Saga Bacardí
54593
ESCRITURA DE PODERES HACIA OLIVA, POR HEREDEROS DE FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Marcury VIIII mensis Decembris anno a Nativitate Domini MDCCL.
Nos Maria Theresa Roig et Gelabert, vidua Francisci Roig et Vives auri, et argenti fabri civis Barcinonae, uti usufructuaria vita mea naturalis durante ad secunda non transiens vota, medietatis universae hereditatis, et bonurum quae fuerunt diti difuncto viri mei, in qua heredem suum instituit Doctore Josephum Roig et Gelabert filium sobi, et mihi communem Michael Roig et Alegre neptis icti difuncto Francisci Roig et Vives, filius vero legitimus et naturalis Francisci Roig et Rovira commerciatoris civis Barcinonae defuncti, et Mariae Antoniae Roig et Alegre uxiris suae, nunc iin secundis nuptys uxoris Augustini Gibert et Xurriach comerciatoris Barcinonae civis, tanqua heres mediataris dicte universae hereditatis, et bonorum quae fueunt dicti Francisci Roig et Vives avi mei, et Josephus Roig et Gelabert V.J.D. Barcinonae domiciliatus uti heres universalis alterius medietatis universae hereditates, et bonorum, quae fuerunt ejusdem Francisci Roig et Vives patris mei per ipsum relicta, et instituti respective suo ultimo testamento condito, et firmato paenes notarium infrum die vigesima mensis Aprilis anni millesimi septingentessimi quadragessimi octavi, quod ejus mensis Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi, quod ejus obitu sequuto publicatum fuit die septima mensis Octobris anni millesimi septingentessimi quadragessimi noni, de quo inrus notariu cu presenti fidem praebet. Dictis respective nominibus. Gratis, et ex nostra certa scientia constituimus, et ordinamus procuratores nostros certos, et speciales, et ad infra etiam generales, itaquod specialitas generalitati ipsi minime deroget, nec e contra, vos Antonium Viloca negotiatorem, et Franciscu Oliva perxerium cives Barcinonae, licet absentes sed tanqua presentes, et alterum vestrum insolidum, itaquod primitus aceupantis condito potior non existat, nec deterior subsequentis, sed quod per unum vestru in cemtum fuerit, per alterum nihilominus prosequi valeat, et finiri. Ad videlicet pro nobis dictis respective nominibus, et nomine nostro paetendum, exigendum, et recepisse confitendum omnes pecuniaru sumnus credita, mutria, et deposita, pensiones censualium, censuum, et aliaru quorumcumque reddituum, lautemia, seu foriscapia, fructus, et alis quaelibet emolutemta, quae nobis dictis respective nominibus debeantur, et solvi habeant nunc, et in posterum, ac ubiquae èr qiasvos universitates, et singulares personas quibusvis rationibus, titulis, siva causis et de his quae receperitis apochas, chirographa, fines, difinitiones, jurium cessiones, cancellationes, et alias quasvis cautelas vobis benevisas faciendum, et firmandum injungentes vobis, et alteri vestrum insolidum ,obligationem deponendi in archivo adminostratore Rectoris, et Communitatis Pbro, parochialis Ecclesiae Sancti Michaelis Archangeli presentis civitatis, omnes pecuniae quantitates per vos ut procuratores praedictos, et alterum vestrum insolidum exigendas, et recipiendas, dictas, et scriptas nobis insimul, et non divisim quotiescumque nobis placuerit, et genevisum fuerit.
Item: Et denique in quibus cumple curys, et tribunalibus eccesiaticis et secularibus, et ubi expediat comparendum, et ibidem agendum, prosequendum, et terminandu annes lites, sive causas activas, et passivas principales, et appellatorias motas, et moventas ex quacumque ratione cum quibuscumque personis latissime cum solito earum cursu, facultatibusquae expressis de calumnia, et aliter jurandi, cautinies quasvis juratorias, et fidejussorias praestandi, clama, et retroclama exponendi, executiones quaesvis instandi, et omnia alia faciendi, et exercendi, quae circa lites, et earum amplissimum cursum (tu praefertur9 no cessario requirantur juxta stylum locurum ubi sequentur absque limitatione aliqua et cum posse ad lites tantum semel, et pluries substituendi, et substitutos revocandi. Et demum, et generaliter circa praemissa omnia alia exequendu, quae personaliter facere possemus. Promittumus dictis respective nominibus judicio sisti, et judicatum solvi, ratumque habee quid quid per vos, et aterium vestru insolidum, et forsan substituendos, astu fuerit, et non revocare, sub bonorum dicti usufructus, ac dictu herentiae obligatione, et omni juris, et facti renunciatione. Actum ut supra.
Testes firmae dicti Michaelis Roig et Alegre sunt Josephus Ponsico, et Josephus Juliá scriptores Barcinonae.
Testes vero firmarum dictorum Mariae Theresiae Roig et Gelabert et Dris. Josephi Roig et Gelabert, qui firmarunt Barcinonae die undecima presenti mensis, et anni Rndu. Paulus Vilar Rnd. Praepositus dis Papiol Barcononae residens, et Joseph Eliquian philisophiae professor Barcinonae degens.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.