Saga Bacardí
32444
ESCRITURA DE VENTA DE UNA 32AVA PARTE DEL PINQUE SAN ANTONIO DE PADUA, HACIA MARTINEZ, POR MAGIN GIRONELLA.


Die veneris XXVI mensis May Anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVII.
In Dei nomine universi. Quod ego Maginus Gironella chiruigus civis Barcinonae. Pro expeditione aliquirum negotiorum meorum. Gratis, et ex mea certa scientia, per me, et meos heredes, et successores quoscumquae vendo, et ex causa venditionis concedo vobis Dominae Margaritae Martinez, et Valeta usori D. Petri Antony Martinez Barcinonae residentis, et vestris seu quibus voluntatis unam trigesimam secundam partem ex illis tribus trigesimis secundis partibus in quibus particeps sum lintris vulgo Pico, sub appellatione Sancti Antony a Padua, et Beatae Mariae dels Sesemparats venturae trium mille, et quingentum pondium parium plus, vel minus per Philippum Juliá nautam civem Barcinonae, et ejus apparatum, et furnimentorum vigore instrumenti recognitionis facti per dictum Philippum Juliá mihi, et caeteris comparticipibus ejusdem lintris recepti paenes notario infrum die sexta Septembris prosime clapsi, unacum beneis, dictae trigesimae secundae parti correspontivis, a die praesenti in posterum lucrandis. Hanc autem venditionem facio sicut milius intelligi potest cum clausulis extractionis dominy quasi pocessionis, et constituti latissime sumptis, cedens insuper ex causa praedicta vobis, et vestris omnia jura,et actiones quascumque mihi competentes, in praedictis quae vobis vendo quibus juribus, et actionibus cessio possitis relatam trigesimam secundam partem dictae lintris, ejusquae apparatuum et furnitimentorum tenere, et quasi possidere lucra ex ipsa provenientia petere, et recipere, et de receptis apochas chirigrapha, et alias oportunas scripturas firmare, et alias uti agere, et experiri in juditio, et extra, et alia facere quae facere poteram ante hujusmodi venditionem, ego enim facio, et constituo vos, et vestros in his dominos, et procuratires ut in rem vestram popriam ad faciendum inde vestrae libitum voluntatis. Dicens, et intimans dicto patrons Philippo Juliá, et alys quibus expediat quatenus in vim praesentis vobis de dicta trigesima secunda parte, respondeat pro ut mihi respondere tenebatur. Praetium vero, hujusmodi venditionis est centum octuaginta septem librae, et decem solidi monetae Barcinonae, quas a vobis habuisse, et recepisse confiteor in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates. Et ideo renuntiando fiat ut inalia firmata per Jacobum Mas die 17 currentis mensis May d everbo ad verbum usquae in finem.
Testes sunt Hieronymus Cabañes et Josephus Ponsico scriptores Barcinonae.
Paene me Sebastianus Prats notarium.

Quae quidem venditio incontinenti fuit per me infrum notarium notificata dicto patrono Philippo Kuli´´a ibidem praesenti. Qui praedictus respondendo verbo, dixit. Quae so donava per intimat, y que reboneixerá per duaña de dit trentadosé, a dita Da. Margarida Martinez y Valeta. Presentibus pro testibus dictis Cabañes et Ponsico scriptoribus.