Saga Bacardí
54573
ESCRITURA DE PAGO DE CENSOS AL COLEGIO DE SAN SEVERO, SOBRE TIERRAS COMPRADAS A LOS AMAT POR FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die XI mensis May anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIII.
Nos Josephus Vilar Dr. Josephus Fabres, Dr. Antonius Deu, et Dr. Andreas Minguella Prasbiteri in Sedi Barchinonae Benefitiato tanquam administratores insignis Capellae, et Collegy Sancti Severi dictae Sedis confirmati, et noviter electi, scilicet nos dicti, Josephus Vilar, et Dr. Josephus Fabreges cum consilis Generali tento, et celebrato, per Rndos. Administratores dictae Capellae, et Collety et Pbros, Benefitiatos dictae Sedis, et aggregatos dictae Capellae, et Collegy die vigesima July anni millessimi septingentessimi quadragessimi sexti, et nos dicti Dr. Antonio Deu, et Dr. Andreas Minguella cum altero simili consilio generali tento, et celebrato die vigessima July anni millessimi septingentessimi quadragessimi septimi receptis paenes Rndum. Et Dominum Patrum Paulum Pujol Pbrum. Notario publicum de número Barchinonae, et scribam naegotioru dictae administrationis. Dicto nomine. Gratis, et ex nostra certa scientia confitemus, et in veritate recognocimus vobis, Francisco Roig et Vives comerciatori civi Barchinonae, licet absenti, et notario infro pro vobis praesenti, et acceptanti, quod por D. Josepho de Cortada et Bru, Domina Theresia de Senjust, Cordada, Pages, Planella, et de Vallgornera, conjugibus, D. Antonio de Amat et de Juñent, et Domina Maria Theresia de Cortada de Senjust et de Amat conjugibus Barcinonae dimiciliatis, et vvigore, facultatis per illos vobis attributae cum inferius calendato venditionis instrumento, ac ex illis novem mille ducentum, et quinquaginta libris, quae sunt praetium venditionis per dictos Nobilis conjuges de Cortada, et de Amat vobis, et vestris perpetuo facta, et firmatae de tota illa domo, sive furri, cum omnibus ejus terris, honoribus, et possessionibus, sitis in Parrochiae Sancti Vincenty de Sarriá territury Barcinonae, large designatis,e t confrontatis in instro dictae venditionis recepto paenes notarium infrum die presenti, modoque infro, ac sub pacto cessionis inferius continuandae solvistu nobis dicto nomine, et a vobis receptum ter mille septingentum quindecim libras, et quinque solidos monetae barchinonae, et sunt scilicet bosmille librae pro luitione, quitatione, ac praety restitutione illius censualis consilimis praety, et pensionis centum librarum, quod annuatim die nona February dicti Nobilis conjuges de Cortada, et de Senjust nobis dicto nomine titulis inferius calendandis faciebant, et praestabant.= Mille, et quigentum librae pro luitione, quitatione, ac praety restitutione alterius censualism nunc consimilis praety, et pensionis septuaginta qunque librarum, quod annuatim dicta die nona February dicti Nobiles conjuges de Cortada, et de Senjust nobis dicto nomine titulis infris faciebant, et praestabant.= Et reliquae ducentum quindecim librae, et quinquae solido ad bonum computum pensionu ex supraedictus bonis censualibus debbitarum usque in diem praesentem, cum de residuo dictarum pensionu, et de rata ex eisdem binus censualibus debitarum, et decursa usque in hodiernam diem, debita jam sit habita ratio inter dictum D Josephum de Cortada et nos. Et pertinent et spectant presenta bina censualia ad nos dicto nominae, nedum vigore facultatis illa revendicandi Rndis. Administratoribus dictae Capellae et Collegy dictae, arque concensae, per Ilusrem Dominum Fr. D. Antoniu Ribes, et Granollachs Miitem Ordinis, et Militiae Sancti Joannis Hierosolimitaner tu Procuratorem generalem cum libera, et generali administratione, Exceletissimi Domini D. Vitalis de Vallgornera, et de Brachis fortibus Principis de Nissemi et Ducis Arinelle, in civitate Panormitana Regini Ciciliae, populati, pro ut de dicta facultate constat instro recepto paenes Dominum Bonaventuram Olzina notarium publicum Barcinonae die decima nona mensis July anni millessimi septingentessimo trigessimi secundo, veru etiam vigore reconditimus eisdem Rndis. Administratoribus, et suis in dicto Collegio successoribus perpetuo de eis debimus censualibus factae, et firmatae per Rndum. P. Fr. Didacum Marimon tanquam procuratorum Rndum. P. Prioris, et Conventus Sancti Dominici praedictorum civitatis Gerundae, pro tu de dicta revenditione apparet altera instro recepto paenes dictum Bonaventuram Olzina notarium die undecima mensis Octoberis presenti anni millessimi