Saga Bacardí
54580
ESCRITURA DE PAGO DE LOS DE PONS HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Veneris XI mensis Aprilis anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Ego Franciscus Roig et Vives comerciator civis Barcinonae, receptor pecuniarum societatis arrendamenti prinsinis carnium pro presenti civitate in anno millessimo septingentessimo quadragssimo septimo. Gratis et ex mea cerca scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Joanni Puyals lunario civitatis vici, licet absenti, et notario infrascripto pro vobis presenti, et acceptanti. Quod pro Domino Francisco de Pons et de Codol, et D. Antonio de Pons et de Senispleda, patre et filio, in oppido de Isseja Urgellem diocessis domiciliatos, modoque infro, ac sub pacto cessionis inferius continuandae, solvistis mihi, et a vobis recepti septingentum et septuaginta quinque libas monetae barcinonae, et sunt ad complementum illarum mille ducentum, septuaginta quinque libras barcinonisuum, quas dicti pater et filius de Pons mihi tanqua receptori praefato debere confessi fuerunt, et solvere promisserunt in instrumento recepto paenes Franciscum Gaillard notarium regium oppidi de Sallagonje dictae Urgellem Diocesis die quarta Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi, causis, et rationibus in dicto instro expraessis. Cum reliquas quigentu, librarum talis fuit et est, quonia illas a vobis habuisse, et recepisse confiteor, in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas viluntate. Et ideo renuntiando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium praemissorum salva tamen cessione infrascripta, nedum presente, facio vobis apocham de soluto. Verumediam cancello, et annullo praecalendatum debitory, et obligationis instrum, viresque, et obligationes illius, ita et taliter, quod mihi dicto nomine, nec meis prodesse, dictisqie patri, et filio de Pont, nec suis nocere minime valeant in futuru. Quo vero respectu cessionis infrae in suis plenis robore, et valore permanere volo. Caterum quia ante hujusmodi solutionem, et in actu ejusdem fuit actu, et conventum, de cessione subscripta, idcirco sine tamen evictione, et aliquali obligatione, do, relato nomine, cedo, et mando vobis, et vestris omnia jura et actiones cujusvis speciei sint, mihi competnts ratione dicti crediti erga dictos patrem, et filium de Pont, et coru, alterius que corum bona, aliasque quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis praedictam quantitate per vos, mihi soluta petere, exigere, et recuperare a dictis patre et filio de Pons, et coru, alteiusque coru bonis, alysque personis, et bonis ad illius solutionem tentis, et quomodolibet obligatis, et de ea apochas, et alias opportunas scripturas firmare, et ad dicti effetu clama et retroclama exponere, et executiones instare, ac omnia alia facere, quopro exactione dicti crediti ante presentes apocham et jurium cessionum facere poteram, et alias uti dictis juribus meis in quivis casu utili, et opportuno, et omni modo meliori. Ego enim jam dicto nomine ponendo vos, et vestros in locum, et jus meum facio et constuo vos, et eso in his Dominos et procuratores tu in re vestam propriam aad praedicta exequenda. Insuper promitto contra praemissa non facere, nec venire quavis causa, seu ratione. Actum tu supra.
Testes sunt Alodius mas auri, et argenti faber, civis Barcinonae et Eudaldus Terradellas de familia dicti confitentis.
Paene me Sebastianis Prats.