Saga Bacardí
54578
ESCRITURA DE DEVOLUCIÓN DE PRESTAMO HECHO HACIA TORRENTS Y BERNADET, POR FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Sabbati XVIII mensis January anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Nos Andreas Torrents, et Puig et Toribius Bernadet dierum monor aglae Parrochiae Sancti Andreae de Llavaneras Diocesis Barcinonae. Gratis et ex nostra certa scientia confitemur, et in veritate recognoximus nos debere vobis Francisco Roig et Vives comerciatori civi Barcinonae licet absenti, et notario infro pro vobis praesenti, et acceptanti, septuaginta septem libras decem octo solidos, et quatuor denarios monetae barcinonae, et sunt pro similibus per vos nobis gratiosae et absque nullo interesse mutuatis quas a vobis habuisse et recepisse confitemur in pecuniae numerata realiter, et de facto ad nostras omnimodas voluntates ad efectum exsolvendi, seu deponendi comple mentum centum quinquaginta libraru pro luitione illius censualis consimilis prety, et pensionis septm libraru et decem soluidorum quod annuati die decima Novembris facimus, et praestamus obtinenti personatu, seu personale benefitium sub invocatione sancti Francisci Xaviery fundatum in Aleri ejusdem invocationis Ecclesiae Beatae Mariae del Socos Hospitalis civis Caelsonae. Et ideo renunciando exceptióni pecuniae predictae non receptae, reique ita non esse et sic in veritat non consistere, doli, mali, et actioni in factum, acomni aly juri nobis circa haec juvanti, convenimus et promittimus vobis dictas septuaginta septem libras, decem octo solidos, et quator denarios dare, et solvere vobis Barcinonae per totum mensem Augusti proxima venturo, currentisquae anni millesimi septingentessimi quadragessimi noni, sine aliqua dilatione, e compensatione, cumque salario procuratoris vestri, et vestroru pro qualibet die intus presentem civitatem Barcinonae dcem solidorum, et extra viginti solidorum, ultra quos promittimos solvere vobis, et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et damna per vos, et eso facienda, et sustinenda pro pradictis. Super quibus credatur verbo, eut solo juramento ad quod de ferri debeat. Et pro praemissis omnibus attendendis, et complendis obligamus vobis, et vestris omnia, et singula bona et jura nostra, et alterius nostru insolidum mobilia, et immobilia rpesentia, et futura, habitaque, et habenda etiam a jure privilegiata, renunciantes quantu ad haec benefitio novarum constitutionu, diveendarum, et cedendarum actionum, et consuetudine Barcinonae, oquenti de duobus, vel pluribus insolidum se obligantibus, ac omni aly, et cuicumque legi, et juri nobis quoquomodo juvanti, foroque nostro proprio, submitentes nos, et bona nostra foro perillustris Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius cujuvis oficialis, et tribunalis secularis tantum cum facultate variandi judiciu, et facimus, et firmamus scruiptura terty, sub paena terty, in libris tertioru curiae dicti Domini Praetoris, vel alterius tribunalis, et superioris secularis ut praefetur. Obligantes proinde vobis, et vestris personas nostras, et omnia, et singula bona et jura nostra praedicta et alterius nostrum insolidum mobilia, et immobilia praesentia, et futura, volentes, quod per dicta terty scripturam huic instro, vel et converso nullu fiat prejudicium, novatio, seu derogatio illo modo, imopossitis uti ipsis ambabus cautionibus, et obligationibus, seu illa epeis, qua malueritis. Haec igitur omnia facimus pacticimus, et promittimus vobis, rec non notario infro, ut publicae personae, hae no vobis, et alys quibus intersit stipulanti. Actun ut supra.
Testes sunt Stephanus Sampere, et Eudaldis Terradellas negotiatores barcinonae degentes.
Paene me Sebastianus Prats.