Saga Bacardí
54782
ESCRITURA DE PAGO DEJADO AL HOSPITAL GENERAL POR FRANCISCO CASANOVAS.


Die Martis XXVIII mensis Septembris anno a Nativitate Domini MDCCLI.
Ego Dr. Antonius Camps Pbr. Barcinonae residens uti procurator Illustrisimum Adminostratorum Hospitalis Generalis sanctae Cricis presentis civitatis Barcinonae, prout de mea procuratione constat instro recepto paenes Doctoru Geraldum Ferrussola, notarium publicum regio collegiato de número Barcinilae, et scribam majorem dicti Hospitalis die prima February proxime praeteriti. Dicto nomine. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Gabrieli Casanovas cirritori auris civi Barcinonae, licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti, quid in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates, solvistis mihi, et a vobis recepi, quinquae libras monetae barcinonae, et sunt pro similibus quas Magdalena Casanovas, et Julí vidua Francisci Casanovas serocordary civis Barcinonae cognata vestra, cujus estis heres universalis, legavit dicto Hospitali Generali, suo ultimo testamento condito, et firmato paenes notarium infrum die decima octava currentis mensis Septembris, causis et rationibus in dicto legato exrpesis. Et ideo renuntiando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi dicto nomine circa haec juvanti, in testimonium praemissoru presentem facio eodem nomine vobis apocham de soluto. Actu tu supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Josephus Juliá scriptores Barcinonae.
Paene me Sebastiani Prats.