum firmissimu de ulterius aliquid non petendo, et de non agendo solempni stipulatione vallat, et robora in manu, et posse notario infri tanque publicae personae recipientis, et stipulantis cancellantes, et annullantes, quo ad nostru dumtavat interesse, et quo ad dictas quantitatem luitam, instru creationis dicti censualis desuper calendatu, et omnia, et singula ex illo dependentia, et emergentia, vires et obligationes corundem ita, et taliter qua praedictis principalibus nostris, nec suis prodesse, nec dicto D. Francisco de Clota, nec suis obesse aliquo tempore possint, quo ad cessione infra tuendum in suis pristinis robore, et valore permaneant caeterum quia ante hano firman fuit actum de cessione infra, ideo sine tamen evictione, nec aliqua obligatione donamus, cedimus, et mandamus vobis, et vestris omnia jura, et actiones cujusis specidi sint nobis competen ratione dicti crediti erga dicta stabiliente, et ejus bona, alias quasvis personas, et bona quibus juribus possitis presenta vobis stabilita lueri, et defenderé contra cunctos, et alias uti dictis juribus nostris in quovis casu vobis, et vestris utili et oportuno omni modo meliore nos enim ponendo vos, et vestros in locum et jus nostri, facimus, et substituimus vos, et vestros in hos domonos, et procuratores ut in rem vestra propriam ad presenta exequenda, pro ut nos ante dicta solutione, et cessionem juriu facere poteramus in super promitamus et juramus contra praemissa non facere, nec venire quavis ratinem, seu causa. Actum ut supra.
Testes sunt Joannes Comellas parator lanae, et Jacobis Reverter agrae Barcinonae cives.
Paenes me Antonius Duran notario publico de número oBarcinonae.