Saga Bacardí
54611
ESCRITURA DE DEVOLUCIÓN DE CANTIDAD PRESTADA HACIA ROS, POR HEEDEROS DE FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Sabbati undecima mensis May anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimi quinquagessimo quarto. Barcinone.
Ego Josephus Ros et Vidal commerciator civis Barcinonae tanquam heres universalis Josephis Ros et Juliá etiam commerciatoris Barcinonae civis patris mei per ipsum institutus suo ultimo testamento condito, et firmato paenes Doctoru Michaeem Cabrer difuncto notarium publicum de número Barcinonae die vigessima tertia July anni millessimi septinbentessimi quadragessimi secundi. Dicto nomine. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor et in veritate recognosco vobis Mariae Theresiae Roig et Gelabert viduae Francisci Roig et Vives, auri, et argenti fabri civis Barcinonae tanquam usufructuariae medietatis universae hereditatis, et gonorum, quae fuerunt dicti difuncto viri nostri. Magnifici Josepho Roig et Gelabert V.J.D. Barcinone domiciliato, et Michaelis Alegre et Roig civi Barcinonae uti heredibus universalibus aequis partibus dicti difuncto Francisci Roig et Vives patris, et avi respective vestri, scilicet vobis dicto Doctori Josepho Roig et Gelabert praesenti, caeteris vero licet absentibus, et notario infro pro vobis praesenti, et acceptanti. Quod modo infro solvistis mihi dicto nomine, et a vobis recepi quingentum quadraginta nove libras, sex solidos, et octo denarios monetae barcinonae, et sunt pro similibus quas exacturus eram ex illis mille sexcentum quadraginta octo libris, quas vos recepistis a Dominum Raymundo Ponsich pocuratore Illustris Marchionis de Tamarit pro integra satisfactione illarum bis mille sexaginta librarum, in quibus Domini Texidor et Bastero debitores remanserant memorato Francisco Roig et Vives ad complementum unius chirographi quantitatis mille tercentum quinquaginta duplearum, quid ei firmaverant die undecima Aprilis anni millessimi septingentessimi decimi seti, in quo quidem chirographo particeps erat in una tertia parte dictus difuncto pater meus, prout apparet ex declaratione ei facta per eundem Roig et Vives die vigesima octava July anni millessimi septingentessimi vigessimi terty, cum de residuis quadingentum, et duodecim libras ad complementu dictarum sis mille et sexaginta librarum, de voluntate, et consensu meis gratiam, et condonationem facieritis dicto Illustri Marchioni de Tamarit. Mudis vero solutionis dictarum quingentum quadraginta nove, librarum sex solidorum, et octo denariorum talis fuit, et est, quoniam illas a vobis habuisse, et recepisse confiteor in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnibodas voluntates tribus aequilibus solutionibus, diebus scilicet octava marty, anni millessimi septingentessimi quinquagessimi secundi, trigesima Marty anni millessimi septingentessimi quinquagessimi terty, et nona currentis mensis May. Et ideo renunciando excepcioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium praemissorum presentem facio dicto nomine vobis apocham de soluto. Actum ut supra.
Testes sunt Josephus Ingles amphorarius civis Barcinonae, et Josephus Ponsico scriptor Barcinonae degens.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.