Saga Bacardí
54574
ESCRITURA DE VENTA DE 30 MOJADAS EN SARRIÁ DE LOS DE CORTADA HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Sabbati XV mensis Juny anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIII.
In Dei nomine, Noverint universi. Quod nos Domono Josephus de Cortada et de Bru Algutzilius major Regiae Audientiae presentis Cathaloniae Principatum Barchinonae domiciliatus, Domina Theresia de Senjust, Cortada, Pagés, Planella, et de Vallgornera conjuges D. Antonius de Amat et de Juñent praefeti legatut cohortis Regiae, et Militiae Draconiicae Regiorum Exercituum tribunus Barcinonae populatus, et Domina Maria Theresia de Cortada, de Senjust, et de Amat conjuges, asserent ego dicta Domina Maria Theresia vigore jutamenti infrascripti me minorem fore viginti quinque annorum, majorem vero viginti duorum annorum.
Primo: Pro luendo, et quitando Rndis. Administratoribus Insigni Capellae, et Collegy Sancti Severi Sedis Barcinonae totum illus censuale praety bis mille librarum, et pensionis centi librarum, quod annuatim die nona Februarry nos dicti conjuges de Cortada, et de Senjust illio facimus, et praestamus.
Item: Pro luendo, et quitando dictis Rndis, Administratoribus totum illus censuale nune praety mille, et quingentum librarum, et pensionis septuaginta quinque librarum, quod annuatim die nona February nos dicti conjuges de Cortada, et de Senjus illis facimus, et praestamus.
Item: Pro solvendo, et satisfaciendo dictis Rndis. Administratoribus ducentum quindecim libras, et quinquae solidos ad bonium computum pensionum ex supra dictis binis censualibus debitarum usque in diem praesentem, cum de residuo dictarum pensionum, et rata ex eisdem binis censualibus debitarum, et decursa usque in diem presentem, et quae decurret usque in diem intimae illorum luitionis, debita sit habita ratio inter dictos Rndos. Administratores, et me dictum D. Josephum de Cortada.
Item: Pro luendo, et quitando heredibus, seu successoribus Dominon Galcerandi de Copons totum illud censuale, nunc praety mille librarum, et pensionis quinquaginta librarum, quod annuatim die duocedima February nos dicti conjuges de Cortada, et de Senjust illis facimus, et praestamus, cum de pensionibus, et rata ex dicto censuali debitis, et decursa usquae in diem praesentem, et quae sit habita ratio, inter Illustrem Domono Antonius Copons et de Copons Canonicum Sanctae Ecclesiae Barcinonensis priorem, Ilustris Dominae Cayetanae de Copons, de Oms de Santapau Marchionissae de Moyá, et Baronissae de Santapau, et Illustris Domini Cayetani Ludovici de Copons, de Oms, de Santapau Marchionis de Moyá matris et fily, et me dictum Domono Josephum de Cortada.
Item: Pro luendo, et quitando Domino Josepho de Tord et de Cortada in civitate Vici populato, totum illud censuale praety bis mille centum quinquaginta sex librarum, et pensionis centum septem librarum, et sesdecim solidorum, quod annuatim die decima septima Aprilis ego dictus Domino Josephus de Cortada illi facio, et praesto, Cu de pensionibus, et rata ex dicto censuali debitis, et decursa usque in diem praesentem. Et quae decurret, usque in die intimae illius luitionis debita sit habita ratio inter dictu Domino Josephum de Tord, et me dictum Domino Josephum de Cortada.
Item: Pro luendo, et quintando tutoribus, et curatoribus personarum, et bonorum pupillorum filiorum, et heredum Magnifici Josephi de Dusay, Bru, et Aragall domicelli Barcinonae domiciliati totum illud censuale praety mille librarum, et pentione quinquagentum librarum, quod annuatim die duodecima February ego dictus Dominus Josephus de Cortada illis facio, et praesto, cum de pensionibus, et rata ex dicto censuali debitis, et creditava mente in diem praesentem, et quae heceret, vos vui in diem intimae illas luitionis, debita sui habitae rattio intra dictas tutures, et curatores, et me dictum Domino Josephum de Cortada.