septingentessimi trigessimi secundi. Ad dictos tandem Rndos. Priorem et Conventum presenta bina censualia pertinebant, et spectabant, scilicet primo dictu censuale praety bis mille librarum, et pensionis centu librarum vigore venditionis, et originalis dicti censualis creationis memoratis Rndis. Priori et Conventui factae et firmatae per D. Franciscum de Vallgornera, et Senjust Barcinonae populatum quodam capitulo resultanti ex transactione, et concordia firmata, et jurata inter dictos Rndos. Prioreme, et Conventu ex una, et relatundum Franciscum de Ballgornera, et Senjust partibus ex altera recepta paenes Doctum Joannem Hieronymus Talavera difuncto notarium publicum Barcinonae die nona February anni millessimi sexcentessimi decimi noni. Censuale vero secundo dictum, nuncc prety mille, et quingentum luibrarum, et pensionis septuaginta quinquae librarum, antea vero praety bis mille librarum, et pensionis centum librarum (ex quo siquidem censuali nobilis D. Hieronymus de Vallgornera, et de Cardona per medium tabulae dictae civitatis Gerundae, et cum partita in ea factaa ad soltam dicti Petri Rosselló notary publici Gerundae sub die decima quinta Marty anni millessimi sexcentesimi septuagesimi dictis Rndis. Priori, et Conventui luivit, et quitavit quingentum libras in praetio, et viginti quinquae libras in annua pensione), vigore venditionis, et originalis creationis predictis Rndis. Priori et Conventui factae, et firmatae per dictum D. Franciscu de Vallgornera, eisdem Rndis. Priori, et Conventi dare, et solvere promissit intus sex annos tunc proximos, et immediate sequentes, et casu quo illas non solveret, nunc protunc ex illis censuale creavit, quid habuit locum non factis dictis solutionibus, et de presentis apparet quodam alio capitulo ex dicta concordia resultanti. Produs vero solutionis dictarum ter mille septingentum quidecim librarum, et quinquae solidorum talis fuit, et cot, quiniam illas hodierna die dixistis, et scripsistis Rndus. Administratoribus dictae Insignis Capellae, et Collegy in deposito Sacristiae Capellae Sancti Severi Sedi Barcinonae tribus partitis per vos in eo factis, duobus scilicet ad soltam notario infri, et alia absqui soltas, quas dictas, ratas, gratas, et acceptas habemus cum praesenti. Et ideo renuntiando exceptioni pecunia presentae sic non depositae, non habitae, et non reciptae, et omni aly juri nobis circa haec hovanti, in testimonium praemissorum, salva tamen cessione infra nedum praesentem facimus dicto nomine vobis apocham de soluto, verum etiam finem, absolutionem, difinitionem, et remissionem perpetuas, et latissimas de dictis binis censualibus praetys scilicet, pensionibus, et ratis, ac alys accessorys corundem. Imponentes nobis dicto nomine, et nostris in his successoribus super praedictis silentium sempiterum cum pacto firmissimo de ulterius aliquid aamplius non perendo, et de non agendo solemni stipulatione vallato, et roborato in posse notario infri. Cancellantes, et anullantes praechalendata bina capitula concordiae, et seu creationum dictorum binorum censualium instra, viresquae, et obligationes corundem, ita, et taliter quod nobis, nec nostris in his successoribus prodesse, vobisque, nec vestris, dictisque conjugibus, nec suis novere minime valeant in futurum. Quo vero respectu cessionis infrae in suis plenis, robore, et balere permanere volumus. Nec non ex pacto inter vos, et vnos ante hanc firmam inito, sine tamen evictione, et aliquali obigatione, damus dicto nomine, cedimus, et mandamus vobis, et vestris omnia jura, et actiones cujusvis speciei sint nobis competentes ratione dicti nostri crediti erga dictos conjuges, de Cortada, de Senjust, et de Amat, et corum bona, alisque quasvis personas, et bona, quibus juribus possitis presenta per vos empta tueri, et deffendere contra cunctos, et alias eis uti, et agere quivis casu vobis, et vestris a jure opportuno omni meliori modo. Nos enim ponendo vos, et vestros in locum et jus nostrum facimus, et constituimus vos, et vestros in his Dominos, et procuratores ad presenta omnia exequenda, pro ut nos ante dictam solutionem, et cessionem jurium facere poteramus. Insuper promittimus contra praemissa non facere, nec venire quavis causa, seu ratione. Actum ut supra.
Testes sunt Hyacinthus Bramon, et Hieronymus Cabañes scriptores Barcinonae ac dictus Daniel Troch notarius publicus de número Barcinonae, qui in his intefuit vice, et loco, ac uti substitutus notario infri alys negotys occpiati.
Paene me Sebastian Prats.