Saga Bacardí
54604
ESCRITURA DE PAGO DE PENSIONES POR VENTA EN ENCANTE DE CASA EN RIERA DE SANT JOAN DE ALASON, HACIA LOS ROIG Y GELABERT.


Die Martis decima tertia mensis Marty anno a Nativitate Domino milessimo septingentessimo quinquagessimo tertio, Barcinone.
Noverint universo. Quod ego Joannes Alasan curritor colli civis Barcinonae, medio juramento per me inerius praestito. Gratis et ex mea certa scientia, confiteor, et in veritate recognosco vobis Mariae Theresiae Roig et Gelabert viduae Francisci Roig et Vives aurificis civis Barcinonae tanquam usufructuariae, et Magnifico Josepho Roig et Gelabert V.S.D. Barcinonae domiciliato tanquam propietario licet absentibus, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti, Quod titulo venditionis, vi, et districtu curiae Regiae ordinariae praetoriae Barcinonae, mihi tanquam plus danti in encantu publico, et meis perpetuo factae, et firmatae per procuratorum Mariae Theresiae Miralles domicellae Barcinonae degentis, instro recepto paenes Josephum Figueras notarium et unu ex scribis juratis dicte curiae die vigesima sexta January próxima praeteriti, habeo, et possideo totas illas domos cum uno portali extra in via publica infra aperienti antiquitus vero intribus starys divisas cum diversis portalibus, cumquae introitibus, exitibus, juribus, et pertinentys suis universis sitas in presenti civitate barcinonae ante cloacam, sive clavaguera vici appellati de la Riera de Sant Joan, et in vico per que transitur a dicto vico appellato de la Riera de Sant Joan ad vicu appellatum de la Tapineria. Et ipsas domos teneo per vos dictis respective nominibus ut succedentes dicto Francisco Roig et Vives viro, et patri respective vestro ad censum viginti trium libraru barcinonum annis singulis solvendarum die vigessima prima mensis January. Et vos praedicta tenetis per Altaria, seu beneficia Sanctoru Petri Apostoli et Margaretae in ecclesia Sedis Barcinonae, instituta cum alys eneficys nunc authoritate apostolica unita Domui Charitatis Administratorem Illustris Capituli ejusdem Ecclesiae, et sub dominio, et alodio ejusdem ad censum unius morabatini, et medis, seu tercedim solidoru, et sex denarioru barcinonum, singulis annis solvendoru die, seu festo Sacntae Crucis mensis May, quaem censum ego solvere tencor ex relato censu viginti trium librarum. Et terminatur dictae domus ab oriente in dicto vico de la Riera de Sant Joan, et in honore Josephi Vallescá magistri domorum; a meridie in dicto vico, per quem transitur a dicto vico de la Riera de Sant Joan ad vicum de la Tapineria; ab occidente partim in honore Ferdinandi Perarols sartoris civis Barcinonae, qui antea fuit Theresiae Pujol domicellae filiae heredis Jacobi Pujol sartoris, qui fuit Josephi Rosell sutoris veteris, partim in honore Josephi Casals lignary qui antea erant duae domus, quae fuerint Hyacinthi Cavaller mercatoris, et antiquitus Fr. Gonady Colom monacho Regy Monastery Montis Serrati, et partim in honore heredum, sui successorum Josephi Palmarola Barcinonae civis; et a cirtio in honore Theresiae Bober viduae Jacobi Bober revenditoris civis Barcinonae. Et praedicta vera esse factor et juro in omniman meam ad Domonum Deum, et ejus Sanctos quatuor Evangelia, in manu, et posse notario infri. Actum ut supra.
Testes sun Josephus Rodés auri et argenti fabe civis Barcinonae, et marianus Gurimbau juvenis aurifer Barcinonae agens.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.