Item: Pro luendo, et quitando Ilustris Priori, et Convento Collegiatae Ecclesiae Sanctae Annae presentis civitatis Barcinonae cenrum illus censuale praety csetingentum decem octo librarum et quindecim solidorum, et pensionis quadraginta librarum decem octo solidorum, et novem denariorum, quae anuatim die vigesima quarta Marty ego dictus Domino Josephus de Cortada illis facis, et praesto cum de pensionibus, et rata ex dicto censuali debitis, et decursa, usquae indiem praesentem, et quae decurret usquae in diem intimae illius luitionis, debita jam sic habita ratio inter dictos Illustrum Priorem, et Capitulum, et me dictum Dominum Josephum de Cortada.
Item: Et deniquae pro luendo, et quitando Illustrum Administratorus Dominus, et Hospitalis Convalecentia presentis civitatis Barcinonae totum illus censualis praety quingentum, et sexagintae librarum, et pentionis viginti librarum, quod annuatim die duodecima marty ego dictus Domono Josephus de Cortada illis facio, et praesto. Cum de pensionibus, et rata ex dicto censuali debitis, et decursa, cuyus in diem praesentem, et quae decurret, usquae in diem intimae illius luitionis devita sit habita rattio inter dictos Illustres Administratores, et me dictu Dominu Josephum de Cortada. Ideo. Gratis, et ex nostra certa scientia. Per nos, et nostros heedes, et successores, quiscumquae vendimus, et ex causa, venditionis concedimus vobis Francisco Roig et Vives comerdiatore civi Barcinonae, licet absenti,et notario infro, ut publicaepersonae presenti, et vobis acceptanti,et stipulanti, et vestris, seu quibus velueritis perpetuo.
Primo: Totam illlum dominum, sive turrim cum omnibus ejus terris, honoribus, et possessionivus continguis, et agglebatis, partim campis, partim de vinae plantatis, et partim hermis insimul tinentiae viginti novem medietarum, et unius quartae terrae parum plus vel minus, cum introitibus, exibitus, juribus, et pertinentys suis universis, quae omnia per purum, librerum,et grancum alodium habemus, et possidemus in parochia Sancti Vicenty de Sarriá territory Barcinonae. Et terimiatur dicta domus, sive turris cum omnibus ejus terrus comtinguis, et agglebatis ab oriente partim in honore Domono Antony Vilana Barcinonae populati, partim in honori Augustini Matas sicarium fabris civis Barcinonae, partim in honore Gaspary Badas agrae Parochiae Beatae Mariae de Santis territory Barcinonae, et partim in honore Hyacinthi Valls secarry ferramenti fabri Barcinonae civis; a medirie partim in honore dicto, qui fuit Hieronymi canals agrae parochiae Sanctorum Gervasy, et Potosy, dig Barcinonae partim in honore dicti Gervasy Badia, patrtim in honore Francisci Anglí agrae dictae Parochiae de Sarriá, partim in honore Joannis Casas agrae dictae Prochiae sSanctorum Gervasy, et Protasy, et partim in honore dicti Hieronymi Canals; ab occidente partim in honore Benedicti Cuyás agrae dictae Parochiae de Sarriá, partim in honore dicti Francisci Angli, partim in honore Josephi Corts, et partim in honore Petri Piquer agricularum ejusdem Parochiae de Sarriá, mediante in omnibus dictis terminationibus occidentis Torrente vocato “Lo Torrent Curt”; et a cirtio partim in honore dicti Josephi Corts, partim in honore dicti Augusti Matas, partim in honore Ludovici Junquer laterary vici de Sesus extra muros Barcinonae, et partim in h0onore dicti Antony Vilana.
Item: Et denique totam illam petiam terrae campae separatam a dicta gleva terrae continentem in se unam modiatam, et tres quartas parum plus, vel minus, cum instrohitibus, exitibus, juribus, et pertinentys suis universis, quam etiam per perum, liberum, et francum alodium habemus et possidemus in dicta Parochia Sancti Vincenty de Sarriá: Et teriminatur ab oriente in honore dicti Domini Antony Vilana; a meridie in honore dicti Joannis Casas ab occidente in honore vestro, qui fuit dicti Hieronymi Canals; et a cirtio in honore dicti Gervasy Badia.
