Saga Bacardí
54517
ESCRITURA DE RECONOCIMIENTO DE DEUDA DE LOS HUGUET HACIA, ENTRE OTROS FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Mercurii XXVI mensis Martii anno a Nativitate Domini MDCCXXXVIII.
Nos Joannes Huguet sastor civis Barcinonae, et Eulalia Huguet, et Rius conjuges. Gratis, est ex nostra certa scientia confitemur, et in veritate recognoscimus vobis Jacobi et Petro de Duran Dominico de Duran militibus Barcinonae domiciliatis, Josepho Sadurní mercatori, Francisco Roig et Vives, Raymundo Juliá, Joanni Paulo Gispert, et Jacobo Guardia mercaturam exercentibus civibus Barcinonae, licet absentibus, et notario infro presente, et acceptante, quod debeo vobis quadringentum septuaginta septem libras decem solidos, et novem denarios barcinonenses, scilicet vobis dictis Jacobo et Petro de Duran 126L 19S.= vovis dicto Dominico de Duran 30Ll 16S 2D.= vobis dicto Josepho Sadurní 46Ll.= vobis dicto Francisci Roig et Vives 131ll 2S.= vobis dicto Raymundo Juliá 25Ll 7S.= vobis dicto Joanni Paulo Gispert 72Ll 11S 6D.= et vobis dicto Jacobo Guardia 44Ll 15S 1S. Et sunt pro valore diversarum mercium ad meum dicti Joannis Huguet oficium pertinentium per vos nobis venditarum, quas a vobis habuisse et recepisse, confitemur per realem, et effectivam traditionem ad nostras omnimodas voluntates, et de illarum pretio, et qualitate plene, contenti et satisfacti remansimus. Et ideo renuntiando exceptioni rei non traditae et omni aliis juri nobis circa haec juvanti convenimus et promitimus vobis dictas 477Ll 10S 9D, seu illarum contingentem cuilibet vestrum dare, et solvere vobis Barcinonae sex aqualibus solutionibus, incipiendo primam vobis facere solutionem die 24 Decembris proxime venturi, et sic deinde annuatim in consimili termino, sive die donec in praedictis 477Ll 10S 9D, integriter persoluti, et satisfacti fueritis. Et praedicta omnia et singula attendere et complere promitimus sine aliqua dilatione, et compensatione, cumquae salario procuratoris vestri, et vestrorum pro qualibet die intus presentem civitatem Barcinonae XS, et extra XXS, ultra quos promitimus solvere vobis, et vestris omnes missiones, suptus, exprensas et damna per vos, t eso facinda, et sustinenda pro presenti, super quibus credatur verbo, aut solo juramento, ad quod deferri debeat. Et pro praemissis omnibus attendendis et complendis obligamus vobis, et vestris omnia, et singula bona, et jura nostra, et alterius nostrum insolidum mobilia et immobilia presentia, et futura, habitaquae et habena etiam a jure privilegiata. Renuntiantes quantum ad haec benefitio nobarm constitutionum dividendarum, et dedendarum actionum, et consuetudini Barcinonae loquenti de duobus, vel pluribus insolidum de obligantibus. Et ego dicta mulier certiorata ad plenum dejuribus meis per notarium infrum renuntio benefitio Velleiani S.C. In favorem Mulierum intruduci, et autenticae incipienti, si qua mulier posita. Q. Ad velleiarum, et quo ad obligationem bonorum dicti viri mei renuntio doti sponsalitio, et aliis juribus, hipothecis, et creditis, quae habeo, et habere debeo in illius hereditate, et bonis, volens vos in hiis mihi praeferri, caque omnia quantu ad haec vobis, et vestris expacto remito, et ambo renuntiamus omni alii, et cuicumquae legi, et juri nobis quoquomodo juvanti, foroque nostro proprio, submitentes nos et bona nsotra foro perillistris Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius cujusvis oficialis et tribunalis secularis tantum, cum facultate variandi judiscium, et facimus, et firmamus scripturam tertii, sub paena tertii, in libris tertiorum curiae dicti Domini Praetoris, vel alterius tribunalis et Superioris Secularis ut rpaefectur, obligantes proinde vobis scilicet ego dictus vir personam meam, et omnia bona, et jura mea presenta, et egi dicta mulier omnia et singula bona, et jura mea presentantum, et alterius nosturm insolidum mobilia, et immobilia, presentia, et futura volentes quod per dictam tertii scripturam huic infro, vel e converso nullum fiat praejuditium, novatio, seu derogatio ullo modo imo possitis uti ipsis ambabus cautinibus, et obligationibus, seu illa ex eis quam malupritis. Haec igitur omnia facimus paciscimur, et promitimus vobis, nec non notario infro, ut publicae personae haec pro vobis, et aliis quorum intererit stipulanti. Actum tu supra.
Testes sunt Josephus Drument misicus Sanctae Cathedralis Ecclesiae presentis civitatis, et Sebastianus Prats scriptor Barcinonae degens.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.