Saga Bacardí
54600
ESCRITURA DE PODERES HACIA ALOY Y FABRA, POR HEREDEROS DE FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Veneris prima mensis Decembris anno a Nativitate Domini MDCCLII. Barcinone.
Noverint universi. Quod nos Maria Theresia Roig et Gelabert vidua Francisci Roig et Vives auri, et argenti fabri civis Barcinonae uti usufructuaria vita mea naturali durante partis, seu medietatis universae hereditatis, et bonorum quae fuerunt dicti difuncto viri mei, inqua heredem suum instituit Magnificum Josephum Roig et Gelabert V.J.D. Filium sibi, et mihi communem. Michael Roig et Alegre civis Barcinonae neptis dicti difuncto Francisci Roig et Vives, et Josephus Roig et Gelabert V.J.D. Barcinonae domiciliatus, tanquam heredes universalis aequi partibus, et portionibus jam dicti Francisci Roig et Vives avi, et patris nostri respective, per ipsum relicta, et instituti suo ultimo testamento condito, et firmato paenes notarium infrum die vigesima mensis Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi. Dictis nominibus. Gratis et ex nostra certa scientia constituimus, et ordinamus procuratorem nostru certum, et specialem, et ad infra etia generalem, itaquod specialitas generalitati ipsi monime deroget, nec e contra vos Magnificum Francisco Aloy V.J.D: villa de Figueras epus Gerunden domiciliatum, licet absentem, sed tanquam presentem. Ad videlicet pro nobis, et nomine nostro petendu, exigendum. Et ercepisse confitendum a Petro Fabra agricola oppidi de Egat in Seritatia Gallica, et ejus bonis, et seu ab alys, quibusvis personis, et bonis ad solutionem tentis, et obligatis, septingentum libras barcinonas, quas dictus Petrus Fabra nobis dictis nominibus debet pro similibus de quibus debitorium, et obligatione fecit dicto difuncto Francisco Roig et Vives, instro (tu sallagoje mi seritatia die decima nona February, anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi causis, et rationibus, in dicto instro expressis. Et de his quae receperitis apochas, chirographa, fines, diffinitiones, jurium cessiones, cancellataiones, et alias quasvis cautelas vobis benevisas faciendum, et firmandum.
Item: Et denique in quibuscumque curys, et tribunalibus ecclesiascitis, et secularibus, et ubi expediat comparendum, et ibidem agendum, prosequendum, et terminandu omnis lites, sive causas activas, et passivas principales, et appellatiroas motas, et movendas ex quacumque ratione cumquibuscumque personis latissime cum solito earum cursi, facultatigusque expressis de calumnia, et aliter jurandi, cautiones quasvis juratorias, et fidejussorias praestandi, clama, et retroclama exponendi, executiones quasvis instandi, et omnia alia faciendi, et exercendi, quae circa lites, et earum amplissimum cursum (ut praefertur) necessario requirentur, juxta stylum locoru ubi sequentur absque limitatione aloqua. Et cum posse ad praedicta omnia, et singula semel, et pluries substituendi, et sugstitutos revocandi. Et demum, et generaliter circa praemissa omnia alia exequendum, quae personaliter facere possemus. Promittentes dictis nominibus indicio sisti, et judicatum solvi, ratumque habere quidquid per vos, et forsan substituendos actum fuerit, et non revocare sub bonoru dicti ususfructus, ac dictae herentiae obligeene, et omni juris, et facti renunciatione. Actum in Barcelone die Veneris prima mensis Decembris anno a Nativitate Domini millessima septingentessimoq uinquagessimo secundo praesentibus protestibus Stephano Sanpere sacrae Theologiae Moralis Professore, et Joannes Sanjoan organico professore Barcinonae commorantibus ad haec vocatis,e t assumptis.
Paene me Sebastianum Prats notarium.