Et pertinent, et spectant presenta ad nos, scolicet ad me dictum Domonus Josephum de Cortada, et de Bru tanquam usufructuarium rei ditalis constante matrimonio inter me, et dicta Nobilem Dominam Theresiam de Senjust uxirem meam. Ad me dictam Dominam Mariam Theresiam de Cortada, et Senjust, et de Amat, tanquam donatariam universalem dictae Nobilis Dominae Theresiae de Senjust matris meae, post tamen obitum dictorum Nobilium parentum meorum, et super viventis corum, ac cum reservationibus expraessis in donatione universali per ipsos mihi facta, continuata in capitulis matrimonialibus, ratione mei matrimony, cum jam dicto Nobilis Domino Antonio de Amat celebrati, firmatis, et juratis, receptis paenes Doctorus Josephus Franciscu Fontana notarium publicum de número Barcinonae, et Thomam Casanovas et Fores notarium publicu Regium collegiatum de número Barcinonae simil stipulantes, et onsolidum claudentes die vigesima secunda mensis May, anni millessimi septingentessimi quadragessimi quinti. Et ad me dictam Dominam Theresiam de Senjust, Cortada, Pages, Planellas, et de Vallgornera, tanquam heredem universalem Nobilis Dominae Mariae Senjust, Planella, et Xammar matris meae uxoris Domini Josephi Senjust, et de Pages domicilli Barcinonae domiciliati per ipsam institutam in casu, qui locum habuit ob mortem absque filys, legitimis, et naturalibus, et de legitimo, et carnalis matrimonio procraetis Domini Antony Senjust, et de Planella, et Dominae Mariae Franciscae Senjust francam meorum, heredumque primo, et secundo locis institutorum, ultimo, et valido dictae Dominae mariae Senjust matris meae testamento condito et firmato paenes Doctorum Marianum Rondó notarium publicum Barcinonae die quarta mensis Novembris anni millessimi sexcentessimi nonagesimi quinti. Ad dictam vero Dominae Mariam Senjust, Planella, et Xammar matrem meam pertinegat, et spectabat tanquam heredem universalem Domini Francisci Xammar domicelli Barcinonae domiciliati avi sui nominatam, et institutam per Dominam Anglethem Xammar, et Monyós aviam suam viduam dicti Domini Francisci Xammar suo ultimo testamento condito, et firmato paenes Doctorum Franciscum Pedralbes notarium publicum Barcinonae die vigsima sexta February anni millessimi quingentesimi nonagessimi quinti. Ad cictum Dominum Joannem Xammar pertinebant, et spectabant vigore recognitionis, et bonae fidei agnitionis, et cessionis sibi, et suis perpetuo factae, et firmatae per Administratorem Revedendum Franciscum Petrum de Sanjoan Abbatem Monastery Sancti Laurenty de Monte ordinis sancti Benedicti Barcinony Dio. De tota dicta turri cum terris, vineis, et campis arboribus, et alys quibusvis juribus, et pertinentys ejusdem, instro recepto quibusvis juribus, et pertinentys ejusdem instro recepto paenes Doctorum Franciscum Gomis notarium publicu Barcinonae die uncecima mensis Octobiris anno millessimi quingentessimi octuagessimi quinti. Ad dictum tandem Administratorum Rndum Franciscum Petrum de Santjoan pertinebant, et spectaban titulo venditionis sibi tu laicae, et privatae personae, tanquam plus danti, et offerenti in encantu publico, et suis perpetuo factae, et firmatae per Jacobum Ferriol unu ex Regys portarys deserviendibus Domus deputationis Generalis Cathaloniae, merunquae exequiarem per deputatos dicti Generalis electum, et nominatum executioni per ex instatae contra bona Magnifici Ludovici Salaverdeña civis Barcinonae, qui in turri, coeterisque presentis, suis certis, justis, et legitimis titulis successerat Joachimo de Rocacrespa, pro ut de dicta venditione apparet instro recepto paenes Doctorum Ludovicum Rufet notarium publico Barcinonae, et scribam majorem generalis Cathaluniae die vigessima prima mensis Augusti presenti anni millessimi quinquagessimi octuagesimi quinto. Hanc autem venditionem faimus sicut melius dici potest, et intelligi, extraentes presenta de jure, dominio, et proprietate nostri, et nostro eademque in vestrum, vestrorum