Saga Bacardí
54609
ESCRITURA CARTA DE PAGO DE PRESTAMO HECHO A GIRBES, POR HEREDEROS DE FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Veneris secunda mensis Novembris anno a Nativitate Domini milésimo septingentessimo quinquagessimo tertio. Barcinone.
Nos Maria Theresia Roig et Gelabert vidua Francisci Roig et Vives aurificis civis Barcinonae, uti usufructuaria partis, seu medietatis universae hereditatis, et bonorum, quae fuerunt dicti difuncto viri mei, in qua heredem suum instituit infrum Doctore Josephum Roig et Gelabert, Miachael Roig et Alegre civis Barcinonae, et Josephus Roig et Gelabert V.J.D. Barcelone domiciliatus tanquam heredes universales aequis partibus, et portinibus dictae universae hereditatis, et bonorum quae fuerunt dicti Francisci Roig et Vives avi, et patris respective nostri, peropsum relicta, et instituti suo ultimo testamento condito, et firmato paenes notarium infrum die vigesima Aprilis anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi, dictis respective nominibus. Gratis, et ex nostra certa scientia confitemur, et in veritate recognoscimus vobis Salvatori Girbés agrae oppidi de Llio Galliae Regini licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti: Quod pro Gabriele Girbes agrae Parochiae Sanctae Leocadiae dicti Regini, fratre vestro, et vigore conventi, et pactati cum transactione, et concordia firmata, et jurata inter vos, et dictum fratrem vestrum, recepta (ut asseritur) paenes Clementem Gaillard notarium publicum oppidi de Sallagouje in Ceritania die vigesima sexta May anni millessimi septingentessimo quadragesimi sexti, modoque infro, ac sub pacto cessionis inferius continuanda. Solvistis dicto difuncto Francisco Roig et Vives, et nobis dictis respective nominibus sex centum libras barcinoneses, et sunt pro similibus, quas dictis Gabriel Girbés debere confessus fuit, et solvere promisit dicto difuncto Francisco Roig et Vives, recepto (ut asseritur) paenes Franciscum Gaillard notarium publicum dicti oppidi de Sallagouje die vigesima nona Septembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi secundi, causis, et rationibus in dicto instrumento expressis. Modus vero solutionis dictarum sex centum librarum talis fuit, et est, quiniam centum libras a vobis habuit, et receipt dictus difuncto Franciscus Roig et Vives die trigésima prima Octobris anni millessimi septingentessimo quadragessimi sexti.= Centum libras a vobis habuit, et recepit idem Franciscus Roig et Vives die vigessima quinta Novembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi septimi.= Centu libras a vobis habuit, et recepit ipsemet Franciscus Roig et Vives, die decimal tertia octobris anni millessimi septingentessimi quadragessimi octavi.= Centum libras a vobis habuisse, et recepisse confitemur in pecunia numerata realiter, et de facto die decima tertia Juanuary anni millessimi septingentesimi quinquagesimi primi, de quibus quidem quingentum libris facta fuerunt vobis quinque chirographa, quae nobis restituisti.= Et reliquas centum libras a vobis habuisse et recepisse confitemur, in pecunia numerata realiter, et de facto die presenti per manus Doctoris Francisci Alos in villa de Figueras Gerunden Diaecesis domiciliati. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri nobis circa haec juvanti, in testimonium praemissorum, salva tamen cessione infra, nedum presentem facimus vobis apocham de soluto, verum etiam cancellamus, et annullamus praecaledatum debitory, et obligationis instrum, viresque, et obligationes illius, ita, et taliter quod nobis, nec nostris in his successoribus prodesse, vobisque, nec vestris, dicti que fratri vestro, nec suis nocere minime valeant in futurum, quo vero respectu cessionis infrae in suis plenis robore, et valore permanere volumus. Nec non ex pacto inter vos, et nos ante hanc firmam inito, sine tamen evitae ret et aliquali obligatione, damus dictis respective nominibus, redimus, et mandamus, vobis, et vestris omnia jura, et actiones eujusvis speciei sint nobis competentes ratione dicti credicti erga dictu Gabrielem Ginbés, et ejus bona, aliasque quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis pactatum, et conventum com praecalendata concordia tueri, et defenderé contra cunctos, et alios eis uti, et agere quivis casu vobis, et vestris a jure opportuno omni meliori modo. Nos enim ponendo vos, et vestros in locum, et jus nostrum facimus, et constituimus vos, et vestros in his Domonos, et procuratores ad praedicta omnia exequenda, prout nos ante dictam solutionem, et cessionem jurium facere, nec venire quavis causa seu ratione. Actum ut supra.
Testes formae dicti Michaelis Roig et Alegre sunt Joannes Bou comerciator civis Barcinonae, et Joannes, Roger scriptor Barcinonae degens.
Testes vero firmae dicti Mariae Theresiae Roig et Gelabert, et Doctoris Josephi Roig et Gelabert, qui firmarunt Barcinonae quinta predictor mensis, et anni sunt Stephanus Sanpere, et Dicacus Santandreui S.T. P. Barcinone commorantes.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.