Saga Bacardí
54451
ESCRITURA DE PRESTAMO HACIA DALMAU, POR FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Mercurii VI mensis Julii anno a Nativitate Domini MDCCXXXVIII.
Ego Isidrus Dalmau Presbiter Canonicus Ecclesiae Collegiatae, et Secularis loci Beatae Maria del Estany vicen diog. Gratis et ex mea certa scientia confiteor, et recognosco vobis Francisco Roig et Vives mercatoram presenti civi Barcinonae absenti, et notario infro presenti, et acceptanti. Quod debeo vobis tercentum duas libras, et octo solidos monetae Barcinonae. Et sunt prosimilibus, quas a vobis habeo, et recipio in pecunia numerata realiter, et de facto, in notarii et testium infrorum publica per manus tertiae personae ad efectum exsolvendi sumpuer in curiae quos mihi occurrent ratione. Permutationus quam procesio spero de quadam personatu quem obtineo cum seu pro rectoría seu Parrochiali Ecclesia Sancti Petri de Castellet diog, Barcinonae aliosque sumptus sequendos ex eadem permutatione. Et eas vobis dare, et solvere vobis promitto Barcinonae hunc ad unum annum proximum, et a dia presenti in posterum continue decurrendam sine aliqua dilation, et compensation, cumque salario procuratoris vestri, et vestrorum pro qualibet die intus presente, civitatem Barcinonae XS et extra XXS ultra quos promitto solvere vobis, et vestris omnes missiones sumptus, expensas, exantera per vos, et eos facienda, et sustinenda pro praedictis super quibus credatur verbo, aut solo juramento ad quod deferri debeat. Et vi de praedisctis ómnibus, et singulis vobis, et vestris tuttius cautum sit dono vobis in fidejussorem, et principalem solutorem, primcipaliterque tentum, et obligatum Rndum. Dre. Maginum Dalmau Pbru. Barcinonae, residentem avunculum meum inferius acceptantem, qui una merum et sine me, ac simul, et insolidum praedictis, et infris firmiter teneatur. Ad haec ego dictus Dr. Maginus Dalmau fidejussor praefatur laudams praedicta omnia, et singular, acceptansque in me sponte onus fidejussionis homoi. Fratis, et ex mea certa scientia confenio, et promito vobis quod unacum dicti principali meo, et sine eo ac insolidum praedictis, et infris firmiter tenebor, et pro praemissis omnibus, et singulis attendendis, et complendis tam principalis, quam fidejussor obligamus vobis et vestries omnia, et singular bona, et jura nostra, et alterius nostrum in solidum mobilia, et immobilia presentia, et future habita, et habenda, etiam a ure privilegiata. Renuntiantes quantum ad haec beneficio novarum constitutionum, dividendarum, et cedendarum actionum, et consuetudini Barcinonae loquenti de duobus vel pluribus insolidum, se obligatibus, benefitioque clericali, fonsurae, et capitula Oduardi de solutionibus, et ego dictus fidejussor renuntio legi sive juri dicenti quod prius conveniator principalis quam fidejussor, et alii dicenti, quod sublato principali tollatur accessorium. Et ambo renuntiamus omni alii, et cuicumque legi et juri nobis quoquomodo juvanti, foroque nostro proprio, submitentes et supponentes nos, et bona nostra foro perillusta de Domini Praetoris Barcinonaqe, vel alterius cujus vel oficialis, et tribunalis comp facúltate variandi serditlum et facumtis et firmamus scripturam tertis, sub paena tertii in libris tertiorum curiae dicti Illustris Domini Praetori Barcinonae, vel alterius tribunalis, et superioris obligganes proinde vobis persona, nostras, et omnea, et singula bona, et jura nostra praedicta, et alterius nostrum insolidum, mobilia, et immobilia presentia et futura.Volentes quos per dictam tertii scripturam haeres instro, vel e converlo nullum fiat prejuditium novatio, seu derogatio ulla modo, imo possiti uti ipsis ambabus cautionibus, et obligationibus seu illas ex eix quam malueritis, et quia die presenti est feriata ab festum Visitationis Beatae Virginis Mariae hac de causa sicudmus procuratores nostros omnes notarios et scriba juratos dictae curiae actuales, et futuros in solidum ad jirmandum dictam scripturam tertii cum lbilgationibus praecontentiae, et juxta curiae scilum. Et promitimus rattum habere quid quid per eos actum jurit. Et siholominus sine praejuditio dictae tertii scripturae, submissionis fori, et renuntiationum praecontentarum obligamus vobis, et vestris personas, et omnia, et singula bona nostra praedicta et alterius nostrum insolidu etiam in apleori, et strictiori forma Rndae. Camerae, Apostolicae, Generalis, Auditoris, submitentes, et supportantes nos et bona nostra quo ad haec foro, juri dicti oni, conannationi, sententiis juribus, et censuris, ac mero examini domi nostre Papae, curiaeque cacisarum Camera Apostolicae, nec non per paetum curiarum Ilustrissimum et Reverendisis et Vicensis Espiscoporum, omniumque adarum coriauum Ecclesiasticarum. Volentes, quod praedictarum curiaram, et cujuslibet earum judices, ad praedictor facienda, solvenda, atendeda, et compenda, renuntiantes quantum ad haec privilegio, clericali, vonsurae, et ejus recursis, ac capitulo Oduardi solutionibus, ac omni alii juri, circa haec juvanti conssietuentes id cauthelum in phacietores meos omnes notaries, et scribas juratos dictarum curiarum, et ejuslibet earum actuales et futures, insolidum, ad fraemandam dictam tertii scripturam in dictis curiis, et in earum qualibet cum obligationis praecontentis, et juxta rigorem, et stilum dictarum curiarum, promittoque habere rattum, quidquid per eos actum fuerit haec igitur omnia facimus, peciscimur, et promittimus vobis nec non notario infro ut publicae personae, hec pro vobis, et aliis quirum intererit recipient, et stipulanti. Actum ut supra.
Testes sunt Franciscus Prats juvenis botigerius, et Sebastianus Prats scriptor Barcinonae degentes.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.