Saga Bacardí
54502
ESCRITURA DE ACUERDOS ENTRE PARTICIPES EN LOS ARRENDATARIOS DE BELLPUIG, APARECE FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Veneris Prima mensis Octobris anno a Nativitate Domini MDCCXXXIIII.
Nos Stephanus Matas mercator civitatis Mataronis Barcinonae residens, Franciscus Busquets, et Pausa, civis Barcinonae, et Josephus Riera agricolae villae Aqualatae vicen, dig, tamquam arrendatarii, seu participe, (una vobiscum inro Francisco Roig et Vives), arrendamenti censuum, decimarum, et aliorum jurium, quos quas et quae. Excelentisimus Dominus Dux de sesar recipit, et reciper consuevit in suis Baroniis de Bellpuig, Nonola, et aliis oppidis et terminis aggragatis ad tempus quinque annorum, qui currere incipient prima die mensis Januaryy, anni proxime venturi 1735, et finint ultima die mensis Decembris anni 1739. gratis elegimus, et nominamus in receptorem, exactorem, et depositarium pecuniarum dicti arrendamenti vos Franciscum Roig et Vives auri, et argenti fabrum cive Barcinonae consocium et conparticipem nostrum presente, et inferius acceptantem, dantes, et tibuentes vobis facultatem, et potestamte pertendi, exigendi, recipiendi, recuperandi, consequendi, et habendi omnes, et quascumque pecuniae quantitates nobis uti arrendatariis, presentis pertinentes, ets spectantes abs debitoribus et tenetoribus quibuscumque, et de receptis apocas, chorograha, et alias cauthela faciendi,e t firmandi. Et generaliter dantes, et tribuentes vobis talem,e t tantam facultatem, et potestatem, quae qualis et quanta similibus receptoribus, exactoribus, et depositariis, dari, et tribui est assueta. Promitentes supraedictam electionem, et nomoationem semper habere rattam, grata, validam, et que firma. Ad haec ego dictus Franciscus Roig et Vives his prasens laudans praedictas acceptansque a vobis dictis Stephano Matas, Francico Busquets, et Pausa, et Josepho Riera consociis, et comparticipibus meis in praedicto arrendamento presentem electione et nomonationem per vos in mei favorem facta. Gratis convenio, et promito vobis quod dabo, et reddam vobis bonum, et legale computum, ac veridicam rationem de omnibus pecuniae quantitatibus per me uti receptorem, exatiorem, et depositarium praedictum exagens, et solvendis sine dilatione.
Teste sunt Paulus Carreras serdius civis Barcinonae, et Sebastianum Prats scriptor Barcinonae degens.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.