Saga Bacardí
32437
ESCRITURA DE DEVOLUCIÓN DE PRESTAMO DE MINGOT, HACIA MAGÍN GIRONELLA.


Die Martis XV mensis January anno a Nativitate Domini MDCCXXXXIII.
Ego Catharina Mingot uxor Josephi Mingot piscatoris civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa sientia confiteor, et in veritater ecognosco vobis Mariangela Jova uxori Josephi Jova nautae civis Barcinonae presenti. Quod debeo vobis centum sexaginta octo lbiras barcinones et sunt pro similibus per vos mihi gratiose mutatis, ad efectum exsolvendi Magino Gironella chirurgo civi Barcinonae consimilem quantitatem, quam ipse mihi mutavit, ad efectum emendi velum, rete, et funes ad piscatum exercendum, quasquae a vobis haerina die habuisse, et recepisse confiteor in pecunia numerata realiter et de facto ad meas omnimodas voluntates. Et omni aly juri mihi circa haec juvanti, convenio, et bona fide promitto vobis dictas centum sexaginta octo libras dare, et solvere vobis Barcinone, semper, et quities dumque volueritis, absque ulla requisitione per vos mihi danda, vel facienda verbo, aut in scriptis, sine aliqua dilatione, et compensatione cumque salario procuratoris vestri, et vestro pro qualibet die, intus presentem civitatem barcinonae XS et extra XXS ultra quos promitto solvere, vobis, et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et damni per vos, et eso facienda, et sustinenda pro praedictis, super quibus credatur verbo, aut solo juramento ad quod deferri debeat. Et pro praemissis omnibus attendendius, et complendis obligo vobis, et vestris spetialiterque, et expresse hypoteco, et impignoro naviculari velum, rete, funes, caeterosque apparatus ad piscatum exercendum, quae habeo, et possideo. Et promitto et causa hujus spetialis obligationis tradere vobis, et vestris possessionem corporalem seis quasi de presentis, et in ea facere vos, et eso existere potiones, vel vos aut illi possitis ipsam possessionem propria autoritate appraehendere, et retinere, cum clausula constituti, cessionesque,e t mandato omnium jurium et actionum mihi, in praedcitis spetialiter obligatis competentium, et competere debentium quoquomodo. Quibus juribus, et actionibus possitis uti in juditio et extra, et quovis casu vobis opportumo, ponendo, et constituendo circa praemissa vos, et vestros in locum, et jus meum, cumque facultate quam de presenti vobis, et vestris ex pacto tribuo vendendi vel aliter alienandi i encantu publico vel extra, et prout vobis videbitur, in casu cessatae, seu dilatae solutionis dictarum centum sexaginta octo librarum et instra venditionis, vel alterius alienationis firmandi cum clausulis extrationis dominy, traditionis, possessionis, cessionis jurium, evictione quoque, et bonorum, et jurium meorum obligatione, legum renuntiatione, alys que clausulis utilibus, et in contractu venditionis juxta ejus naturam requisitis, et continuari solitis, et pretium inde resultandum recipiendi, et de eo apocas, et alias oportunas scripturas conficiendi, et de dicto pretio vobis satisfieri possitis in quantitate vobis debita, et si aliquid super fuerit mihi illud restituere teneamini, Si vero de jurit de alys bonis meis promitto facere debitum complentum,. Et genegaliter sin praejuditio dictae spetialis obligationis sed ei addendo obligo vobis et vestris omnia et singula bona, et jura mea mobilia, et immobilia habita, et habenda renuntians legi dicenti, quod prius transcundum sit per spetialiter quam generaliter obligatas, et aly dicenti, quod quam diu potest creditor de spetiali hipotheca sibis satisfacere, manus ad alia non extendat, nec non quibusvis legibus, juribus, aut xilys, et benefitys, mihi circa haec quoquomodo juvantibus, foro que meo proprio submitens me, et bona mea foro perillus tris domini praetoris Barcinonae, vel alterius cujusvis offitialis, et tribunalis secularis tantum cum facultate variandi juditium. Et facio, et firmo scripturam terty, sub paena terty, in libris tertiorum curiae dicti Domini Praetoris, vel alterius tribunalis et superioris secularis, utpraefertum. Obligans pro inde vobis omnia bona, et jura mea tantum mobilia, et immobilia presentia, et futura. Volens quod per dictam terty scripturam huic instro vel e convenrto mullum fiat praejuditium, novatio, seu derogatio ullo modo imo possitis uti ipsis ambabus cautionibus, et obligationibus, seu illa ex eis quam malueritis. Haec igitur omnia facio, pasciscor, et promitto vobis, nec non notario infro utpublicae personae, haec pro vobis quorum intererit stipulanti. Actum utsupra.
Testes sunt Sebastianus Prats notarius publicus Barcinonae, et Joannes Antonius Llagostera scriptor Barcinonae degens.
Paenes me Michaelis Cabrer ntoarium.