Saga Bacardí
54613
ESCRITURA DE PAGO POR COSTA A HEREDEROS DE RAMON ROIG Y VIVES.


Die Veneris vigessima tertia mensis Augusti anno a Nativitate Domini milessimo septingentessimo quinquagessimo quarto. Barcinone.
Ego Gertrudis Costa vidua Josephi Costa auri, et argenti fabri civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Mariae Theresiae Roig et Gelabert viduae Francisci Roig et Vives auri, et argenti fabri civis Barcinonae tanquam usufructuariae medietatis universae hereditatis, et bonoru quae fuerunt dicti difuncto vir vestri, Magnifico Josepho Roig et Gelabert V.J.D. Barcinonae domiciliato, et Magnifico Michaeli Alegre et Roig civi honorato Barcinonae uti heredibus universalibus aequis partibus dciti difuncto Francisco Roig et Vives patris, et avi respective vestri, heredisque universalis Rndi. Dri. Raymundi Roig et Vives difuncto Pbri. Beneficiati Parochialis Ecclesiae Beatae Mariae de Mari presentis civitatis fratris sui licet absentibus, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quid in pecunia numerata realiter, et fe facto ad meas omnimodas voluntates solvistis mihi, et a vobis recepi triginta libras monetae Barcinonae, et sunt pro solutione currentis anni millessimi septingentessimi quinquagessimi quarti, et illis sumilibus triginta libris quas dictis Dr. Raymundus Roig suo ultimo testamento condito et firmato paenes Doctoru Bartholomaeum Cerveró difuncto notarium publicum de número Barcinnae die vigesima septima Juny anni millessimi septingentessimi trigesimi octavi disposuit mihi dari, et solvi per dictum Franciscum Roig et Vives ejus fratrem, et heredem singulis annis vita mea naturali durante. Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium rpaemissorum praesentem facio vobis apocham de solut. Actum tu supra.
Testes sunt Joannes Prats et Cabrer, et Paulus Valllossera scriptores barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.