Saga Bacardí
32459
ESCRITURA DE VENTA DE UNA CUARTA PARTE DEL BARCO SAN ANTONIO, ALMAS DEL PURGATORIO HACIA BOSCH, Y NOMBRAMIENTO DE PATRON HACIA BOSCH, INERVIENEN MAGIN Y CRISTOBAL GIRONELLA.


Die Martis VI mensis Octobris anno a Nativitate Domini MDCCL.
In Dei nomine Noverint Universi. Quod nos Jacobus Morer Pharmacopula, Maginus Gironella chirurgus, Christophorus Gironella, Josephus Molera, et Jacobis Pujol sartores cives Barcinonae, pro expeditione aliquoru negotiorum nostrum. Gratis et ex nostra certa scientia, per nos, et nostros haeredes, et successores quoscumque vendimus, et ex causa hujus venditionis concedimus vobis Josepho Bosch nautae villae de Canet de Mar, gerunden diaecesis presenti, et vestris, seu quibus volueritis, unam quartam partem lincrus vulgo pinco sub appellatione “Sancti Antony , et Animaru Purgatory”, venturae trium mille quintalium parum plus vel minus ancoris, afixae in portu presentis civitatis Barcinonae, et ejus apparatuum, et furnimentoru, quam antea patronisabat Ignatius Cruilles nauta civis Barcinonae, scilicet ego dictus Jacobus Morer, unam sexcecima partem.= Eto dictus Maginus Gironella unam sexdecimam partum ego dictus Christophorus Gironella unam sexdecima partem, ego dictus Josephus Molera unam trigessimam secundam partem.= Et ego dictus Jacobus Pujol, reliquam unam trigessimam secundam partem. Quae quidem partes pertinent, et spectant ad nos vigore recognitionis nobis ac caeteris comparticipibus dictae lintris factae per me dictum Christophorum Gironella, instro receptor paenes notarium infrorum die vigessima prima octobris anni millesimo septingentessimi quadragessimi septimi. Hante autem venditionem facimus sicut melius dici potest, et intelligi cum clausulis extractionis dominy, quasi possessionis, et constitute latisime sumptis cedentes insuper ex causa praedicto vobis, et vestries omnia jura, et actions quascumque nobis competentes in praedictis, quae vobis vendimus, Quibus juribus, et actionibus cessis possitis memoratam quartam partem lintris, et ejus apparatuum et furnimentoru tenere, et quasi possidere, beneficia ex illa resultantiu petere recipere, et habere et de receptis apochas chyrographae et alias opportunas scripturas firmare, et alias uti agree et experiri in judicio, et extra, et alia facere quae facere poseramus ante humoi venditionem. Nos enim facimus et constituimus vos, et vestros in his Dominos et procuratores ut in rem vestram propriam ad facindum inde vestry libitum voluntaris. Pretium vero presenta quae vobis vendimus est illa, et tanta pecuniae quantitas quam es quantam Jacobus Verde magister ascie civis Barcinonae et patronus Josephus Llauger dictae villae de Canet de Mar arbitrati fuerint, quos in árbitros prety supradicti, et aestimatores presentis venditionis, nos venditores scilicet et emptor de nostro communi vonsensu eligimus cu praesenti, scilicet nos dicti venditores dictum Jacobum Verde, et ego dictus emptor memoratu patronu Josephum Llauger, et in eis consentimus. Et ideo renuntiando exceptioni prety sic non conventi, et legi qua deceptis ultra dimidium justi pretty, subvenitur, et exceptioni de dolo, et actioni in factum. Ac omni aly juri his obvianti, donamus, et remittimus vobis, et vestries cu praesenti si quid praedicta plus, modo valent, vel ab inde valebunt pretio antedicto. Insuper convenimus, et bona fide promittimus, praedicta, quae vobis vendimus facere vos, et vestros habere, tenere, et quasi possidere, tenerique de firma, et legali evictione, ac legitima defensione ptor, pro vontractibus, seu quasi conbractibus, culpa, opere, negotys, et obligationibus ac factis nostris proprys tantum, et non alias, nec in pluri, et de restitutione omnium missionu, damnoru, et interesse, quae inde pr opraedictis sustinueritis casu quo sequantur, seu sequi contingant ex dictis contractibus, seu quasi contractibus, culpa, opere, negotys, et obligationibus, ac factis nostris proprys, super quibus credatur vobis, et vestris verbo, aut solo juramento ad quod deferri debeat. Et pro praemissis ómnibus complendis, et observandis obligamus vobis, et vestris omnia, et singula bona, et juta nostra mobilia, et immobilia praesentia, et futura, renunciantes cuicumque legi, et juri nobis quoquomodo juvanti. Et ut praedicta omnia, et singula majori gaudeant firmitate, on vi, nec dolo, sed sponte juramus, in animas nostras ad Dominu Deum, et ejus Sanctae quatuor Evangelia manibus nostris corporaliter tacta praedicta attendere, et complere, et in nullo contrafacere aliqua ratione,s eu causa. Haec igitur omnia facimus, paciscimur, et promittimus vibis, nec non notario infro ut publicae personae pro quibus intersit stipulanti. Actum ut supra.
