Saga Bacardí
54476
ESCRITURA DE VENTA DE CENSO DE BORRÁS HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die XXVI mensis Juny presenti anni 1730. Barcinonae.
In Dei nomine, ego Josephus Borrás lignarius civis Barcinonae. Gratis per me et meos, vendo, et ex causa venditionis concedo, constituo, inpono et assigno vobis hono Francisco Roig et Vives auri, et argenti fabro civi Barcinonae, licet absenti, et notario et vestrus perpetuo viginti quinque libras monettae barcinonae, censuales, annuales, rendales, et perpetuales dandas, et solvendas anno quo vobis vel vestris a die sive festo Sancti Joannis mensis Juny proxime transacto ad unum annum primo, et continuae venturum, et sic de inde anno quo perpetuo, in eodem vel simili termino sive die, cum Dominio medio, firma, fatica, triginta dierum et quolibet alio jure, quod dominus medius habet et recipit in et super, re et proprietate quae per ipsum tenetur. Habendas, et percipiendas censuariter in et super tota illa domo ex abissu usque in caelum uno portali extra aperienti juribus, que et pertinentys epaesde quam habeo, et possideo in presenti civitate Barcinonae, et in vico appellato den Cirer, per quem itur a vico dicto dels Mercaders, ad vicum nuncupatum de las Semoleras. Quae terminatur ab oriente, cum domo Petri Ribera curritoris colli civis Barcinonae; a medidie cum domo Hipoliti Junient courery Barcinonae civis; ab occidente cum alia domo mea; et a cirtio cum dicto vico den Cirer. Et tenetur dicta domus super quadictum censum constituo (una cum tribus alys dimibus meis ibi contiguis in eodem vico Versus occidentem, et tribus alys domibus sitis in dicto vico dels Mercaders versus vicum appelatum de la Boria quarum unam possibet Franciscus Valls calderius vigore stabilimento per me sibi facti apud notario infrium die XV Decembris 1728. Et alias dictas per ideo ego dictus Borras, per administratore Illustre Capitula Canonoci sedis Barcinonae et sub dominio et alodio illius ab censum centum viginti quinque libras anuatim solvendu duabus de qualibus solutionibus, possesive, sub quo do medietatem die prima Juny, et quae ab alteram medietatem die prima Decembris qui census tempore suae impositionis erat centum et quinquaginta librarum, sede postea instro recepto paenes Josephum Brossa notario publico R.C. Barcinonae die – mensis--- anno 1729 per dictum Franciscum Valls fuerunt lucrae et quitata dicto administrator Illustri Capituli viginti quinque librae in pentione in nuda perceptione, sicque vigore dictae luytionis fecit dictis censu reducty, et diminity, ad dictas centum viginti quinque libras in pentione quae sunt salve, et securae, dicto administratorem capitale tam, super dicta domo super quam impono vobis cum presenti dictum censum quam super residuas ali sex domis quarum unam possibet dictus Franciscus Valls et alias quinque ego dictus Josephus Borras.
Et spectat ad me dicta domus super quam dicta censum impono unacum alys domibus supra expressis tindo stabilimento mihi facti, et firmati per dictum administratore Illustre Capitulo Canonico, dictae sedis instro recepto apud Rndae Domino Franciscum Rifos Pbro. notario et scribam dicti Illustris Capituli die quarta Juny anni 1727. Has otaque venditione non et constitutionem sicut melius. Idaquod ego et mei successors habeamus, et possidemus, et teneamus in emphiteosim a cetero supradictam domum pro vobis et vestries, ad dictum censum viginti quinque libras, annuatim dicto termino solvendae in domination media, et vos dictum censum teneatis sub tominio, et alodio dicti administratorem Illustris Capituli Canonico Sedis Barcinonae, ad censum tam pro ipsa demo quam pro alia domo possessa per dictum Valls, et alys quinque domibus, per me possessis dictarum centum viginti quinque libras annuatim dictis terminis solvenda quem censum ego et mei solvereo promittimus, absque dampni, et missione vestries. Promittens vobis quod dictam domum super quam dictum censum impono meliorabo, et in aliquot non deteriorabo, et tam diu, quam diu ego et mei tenebimus, et possidebinus ipsam domum dabimus, et solvemus vobis, et vestries dictum censum noviter impositum dictas 25L termino praecontento, et quod in praedicta domo non faciemus neque proclamabimus alium dominum seu dominos nisi tantum bos et vestros, et dictum administratorem Ilustre Capitulum quod ipsam domum, me, et mei non vendemus ne impignorabimus, seu alias alienabimus nisi post dies triginta ex quo in vos, vel vestros fuerimus faticati, et post alios dies triginta post quam in dictum administratorem Illustre Capitulum etia