que jus, dominium, et posse mittimus, et transferimus pleno jure, ad habiendum, et pertpetuo possidentum, et inde vestras facere voluntates, absque contradictione aliqua nostri, et nostrorum. Promittentes tradere vobis, vel cui volueritis possessionem corporalem, seu quasi praedictorum, quae vobis vendimus, et in ea facimus vos, et vestros perpetuo existere potiores, vel vos, aut vestri possitis, vestra, et corum propria authoritate ipsam possessionem libere, apporaehendere, et apraehensam licete retinere, nos enim interim idest donec, dictam possessionem habueritis, facemur, et constituimus nos presenta, quae vobis vendimus pro vobis, et vestris tenere, et possidere, seu quasi volentes, et concentientes, quod vigore horum verborum, et ex juris dispositione, aut als ipsa possessio in vos, et vestros tradita conseatua, ac si per nos vobis tradita extitisset realiter, et de facto. Praeterea ex causa presenta, et alias omni meliori modo cedimus, et mandamus vobis, et vestris omnia jura et actiones quascumque nobis competentes in presentis, quae vobis vendimus contra quascumque personas, bona, t res ratione, et occasione corundem, quibus juribus, et actionibus cessis possitis vos, et vestris uti, agere, et experiri in juricio, et extra et alia facere, quae facere poteramus ante hujusmodi venditionem. Nos enim facimus, et constituimus vos, et vestros in his Dominos, et procuratores tu in rem vestram propriam ad faciendum, inde vestrae libitum voluentatis: Praetium vero hujusmodi venditionis est novem mille ducentum, et quiquaginta librae, mnetae barcinonae, quod quidem praetium de voluntate nostra, et in vim facultatis, et potestatis, quas vum presenti vobis concedimus exsolvere habeatis supradictis creditoribus nostris causis, et rationibus supra in praeludio presentis venditionis ex praessis. Aquibus quidem creditoribus in actis solutionis, et luitionis dictorum censualium petatis, et recuperatis apocas nobis, et cessionem vobis respective dirigendas, quo scilicet ad tuendum, et deffendendum presenta quae vobis vendimus contra quoscumque creditoris nostros, et alias quasvis personas vobis, seu vestros in presentis actionem aliquam, quaestionem petitionem, vel demandam, litem, vel contravertiam de jure, vel de facto in juditcio, vel extra judicium, aut alias facientes, proponentes, moventes, seu etiam intentantes quibusvis rationibus, sive causis, et ad agendum in omni casu evictionis sieam sequi contingat. Volentes, et concentientes, quod factis per vos solutionibus, et luitionibus presentis, sitis, et succedatis omni cum efectu in locum, et jus supradictorum creditorum nostrorum, competantque proinde vobis, et vestris illae, et caedem temporis prioritas, et juris potioritas, aliaeque, praeheminentiae, et praeregativae, quae eisdem creditoribus nostrus competunt nunc, competerentque abinde solutionibus, et luitionibus presentis eis non factis, quoniam ad presenta omnia, et singula peragenda facimus, et constituimus vos, et vestros in his Dominos, et procuratores tu in rem vestram propriam ad faciendum inde vestrae libitum voluntatis. Et ideo renunciando exceptioni praety sie non conventi, et legi qua deceptis ultra dimidium justi praety subvenitur, et exceptioni de dolo, et actioni in factum, omnique aly juri his obvianti, donamus, et remittimus vobis et vestris cum presenti, si quid presenta plus modo valent, vel abinde valebunt praetio ante dicto. Insuper convenimus, et bona fide promittimus presenta quae vobis vendimus facere vos, et vestros habere, tenere, et possidere perpetuo contra cunctos, tenerique semper de firma, et legali evictione, ac legitima defentione praedictorum semper, et in moni casu, et eventu cogitato, et incogitato quomodocumque, et qualitercumque evenienti, et contingenti tam de jure, quam de facto, et de restitutione omnium missionum, damnorum, et interesse, quae inde pro presentis sustinueritis, super quibus credatur vobis, et vestris vestro, et