Saga Bacardí
54455
ESCRITURA DE CESIÓN DE GEBELLÍ HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Martis XXIIII mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXXVIII.
Ego Joannes Gebelli botigerius pannorum civis Barcinonae quia ego suotenius, et obligatus vobis infro Francisci Roig et Vives in diversis pecuniae quantitatibus ideo insolutum pro ratta dictarum pecuniae quantitatum per me vobis debitatis. Gratis cedo, transfero, et transport, assignoque, et consigno vobis, dicto Francisco Roig et Vives aurifici civi Barcinonae, licet absenti. Illas centum, et quinquaginta libras Barcinonenses quas mihi debea ex mut dominis Dux Cardonae, et seu Magnificus Bonaventura Milans uti thesautarius, seu procurator generalis dicti Exceletissimi Domini Ducis ex media pentione seu fonda quae ad terminum veni et die prima mensis Aprilis anni proxime ventur 1729 illius censualis pentionis 1097L 4S 10D quo annuatim duobus terminis, nimirum medietatem die prima Aprilis, et alteram medietatem die prima Octobris dictus Excelentissimus Dux facit et praestat Dompno Josephi de Mata, et de Copons Barcinonae, et in Parrochia Sancti Felicis de Alella domiciliato vigore consignationis de rpae habita quantitate per dictum de Mata et de Copons mihi facta instro recepto penes D. Gasparem Grases notario publicum Barcinonae die 11 May 1728 causis, et rationibus ibi expressis. Has itaque, sicu melius, etdens vobis omnia jura, quibus juribus possitis presenta 150L suo eveniente termini petere exigere, et dereceptis, apoca firmare, et alias uti ego enim dicens, et intimans, insuper promitto, et juro praedicta facere vos habere, tenerique de evictione, et de restitutione missionum super quibus et edatur, et pro his complendis obligo vobis, et vestris, omnia, et singula bona mea mobilia, et immobilia, jura, et actiones quascumque renuntians omni, et cuicumque juri et ut praedicta, juro haec igitur actu. Testes sunt D. Placidus Bonevides Barcinonae degens, et Antonius Alabat juvenis linterarius, de familia ipsium et Joannis Gabelli.
Paenes me Michael Cabrer ntoarium.