Saga Bacardí
32456
ARRENDAMIENTO DE BELLPUIG POR FRCO. JAVIER FERNANDEZ DE CORDOBA A CRISTOBAL GIRONELLA
.

Die XXIII Augusti MDCCXXXXVIIII.
Ego Chistophorus Gironella sartor civis Barcinonae, tancuam arrendatarius per tempus quinque annorum, qui currere incipient prima die mensis January anni proxime venturi millessimi septingentessimi quinquagessimi, et finient ultima die mensis Decembris anni millesimi Septingentessimi quinquagessimi quarti, omnium decimarum, censum, censualium, molendinorum, tant defarina, com de oli, herbarum, et alirum quorumcumque reddituum, juruum, et emolumentorum, quos quas, et quae Excelentissimus Dominus Franciscus Xaverius Fernandez de Cordoba, Aragosn, Cardona, et Benevides et Duxe de Sessa, Soma, et Baena et in Vila Matriti residens uti Dominus Baroniarum, locorum, et Jerminorum de Bellpuig, Sant Martí prop Maldá, Vilanova de Vellpuig, Golmés, Castellnou, de Saena, Viñola, Ballestar, Almanssó Urrafaba. Obrechs, Seana, Monparler, Sinoga, y lo Mor, nunc recipit, et recipere solet in dietis Baronys, Locu, et Jerminis; prout de dicto arrendamento per nobilem Dominum Dominum Franciscum de Clota, et de Texidor Barcinonae domiciliatum tanquam procuratorem dicti Excelentisimi Domini Ducis de Sessa, Soma, et Baena, ad dictum tempus, mihi facto, et firmato, constat instro recepto paenes Carolum Rondó notarigum publicum de numero Barcinonae infrum die decima quinta correntum mensis, et anni, de quo dictus, et infrus notarius cum praesenti fidem praebat; relato nomine, gratis, et ex mea certa sciencia, constituo, et ordino procuratorum meum certum, et spetialem, et ad infra etiam generalem; Ita quod spetialistas generalitati ipsi minime deroget, nec e contra vos Franciscum Valls Agricolam villas de Camarassa Urgeller Dior; Sicet absentem tanquam presentem; Advidelicet pro me, et nomine meo, locandu, et arrendandum, seu verius relocandum,et rearrendandum, seu ad partes fructuum concedendum tam in encantum publico, quam sine, semel, et pluries, illis videlicet personae, seu personis, ac pro pretio, seupretys, mercede, seu logerio, et tempore, ac sub pactis, et conditionibus, quibus cum arrendatarys, aut conductoribus, et colonis convenire, et concordare poteritis, omnes et quascumque domos, hereditates, terras, honores, proprietates, et possessiones, molendina, herbas, census, decimas, agrarias, et alia quaecumque emolumenta, quae uti arrendatarius antedictus habeam, ac mihi pertinent, et spectant, dictoque tempore quinque qnnorum durante, pertinebunt, et spectabunt in dictus Baronys, locis, et terminis.
Pretiumque, seu pretia, et alias pecuniae quantitates inde provenientes, et provenientia, petendum, essigendum, reciprendum, et habendum, ac de his, quae receperitis apocham, et apochas, et aliuas quasvis cautelas oportunas, et necessarias faciendum, et firmandum et inde quaecumque rearrendamentum, et relogeriorum, ac ad partes. Con cessionum instra, cum illis videlicet pactis, pactignibus, stypulationibus bonorum meorum obligationibum, jurium renuntiationibus, juramentis, quae in anima meam praestare possitis, et alys clausulis, et cauthelis utilibus, et necessarys, et in talibus, vel similibus fieri, et poni solitis, et vobis benevisis faciendum, et firmandum.= Item etiam petendum, exitgendum, et recepisse confitendum omnes, et quascumque decimas, census, tascas, agrarias, et alios quascumque, annuos redditus, jura, et solvi habeant non solum in dictis Baronys, locis, et terminis; Sed etiam in alys partibus per quasvis universitates, et singulares personas, quibusvis, retionibus, titulis, sive, causis, et de his, quae receperitis apochas, chirographa, fines, diffinitiones, jurium cessiones, et alias quasvis cautelas vobis benevisas faciendum, et firmandum.= Item etiam in quibuscumque curys, et tribunalibus, ecclesiasticis, et saecularibus, et ubi exediat comparendum, et ibidem agendum prossequendum, et terminandum, omnes lites, sive causas, activas, et passivas, principales, et appellatorias, motas, et movendas ex quacumque ratione, cum quibuscumque personis latissime, cum solito --- cursu, facultatibusque expressis, de calumnia, et aliter jurandi, cautiones quasvis juratorias, et fidejussorias praestandi clama, et retro clama exponendi, exequtiones quasvis instandi, et omnia --------- , et exercindi, que circa lites, et carum, amplissimum, ut praefutur, necessaria requirantur justa stilum locolum ubi sequentur absque limitatione oliqua. Et cum posse ad predicta omnia sustituendi, et substitutos revocandi, aliosque nominandi quotiescumque vobis videbitur. Et de mum, ac generaliter omnia alia exequendi, quae circa praemissa personaliter facere possem. Promittens juditio sisti, et judicatum solvi, rattumque habere quidquid por vos, et forsan. Substituendos actum fuerit, et non revocare sub bonorum meorum obligatione et omni fares, et facti renuntiatione. Actum ut supra.
Testes sunt Dtus. Frandciscus Mas et Guell notarius publicus de numerum Barcinonae, et Josephus Llobet scriptor ineadem civitate residens.. Carlos Rondó