Testes firmarum dictoru Magini Gironella, Christophori Gironella, Josephi Molera, et Jacobi Pujol sun Bonaventura Torner clericus, et Josephus Ponsico scriptor Barcinonae residentes.
Testes vero firmae dicti Jacobi Morer, qui firmavit Barcinonae die octava praedictorum mensis et anni sunt Antonius Font clericus Barcinonae degens, et dictus Josephus Ponsico scriptor.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.


Noverint universo. Quod nos Domino Antonius Borquelmans Dux Regiarum Custodiarum Walonu, Carolus Pares medicinae octor Barcinone domiciliati, Jacobus Morer pharmacopula, Maginus Gironella chirurgus, Christophorus Gironella, Josephus Morera, Jacobis Pujol, sartores, Bartholomaeus Soler funarius, Philippus Juliá nauta, Joannes Pasqual perxerius, Petrus Reynés tnsor pannorum, et Antonius Salitra artopta cives Barcinonae, domini post Deum (una vobiscum instro Josepho Bosch) lintris vulgo Pinco sub appellatione Sancti Antony et Animarum Purgatory, vecturae trium mille quintaliu parum plus, vel minus, ancoris, affixae in portu presentis civitatis Barcinonae, qua mantea patronisabat Ignatius Cruilles nauta civis Barcinonae, in qua quidem lintre participes sumus, scilicet ego dictus Domino Antonius Borquelmans in una sexcecima, et una trigésima secunda partibus.= ego dictis Doctor Carolus Pares in una sexdecima parte.= Ego dictus Christophorus Gironella in una sexcecima parte.= Ego dictus Jacobus Pujol in una trigésima secunda parte.= ego dictus Bartholomeus Soler in una sesdecima parte.= ego dictus Philippus Juliá una sexdecima parte.= ego dictus Joannes Pasqual in una sexdecima parte.= ego dictus Antonius Salitra in una sexdecima parte.= et vos infri Josephus Bosch in reliquis quatuor sexdecimis partibus. Gratis et ex nostra certa scientia, eligimus, et nominamus in patronum dictae lintris vos Josephum Bosch nautam villae de Canet de Mar inferius acceptantem tan diu, quamdiu vos navigare volueritis cum dicta lindre, et deveritis nobis bonu, et legale computum, ac veridicam rationem de ómnibus naulis lucris, et emolumentis (Deo facente) cum eadem lintre percassandis, et librandis tum, et de dicta lintre, et de ómnibus apparatibus, et furnimentis illius. Hanc autem electionem, et nominationem facimus sicut melius dicti potest, et iltelligi cum pacto tamen, et conditione seo quasi. Que dit patró no puga pendrer a cambi maritim e sobre buch, y nolits de dit pinco, sino aquella quantitat, que li será precisa y necessaria per la panática, y iltima expedició de quiscun viatge, que anirá a fer el dit pinco. Lo qual combi dega pendrer dels interessos del mateix pinco, per son torn, y no altrament Et sub dicto pacto, et non sine eo damus, et concedimus vobis dicto patrono Josepho Bosch facultatem et potestatem fiat tu in alia firmata per Bernardum Gloriá, et alios die vigesima sexta February proxime elapsi, mutato nomine patroni de verbo adverbum usque infinem.
Testes firmarum dictorum D. Antony Borquerlams, Christophori Gironella, Josephi Malla, Jacobi Pujol, Bartholomaei Soler, Anony Salitra, et patroni Josephi Bosch, sunt Bonaventura Torner clericus, et Josephus Ponsico scrriptor Barcinone degentes.
Testes firmarum dictuum Jacobi Morer, et Magini Gironella, qui firmarunt Barcinonae die octava predicto, mensie, et anni sunt Antonius Font clericus Barcinona degens, et dictus Josephus Ponsico scriptor testes. Paene me Sebastianus Prats notarium.