Saga Bacardí
54660
ESCRITURA DE PAGO DE PENSIONES ATRASADAS HACIA ISABEL MORA, POR SU HIERNO JOAN PUJOL.


Die veneris IIII mensis Augusti anno MDCCXIII.
Ego Joannes Pujol aromatarius Barcinonae civis. Gratis confiteor et in veritate recognosco vobis Dominae Isabeli Sió viduae Josephi Sió difuncto linteary Barcinonae civis, socrui meae his praesenti, quod modo infro dedistis, et solvistis mihi centum triginta septem libras, et decem solidos monetae barcinonae, et sunt pro duabus pensionibus debitis, et cessis uncedima die mensis February annorum seilicet millessimi septingentessimi noni, et millessimi septingentessimi decimi, ex illo censuali pensionis sexaginta octo librarum et quindecim solidorum, quod annis singulis undécima die mensis February mihi facitis, et praestatis. Modus vero solutionis dictarum centum triginta septem librarum, et decem solidorum talis fuit et est quoniam illas penes me retineo ex illis tercentum sexaginta una libris tribus solidis et quatuor denarys per me pro computo vestro usque in presentem diem exactis et recuperatis. Et ideo redimendo presentem facio vobis apocham de soluto. Actum .
Testes sunt Franciscus Davesa, et Josephus Sabater juvenes aromatarys barcinonae degentes.
Paene me Franciscus Duran notario.