Saga Bacardí
32447
ESCRITURA DE RECONOCIMIENDO ENTRE LOS DUEÑOS DEL PINQUE ALMAS DEL PURGATORIO, ENTRE ELLOS CRISTOBAL GIRONELLA.


Die Sabbati XXI mensis Octoris anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVII.
Ego Christophorus Gironella sartor civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Magino Gironella chirurgo, Jacobo Morer pharmacopulae, Josepho Moldra, Jacobo Pujol sartoribus, Bartholoimeo Soler funario, Phaelippo Juliá nautae, civibus Barcinonae, D. Antonio Borquelmans Duci Regiarum Qustodiarum Valenum Barcinonae domiciliato, Joanni Pasqual perxerio, Petro Reynés fensori pannirum cibuis Barcinonae, et Magnifici Antono Thomas et Carolo Pares medicinae doctoribus Barchinonae populatis, scilicet, vobis dictis Molera, Pujol, Soler, Juliá et Borquelmans praesentibus, caeteris vero licet absentibus, et notario infro pro vobis praesenti, et acceptanti, quid illam empriorum quam faci a patrono Josepho Martí ex Vilanova de Cubellas dig. Barcinonae praetio mille sexentum, et decem librorum barcinonium, de Lindre sub apellatione “Sancti Antony, et Animarum Purgatory” venturae trium mille pondium parum plus, vel minus ancharis, affixo, in portu presentis civitatis, et ejus apparatibus, et furnimuntis, pro ut de dicta emptione apparet altero instrumento paene notario infrum recepto die vigessimo séptima Septembris proxime elapsi ipsam eptionem feci pro vobis, et pro me, et ad opus vestrum et meum, nec non pro computo vestro et meo proprio pro parcibus infris, et sequentibus, scilicet qui ad vos dictum Maginum Gironella pro una octava parte= quo ad vos dictum Jacobum Morer pro una octava parte0 quo ad vos dcictum Josephum Milera pro una sexdecima parte= quo ad vos dictum Jacobum Pujol pro una sexdecima parte quo ad vos dictum Bartholomeum Soler, pro una sexdecima parte0 quo ad vos dictum Philippum Juliá, pro una sexdecima parte quo ad vos dictum D. Antonium Borquelmans, pro una sesdecima parte quo ad vos dictum Joannem Pasqual, pro una sexdecima parte quo ad vos dictum Petrum Reynes, pro una sexdcima parte quo ad vos dictum Domonium Antonio Thomas, pro una octava parte= et quo ad me dictum configentem, pro reliqua una octava parte. Licet dicta emperó mihi totaliter derogatur, et de vobis in ea nulla mentio sit facta. Quonim ante contractum dictae per me factae comptionis inter vos, et me fuit actum, et consentum de hujusmodi redognituine per me vobis firmanda confitendo primittus me ad uno quoque vestrum habuisse et recepisse in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnímodas voluntates quantitates vobis solvere spectantem respectu interesse, sui participationis, unium cujusque vestrum, et agnoscendo vobis super his bonam fidem, renuntiandique exceptioni non numeratae pecuniae non habita et non receptae, reique ita non esse, et sic in veritatenon consistere, dolique mali, et actioni in factum, omnique aly juri his obvianti. Do, cedo, et mando ac etiam transfero, et transporto vobis, praenominatis participibus scilicet cuilibet vestrum, partem in cadem LIndre spectantem. Has itaque recognitionem, cessionem, et transportationem facio sicut melius dici potese, et intelligi cedens ex causa presenta vobis et vestris omnia jura et acciones cujusmis specici sint, quae mihi competant, seu competeré valeant in memoratis partibus per me vobis cum presenti recognitis et cussis, ex intitulations nominis mei, in praechaledata emptione, quibus juribus, et astinibus cussis, possitis eas tenere, et quasi possidere, Magitrum eligere, cunctaque alia exequi quae ante hano cessionem et transportationum, facere poteram. Ego enim ponendo vos, et vestros in locum et jui meum facio, et constituo vos et illos in his Dominos et procuratores, ut in rem vestram propriam ad faciendum inde de praedictus vestrae libitum voluntatis. Insuper convenio, et promitto vobis, ac etiam sponte juro ad Dominum Deum, et ejus Sancta quatuor Evangelia manibus mesi corporaliter tacta presenta habere rata, valida, atque firma, et contra ea non facere vel venire aliquo ratione seu causa. Actum ut supra.
Testes sunt Franciscus Llovet sutor reterementarius civis Barcinonae et Josephus Ponsico scriptor Barcinonae degens.
Paene me Sebastiani Prats.