Saga Bacardí
54531
ESCRITURA DE RECONOCIMIENTO DE PRESTAMO HACIA ESTEVE POR FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Mercury XXV mensis Juny anno a Nativitate Domini MDCCXXXXIII.
Ego Dr. Franciscus Esteve clerius Barcinonae residens. Gratis et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognsoco vobis Francisco Roig y Vives, mercaturam exercenti civi Barcinonae presenti. Quod debeo vobis ducentum triginta septem libras, et duodecim solidos monetae barcinonae, et sunt pro similibus quas a vobis habui et recepi in pecunia numerata realiter et de facto in notario et testium infrorum presentia ad finem, et efectum exsolvendi sumptus, expeditionis bullarum Vicariae perpetuae Parrochialis Ecclesiae Beatae Mariae de Mari presentis civitatis Barcinonae, et alio sumptus qui mihi obvererunt ob dictam expeditionem. Et ideo renuntiando exceptioni rei ita non esse, et in veritate non consistere, doloquae malo, et actioni in factum, omniquae aly juri rationi, et consuetudini his absentibus quovis modo convenio, et bona fide promitto vobis dictus ducentum triginta septem libras, et duodecem solidos dare, et solvere vobis Barcinonae hine ad unum annum proximum et a die presenti in paeterum continuae decurrendum sine aliquae dilatione, et compensatione cumque salario procuratoris vestris et vestru pro qualibet die intus presentem civitatem Barcinonae XS et extra XXS ultra quo promitto solvere vobis, et vestros omnes missiones sumptus expensas, et damna per vos et ex facienda de sustinenda pro praedictus super quibus caedatur verbo aut solo juramento ad quod deferridebeat. Et ut de praedictis omnibus et singulis vobis et vestris tutius cautum sit dono vobis in fidejussorem, et principalem solutore principaliterque tertum, et obligatum Marianum Bransi notario regium, et causidicum civem Barcinonae presente, et inferius acceptantem, qui una meum et sine me, ac dimul, et insiludum praedictis et infris firmiter teneatur. Ad haec ego dictus Marianus Bransi fidejussor praefacus his presents laudans praedictu omnia et singula acceptansque immo sponte onus fidejussoris hujusmodi. Gratis et ex mea certa scientia convenio, et promitto vobis, quod unacum dicto principali meo, et sine eo, ac insolidum, praedictis, et infris firmiter tenebor. Et pro praemissis omnibus, et singulis attendendis, et complendis, tam principalis quam fidejussor, obligamus vobis, et vestris omnia et singula bona, et jura nostra, et alteriu nostrum, insolidum mobilia, et immobilia presentia, et futura habita, et habenda, etiam et jura privilegiata. Renuntiantes quantum ad haec Benefitio novarum constitutionum, dividendarum, et cedendarum, actionum, et consuetudini Barcinonae lo quenti de duobus vel pluribus insolidum se obligantibus. Et ego dictus Dr. Franciscus Esteve clericus renntio benefitio clericali, tonturae et Capitulo Oduardi de solutionibus. Et ego dictus fidejussor legi sive juri dicenti, quod sublato principali tollatur accessorium, et ambo renintiamus omni aly, et cuicumque legi, et juri nobis quo modo juvanti, foroque nostro proprio, submitens et supponentes nos, et bona nostra foro perillustris Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius cujusvis offitialis, et tribunalis, cum facultate variandi juditium. Et fiacimus, et firmamus scripturam terty, sub paena terty, in libris tertiorum curiae dicti Illustri Domini Praetoris Bacinonae, vel alterius tribunalis et superioris, obligantes proinde vobis et vestris personas nostras, et omnia, et singula bona, et jura nostra praedicta et alterius nostrum insolidum mobilia, et immobilia presentia et futura. Volentes quod per dictam terty scripturam huic instro vel e converio nullum fiat praejuditium novatio seu derogatio ullo modo imo possitis uti ipsis ambabus cautionibus ego dictus Dr. Franciscus Esteve clericus sine praejuditio dictae terty scriptura submissionis fori, et renuntiationum praecontentarum, obligo vobis, in ampliori, et scrictiori forma Rndae Camerae Apostolicae Generalis Auditoris, submittens, et supponents me, et bona mea quo ad haec foro jurisdictioni, condemnationi, sententys juribus et censuris, ac mero examini domini nostri Papae curiaeque causarum Apostolicae, nec non per pactum curiarum Ilustrim et Rendum. Domonorum Tarrraconensis Archiepiscopi Barrensis Episcopo omniumquae aliarum, curiarum Ecclesiasticarum, volens quod praedictarum curiarum, et cujuslibt carum judices, et ofitial espossint me cogere, et stringere ad praedicta facienda, solvenda, attendenda, et complenda. Renuntians quantum ad haec privilegio Clerigali, tontsurae, et ejus recursui, ac capitulo Oduardi de solutionibus ac omni aly juri, circa, haec juvanti, constituens ad cauthelam procuratores meos omnes notario et scribas juratos dictarum curiarum, et cujuslibet earum actuales, et futuros insolidum, ad firmandum dictam terty, scripturam in dictis curys, et in earum qualibet cum obligationibus, praecontentis, et juxta rigorem et stilum dictarum curiarum, promitto que habere rattum quidquid per eso actum fuerit. Haec igitur omnia facimus, paciscimur, et promittimus nos ambo vobis nec non notario infro ut publicae personae pro quibus intersit recipienti, et stipulanti. Actum utsupra.
Testes sunt Alodius Mas auri, et argenti faber civis Barcinonae et Josephus ValldejulĂ­ scriptor Barcinonae degens.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.