eorum pleno, et simplice verbo, vel solo juramento ad quod defferimus, nullo alio probationum genere requisito. Et pro his complendis, et firmiter attendendis obligamus vobis, et vestris monia, et singula bona,e t jura nostra, et cujus libet nostrum insolidum mobilia, et immobilia, ugsque habita, et habenda, renunciantes quantum ad haec legi dicenti delationem juramenti ante sui praestatione posse revocari, et non valere, beneficioque novarum constitutionum, divendendarum, et cedendarum actionum, et consuetudini Bacinonae, loquenti de luobus, vel pluribus insolidum se obligantibus. Et quia presenta quae vobis vendimus fuerunt per nos dictas mulieres in dotem constituta, et consequenter sunt, et habentur pro gundo dotali, renunciamus vigore juramenti infri legi Juliae de Fundo dotali, approbantes de carta scientia jus municipale, tum, et jus canonicum, quibus disponitur fundum dotalem interveniente juramento veni posse. Et vos dictae Milieres certioratae ad plenum de juribus nostrus per notarium infrascriptum renunciamus benefitio Valleyani, S.C. In favorem mulierum introducto, et autenticae insipienti Si qua mulier posita codicae ad velleyanum, et quo ad obligationem bonorum dictorum Dominorum virorum nostrorum, renuunciamus doti, sponsalitio, et alys juribus, hypothecis, et creditis, quae habemus, et habere debemus in illorum hereditatibus, et bonis, volentes vos in his nobis praeferri, eaque omnia quantum ad haec vobis, et vestris ex pacto remittimus. Et omnes renunciamus omni aly jury, rationi, et consuetudini his obciantibus quovismodo, et legi generalem prohibenti renunciationem quin praecedat, vel subsequatur specialis. Et tu presenta omnia, et singula majori gaudeant firmitate, non vi, nec dolo, sea sponte juramus in animas nostras ad Dominum Deum, et ejus Sanctae quatuor Evangelia manibus nostris corporaliter tacta presenta attendere, et complere, et in nullo contrafacere aliqua ratione, seu causa. Cujus quidem juramenti vigore ego dicta Domina Maria Theresia de Cortada, de Senjust, et de Amat quia (tu praedictur) minor sum vigenti quinque annorum, major vero vigenti duorum annorum, promitto contra praedicta non facere, vel venire ratione dictae meae monoris aetatis, renuntians quantum ad haec benefitio minoris aedatis, laesionis, deceptionis, facilitatis, et ignorantiae, et aly cuicumque restitutionem in integrum, vel alias postulanti. Haec igitur omnia et singula pro ut supra sunt promissa facimus, paciscimus, et promittimus nos dicti venditores vobis dicto emptori, et vestris, nec non notario infro ut publicae personae, pro vobis, et alys quibus intersit recpienti, et stipulanti. Actum ut supra.
Testes sunt Magnifius Dominicus Sociats V.J.Dr. Barcinonae populatus et Jacobus Figueras de familia dicto Nobilium Domonorum venditorum.
Paene me Sebastianus Prats.
Item. Alio infro nos dicti Domini Josephus de Cortada, et Bru, Domina Theresia de Senjuts, Cortada, Pages, Planella, et de Vallgornera conjuges, Domini Antonius de Amat, et de Juént, et Domina Maria Theresia de Cortada, de enjust, et de Amat conjuges venditores presenti. Gratis, et ex nostra certa scientia facimus, et firmamus apocham vobis dicto Francisco Roig et Vives emptori praefato licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti de dictis novem mille ducentum, et quinquaginta libris barcinonencibus, quae sunt praetium praecedentis per nos vobis facta venditionis. Modus vero solutionis dictarum novem mille ducentum, et quinquaginta librias talis fuit, et est, quoniam illam de voluntate nostra, et cum dicto venditionis instro,d are, et exsolvere tenetis eprsonis, causisquae, et rataionibus supra in praeludio ejusdem venditionis instri expraessis. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae non habitae, et non receptae, et omni aly juri nobis circa haec juvanti, in testimoniorum praemissorum praesentem facimus vobis apocam de soluto. Actum ut supra.
Testes sunt praedicti.