Saga Bacardí
32441
ESCRITURA DEL PAGO DE LA BARCA SANTA MARIA ANGUSTIAS, PORTEXIDOR, HACIA PASQUAL Y CRISTOBAL GIRONELLA.


Die Dominica XVIIII mensis January anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
In Dei nomine, noverint universis. Quod nos Joannes Pasqual perxerius, et Christophorus Gironella sartor cives Barcinonae. Pro expeditione aliquoru negotioru nostro,. Gratis, et ex nostra certa scientia, per nos, et nostros heredes, et succesores quascumque, vendimus, et ex causa hujus venditionis concedimus, vobis Josepho Texidor nautae villae de Tossa Gerunden Diocesis praesenti, et vestris, seu quibus volueritis. Totam illam navim vulgo polacra sub appellatione “Beatae Mariae Angustuaru” ancoris, affiram, in portu presentis civitatis Barcinonae, et omnes ejus apparatus et furnimenta. Et pertinent, et spetant praedicta ad nos vigore venditionis vobis tanquae plus dantibus, et offerentibus in encantu publico, tabla, mediante et currietore, interveniente, de praedictis factae et firmatae per Josephu Domenech alterum ex algutzirys tribunalis Serenissimi Domini Praefecti Claussis, et ora maritimae in praesenti Cathaloniae Principatu, et ex nomine meru executore ad haec nominatum, instro recepto paenes Isidoru Roig notarium publicum civem Barcinonae et scribam majorem dicti Tribunalis die decima quarta Septembris anni proxime elapspi millesimi septingentessimi quadragessimi octavi. Hanc aute venditionem facimus sicut melius intelligi potest cu clausulis extractionis cedentes insuper ex causa praedicta vobis et vestris omnia jura, et actiones uascumque nobis, competentes in praedictis, quae vobis vendimus. Quibus juribus, et actionibus cessis possitis relatam navim, et ejus apparatus et furminenta tnere, et quasi possidere, et alias uti, agere et experiri in juditio, et extra, et alia facere, quae facere poteramus ante hujusmodi venditionem. Nos enim facimus et constituimus vos et vestros in hos Dominos et procuratores tu in re vstra propriam ad faciendum inde vestrae libitu voluntatis.
Pretium vero humoi venditionis est bis mille sexcentum, et sexaginta librae barcinoneses. Et ideo renundiando exceptioni prety sic non cnocenti, et legi qua deceptis, ultra dimidium justi prety, subvenitur et exceptioni de dolo, et actioni in factum, omnique aly juri nobis circa haec juvanti, donamus et remittimus vobis, et vestris cu praesenti si quid praedicta plus modo valent, vel ab inde valebunt pretio antedicto. Insuper convenimus, et bona fide promittimus vobis, praedicta quae vobis vendomus facere vos, et vestros habere, tenere, et quasi possidere contra cunctos, tenerique de evictione pro contractibus, seu quasi contractibus, culpa, opore, negotys, et oglibationibus, ac factis nostris proprys tantu et non alias, nec in pluri, et de restitutione omniu missionu, damnorum, et interesse, quae inde pro praedictis sustinueritis, casu que sequatur, seu segui contingant ex ictis contractibus, seu quasi contractibis, culpa, opere, negotys, et obligationibus, ac factis nostris proprys, tantum, et non alias. Super quibus credaur vobis, et vestris verbo, aut solo juramento ad quod deferri debeat. Et pro his complendis obligamus vobis, et vestris omnia, et singula bona et jura nostra mobilia, et immobilia praesentia, et futura, renuncians cuicunque legi, et juri nobis quoquimodo juvanto. Et ut praedicta omnia majori gaudeant firmitate non vi nec dolo, sed sponte juramus nos dicti venditores Evangelia manibus nostris corporaliter tacta rpaeicta attendere, et comolere, et in nullo contrafacere aliqua ratione, seu causa. Haec igitur omnia prout supra sunt promessa facimus, paciscimus, et promittimus nos dicti venditires vobis dicto emptori, et vestris, nec non notario infro tu publicae personae pro quibus intersit recipienti, et stipulanti. Actum ut supra.
Testes sunt Hieronymus Cabanes et Josephus Ponsico scriptores Barcinonae.
Item: Alio instro. Nos dicti Joannes Pasqual et Christophorus Gironella venditores praedicti. Gratis, et ex nostra certa scientia facimus et firmamus apocham vobis icto Josepho Texidor, eptori praefato praesenti, de dictis bis mille secentum et sexaginta libris barcinonibus, quae sunt pretiu praecedentis per nos vobis factae, venditionis. Modus vero solutionis dictaru bosmille sexcentu et sexaginta libraru talis fuit, et est quoniam illas a vobis habuisse, et recepisse confitemur, in pecunia numerata realiter, et de facto ad nostras omnibodas voluntates. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae no nreceptae, et omni aly juri nobis circa haec juvanti, in testimoniu praemissoru presentem facimus vobis apocham de soluto. Actum ut supra.
Testes sunt praedicti.
Paene me Sebastianus Prats.