Saga Bacardí
54598
ESCRITURA DE ALQUILER DE CASA EN LOS ENCANTES, HACIA FALQUES, POR MIGUEL ROIG Y ALEGRE.


Die Veneris XXII mensis Septembris anno a Nativitate Domini MDCCLII. Barcinone.
Ego Michael Roig et Alegre, civis Barcinonae. Ad tempus scilicet trium annorum, qui currere inceperunt die prima Augusti proxime praeteriti, et finient ultima die July anni millessimi septingentessimi quinquagessimi quinti. Gratis et ex mea certa scientia loco, sive arrendo vobis Francisco Falques aromatario villae de Esparaguera diócesis Barcinonae, in haec civitate commoorati, presenti, et inferius acceptanti, et vestris per dictum tempus, totam illam domum cum duobs portalibus extra aperientibus, uno videlicet magno in vico lato, et altero parvo in quodam viculo transcunte als Encants, quam habeo, et possideo in presenti civitate Barcinonae in dicto vico lato. Hoc itaque logerium, sive arrendamentum, facio sicut melius intelligi potest, conveniens, et promittens vobis dicto tempore durante non egiceres praedictis ratione majoris, minoris, nec consionilis logery, seu mercedis infrae, nev alia quacumque ratione, seu causa. Merces, seu logerium per totum dictum tempus est quadingentum tres libras, et quatuor solidi monetae barcinonae ad rationem centum triginta quatuor librarum, et octo solidorum pro quilibet anno, solvendarum, de medio in medium annum, medio anno anticipato ad usu, et consuetudinem Barcinonae. Et ideo renunciando exceptioni mercedis sic non conventae, at legi qua deceptis ultra dimidium, et exceptioni de dolo, et action in factum omnique aly juri his obvianti, dono, et remitto vobis, et vestries cu presenti si quid praedicta plus modo valent, vela b inde valebunt mercede, seu logerio antedicto, insuper convenio, et promitto vobis praedicta per dictum tempus facere vos, et vestros habere, et tenere, teneerique de firma, et legali eviction, ac legitima defensione ptorum, et de restitution omnium missionum, damnorum, et interesse, quae inde pro praedcitis sustinereritis, super quibus credatur vobis, et vestries verbo, aut solo juramento ad quod deferri debeat. Et pro his complendis, et firmiter attendendis obligo vobis, et vestries omnia, et singular bona et jura mea mobilial, et immobilia praesentia, et future. Renuncians cuicunque legi, et juri mihi quoquomodo juvanto. Ad haec ego dictus Francisco Falques conductor praefatur hos praesens laudans praedicta omnia, et singular, acceptansque a vobis dicto Michaele Roig et Alegre humoi logerium per vos mohi factum. Gratis, et ex mea certa scientia convenio, et promitto vobis, quod dicto tempore durante tenebo dicta domum prout bono decet conductori, et in fine dicti temporis illam vobis dimittam vacuam, et expeditam ob mei culpam in aliquo non deterioratam, mercedemque praedictam vobis exsolvam barcinonae terminis, et solutionibus supra expressis. Et praedicta omnia, et singula attendere, et complere promitto sine aliqua dilatione, et compensatione, cumque salario procuratoris uti et vestro pro qualibet die intus presentem civitatem Barcinonae decem solidos et extra viginti solidorum Barcinonum, ultra quos promito solvere vobis, et vestris omnes missiones, sumptus, expensas, et damna per vos, et eos facienda, et sustinenda pro praedictis, super quibus credatur verbo, aut solo juramento, a quo deferri deveat. Et pro praemissis ómnibus attendendis, et complendis obligo vobis, et vestris omnia, et siugula bona, et jura mea mobilia, et immobilia presentia, et futura, habitaquae, et habenda etian a jure privilegiata cum ómnibus legum renunciationibus, subissionibus fori Illustris Domini Praetoris Barcinonae, vel alterius curiae secularis tantum cum facúltate variandi judicium, scriptura terty, sub paena terty, obligatione personae, et bonorum meorum praedictorum juxta dictaeterty scripturae stylum, et rigorem, et cum ómnibus alys clausulis in similibus poni solitis, et promissione de rato habendo. Actum ut supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Prats, et Cabrer scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.