Saga Bacardí
54435
ESCRITURA DE RECONOCIMIENTO DE DEUDA DE MONTANER, HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Veneris XXX mensis Januarii anno a Nativitate Domini MDCCXXVIII.
Ego D. Franciscus Montaner praepositus imperialis Monasterii Sancti Cucuphatis Valle, Gratis confiteor et in veritate recognosco me debere vobis Francisco Roig et Vives aurifici civi Barcinonae presenti dicentum viginti septe libras duos solidos, et quinque denarios monetae Barcinonae, et sunt pro similibus per vos mihi mutuatis gratis, et bono amore, ac absque ullo interesse, quas a vobis habuisse, et recepisse confiteor in pecunia numerata realiter, et de facto in notario et testium infrorum presentia. Et ideo renuntiando convenio, et promitto vibis dicta 227Ll 2S 5, dare, et exsolvere vobis Barcinonae per totum mensem Martii proxime venturum currentis que anni 1728 sine dilationes
Testes sunt Felix Parera negotiator et Jcobus Bellot juvenis aurifex barcinonae degentes.
Paenes me Michael Cabrer notarium.

Item: Alio instrumento ego dictus D. Franciscus de Montaner pro facuiliori paranda via, et forma solutioni supradictarum 227L 2S 5, de quibus feci, et firmavi praecedens debitorii instrum, agens tamen haec sine praejuditio, novatione obligationum, in eo contestarum, ino eis addendo, et accumulando. Gratis assigno, et consigno vobis dicto Francisco Roig et Vives presenti et vestris consimiles ducentum viginti septem libras duos solidos et quinque denarios per vos habemdas et recuperandas abs Joanne Raull agricila Parrochia de Palautordera dio barcinonae, et ex solutione, quae ad terminum veniet die prima Martii proxime veneuri arrendamenti decimarum meae praepositurae per me dito Raull facti pro prietio, ac cumpactis et conditionibus expressis in instro dicti arrendamenti recepto paenes D. Paulum Ricos notarium publicum regium collegiatum Barcinonae. Has ita quel sicut me luist cedens vobis omnia jura quibus juribus possitis dictas 227L 2S 5, abs dicto Joanne Raull et ejus bonis, et seu ab aliis quibusvis personis, et bonis ad illarum solutionem tentis, et obligatis praefacta eveniente termini perere, exigere, et de receptis, apochas, chirographa et alias cauthelas, accere et firmare, clama et retroclama exponere, ex ones instare et alias uti ego enim dicens et intimans insuper convenia et promoti vobis praedicta facere vos habere tenere que de evictione, et de restitutione, missionum super quibus, credatur, et pro his cormplendis, obligo vobis et vestris omnia, et singula bona mea mobilia, et immobilia, jura, et actiones quascumque renuntians, quantum ad haec omni, et cuicumque juri et tu presentia juro haec igitur actum.
Testes sunt praedicti.