faticati fuerimus, ex tunc autem, ex quo in vos vel vestros, seu dictum adiministratorem Illustre Capitulum fuerimus faticati, licet mihi, et meis praedicta domum cum, juribus, et pertinentis ssuis vendere, permutare, stabilire, autaliter alienare meis tamen consimiloibus et meorum, salvo tamen sempèr dictur censu noviter imposito, cum presenti, et salvi etiam censu dicti Administratori Illustri Capituli, et salvo inquam lautimio inde proprio solver competent, et recipiatis pro landimio seu firmis dominis ratione per vos aut vestros faciendis in dicta venditionum, et alia alienationum quae fient de dicto domo id quod in presenti civitate Barcinonae solvi est assuetum domino medio juxta tenorum clansulae septimi quae inserem erit in venditionibus aut aly alienationis de praedicta doma faciendis. Praeterea, ex causa presenta et alias do, cedo, et mando vobis, et vestris omnia jura, quibus juribus, possitis, vos et vestris, et quos volueritis uti, agere, et experiri, in juditio, et extra juditium quaecumque et quem admodum domonus medius facere potest et debet, in et super re, et proprietate emphyteoticali quae per ipsum in emphyteousim tenetur, ego enim facio et constituo, salvo tamen, et retento, mihi et meis jure emphiteotico seu utili dominio et possession naturali domus, presentae. Pretium vero praedicta, quae vobis bendo constituo, impono, et assigno esse quingentum libras monetae Barcinonae, ex quibus vibore facultatis, et potestatis quas cum presenti vobis dono, et confero apud vos retinentis ex una parte ducentum libras ad effectum muendo et quintandi quoddam censuale corsi milis pretis et pentionis decem libras quod annuatim die XXVII Septembris facio et praesto, sciliciae mensis viduae Petri Martiris Maris auri, et argenti fabri civis Barcinonae ex venditione, et originali creationes per me sibi facta et firmata instro alio apud notario infrum recepto die XXVII Septembris anni 1712, et ex alia parte 7L 10S presente rata pentionis currentis dicti censualis desuper ex in diem presentem a quae in actu solutionis petere et recuperare habeatis apocam mihi et cessionem vobis resg. Dirigendi quo scilicet ad tuendum et deffendendum dictum censuali venditum et impositum cum presenti contra quotuum quae creditors meos, seu alias quascumque personas, in praedictis jus habentes, et facta per vos dicta solutione sitis, et succedatis in jus in locum et jus dicti creditoris si dicto in te imporis prioritate, et juris petioritate, fiat pactum, de succedendo large, juxta notario infri stylum, et ideo renuntiando dono, insuper convenio et bonafide promitto vobis, et vestris quod praedicta quae vobis vendo, constituo impono, et asigno cum presenti faciam vos et vestros habere, et percipere, teneborque vobis, et vestris semper defirma, et legali evictione, ac laegitima deffentione praedictor, semper et in omni casu, et de restitutione missionum, super quibus credatur, et proís comlendis, obligo vobis et vestris spetialiter, et expresse hypoteco eandem met domum suaejus emphyteoticum acu tile dominium, naturalem, possessionem ejusdem, et generaliter sine praejuditio, obligo vobis et vestris omnia et singula alia bona mea. Renuntians legi sine juris dicenti quod prius transeundum sit et aly dicent quod quandiu potest creditor, omni quae aly juri juro meo proprio, submittens, et subponens me et bona mea foro, Illustris Praetoris Barcinonae, vel alterius in quam cum facultate variandi et facio ac firmo scripturam terty, sub paean terty in libris tertiorum curiae dicti Illustris Praetor Barcinonae, obligando pro inde personam et omnia ac singular bona mea mobilia, et immobilia, cui et ut presenta, juro. Haec igitur. Actum.
Testes sunt Raymundus Binborro et Franciscus Anthomius COpons scriptores Barcinonae.
Paenes me Bonaventuram Galí notarium.

Item: Altero instro ego dictus Josephus Borras venditor predictus firmo apocam vobis dicto Francisco Roig et Vives emptori praefaca licet absenti et notario praedictis quingentum libris barcinonibus quae sunt pretiu praedictis venditionis et novae constitutionis, dicti censu habitis,e t receptis quiniam ex illis apid vos restituitis vigore dictae facultatis 207L 10S ad effectum luendi et quitandi dictu censuale creditori meo praedicto a quoni actu solutionis petere, et recuperare habeatis aput cam mihi, et cessionem vobis respective dirigen. Residuo vero 292L 10S habui et recepi, a vobis numerando realiter et de facto cum pecunia nume rata, in notario et testium infro presentia, per manus tertiae personae et ideo in testimonium.
Testes sunt praedicti.