Saga Bacardí
21496
ESCRITURA DE PAGO DE DERECHOS HACIA ALEGRE Y ROIG, POR VENTA ENTRE LOS GALÍ Y ESTEBAN CANALS Y HEREDEROS DE BUENAVNETURA CANET.


Die Martis duodecima mensis Novembris anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo quarto. Barcinone.
Noverint universi. Quod nos Stephanus Canals botigerius pannorum civis Barcinonae, et Maria Magdalena Canet et Ferrusola vidua Bonaventurae Canet curritoris auris Barcinone, civis, medio juramento peor nos inferius praestitop, vestris, et ex nostra certa ccientia confitemur, et recognocismus vobis Magnifici Michaelis Alegre et Roig civi honorato Barcinonae licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod titulo venditionis nobis, et nostris perpetuo facte, et firmatae per Mariam Quadreny et Gali uxorem Francisci Quadreny olitoris Portae Novae, Margaritam Torrent, et Galì uxorem Joannis Torrent moliotoris, et Franciscam Priu, et Galí uxorem Joannis Priu Rhesdary civium Barcinonae, instro recepto paenes Doctorum Josephum Cols difuncto notarium publicum de número Barcinonae die vigesima tertia February anni millessimi septingentessimi quinquagessimi terty, habemus, et possidemus totam illam partem domorum cum uno portali exta in vico vocato den Cortinas aperienti uno cum patio eidem contiguo, sitam in presenti civitate Barcinonae, in dicto vico den Cortinas, quae quidem pars domorum habet de longitudine centum viginti novem palmos, et de latitidine quinquaginta sex palmos in aliquibus locis, et in alys solum habet decem septem palmos, et est pars, et de pertinentys publicis infris aperientibus cum horto, seu patio eisdem contiguo, et cum puteo, et safaregio ac cum aqua ad rigandum, siitarum in rpesenti civitate satis praepe locum ubi consuevit esse antiquitus molendijnum vocatum den Malla, et satis prope Portale Novum un vicis vocatis del Portal Nou, et den Cortinas. Et dictum partem domorum tnemus, prout tenetur (una cum restanti parte dictarum domorum nunc possessa per Eulaliam Naranja, et Geli nunc in secundis nuptys usorem Francisci Naranja olitorus Portae Novae, in primis vero Michaelis Serinjach etiam olitoris Portae Novae, civium Barcinonae) per vos dictum Magnificum Micuaelem Alegre et Roig, tu succedentem Francisco Roig et Vives difuncto auri et argenti fabro civi Barcinonae avo vestro, qui in his successerat Joanni Soler agrae villae de Moyá vicor Diaecesis ad censum viginti duarum libraru annis singulis in duobus terminis solvendarum, scilicet decem librarum Rndo. Vicario Perpetuo, et communitati Pbro. Parochialis Ecclesiae Sanctorum Justi, et Pastori presentis civitatis die prima mensis January, et reliquarum duocedim librarum vobis francarum remanentium die nona mensis Aprilis, ex quo quidem censu viginti duarum librarum dicta Eularia Serimjach, et Geli solvere tenetur decem libras tatione partis supradictarum domorum per ipsam acceptae cum instro divisionis de totis dictis domibus inter supranominatas venditrices, et illam factae, recepto paenes Doctoru Hieronymum Gomís notarium publicum de número Barcinonae die quinta January anni millessimi septingentessimi quinquagessimi terty, et nos solvere tenemur reliquas duodecim libras, sed nihi locuenti totus dictus census, est, et esse debet salvus, et sequurus, super usque parte praedictarum domorum. Et vos praedicta tenetis per dictum enda. Comunitatem Pbro, Parochialis Ecclesiae Sanctoru Justi et Pastoris presentis civitatis uti succedentem in his heredibus, seu successoribus Rndi. Gabrielis Franch difuncto Pbri, in Ecclesia Barcinonae, Beneficiatun censum decem librarum barcinonu, annis singulis perpetuo stabilimenti dicta die prima mensis January. Qui praedicta tenet per Hospitale Generale Sanctae Crucis hujus civitatis, et ejus Illustres Domonos Administratores ipsius nomine uti succedentes heredibus, seu successoribus Magnifici Francisci Calça difuncto Militis Barcinonae populati, succedentes his Magnifico Joanni Pasqual V.J.D. Et de Regio Consilio qui in his concesserat heredibus, et successoribus Hieronymi Sola difuncto mertatori civis Barcinonae ad censum undecim solidorum Barcinonum singulis bonis perpetuo solvendorum in festo Pentecostes pro dictis Dominibus tantum. Quod quidem Hospotale praedicta (una cum altera censu pensionis annuae sexcedim solidorum, quem dictu, Hospitale habet, et recipit super alys domibus remanentibus, herines dictum Joannem Soler) tenet per Monasterium Sancto Petri Puellarum presentis civitatis, et ejus Illustre Dominam Abbatissam in nomine, et sub dominio, et alodio dicti Monastery, ad censum sex solidorum, et octo demariorum Barcinonissum annis singulis pro pretio solvendorum in festo Sanctorum Petri et Felicis mensis Augusti. Et terminatur praedicta pars domorum qua ce presenti vobis confitemur, ab oriente in honoribus Josephi Martí laterary, civis Barcinonae; a meridie partim in honore Vicentae Priu viduae Baudily Priu olitoris Portae Novae Barcinonae civis, partim in honore magdalenae Bal uti succedentis Joannis Durque, et partim cum restanti parte dictarum domorum possessa per dictam Eulaliam Serinyach, et Gei; ab occidente partis in honore Josephi Saró cauponis, partim in alio honore nostro, et partim in honore Joannis peris olitoris Porte Novae, presenti civitatis: et a cirtio in dicto vico den Cortinas. Dictae vendimus terminabantur olim ab oriente partim cum alys honoribus, et exita paenes dictum Joanne Soler remanentibus et partim cum exita Domorum Gabrielis Valls difuncto ferrifabre, civis Barcinonae; a medirie in dicto vico nuncupato del Portali Nova; ab occidente partim cum Domibus Augustini Catalá funcay, artim cum Domibus Estevanell cauponis; et acirtio in dictovico nuncupato de Cortinas. Et praedicta vera confatemur, et juramus in animas nostras ad Dominu Deum, et ejus Sancta quatuor Evangelia in manu, et posse notary infrascripti. Actum tu supra.
Testes firmae dicti Stephani Canals sunt Franciscis Soler et Martí comerciator civis Barcinonae, et Salvador Golart juvenis botigerius pannorum Barcinone degens.
Testes vero firmae dictae Mariae magdalenae Canet et Ferrusola, quae firmavit Barcinone cademmet die sunt dictus Franciscus Soler, et Mathaeus Boloix tonsor pannoru civis Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.