Saga Bacardí
54790
ESCRITURA DE PAGO DE VARIOS PLAZOS DE LOS BONFILL HACIA GABRIEL CASANOVAS.


Die Veneris VII mensis Aprilis anno a Nativitati Domini MDCCLII. Barcinone.
Ego Francisca Bonfill, et Clarós uxor Josephi Bonfill sutors veteramentary civis Barcinonae, agens tamen haec in presentia, de voluntate, et convensu dicti viri mei inferius consentientis. Gratis et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Gabrieli Casanovas curritori auris civi Barcinonae licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnímodas voluntates, solvistis mihi, et a vobis recepi quadraginta octo libras septem solidos, et sex denarios monetae Barcinonae. Et sunt pro mercede quatuor annorum novem mensium, et viginti unius durum decursorum a die vigesima Decembris ani millessimi septingessimi quadragessimi septimi usque in diem undecimam Octobris anni millessimo septingessimi quinquagessimi primi, in quibus famulata fui in domo Francisci Casanovas serocordary civis Barcinonae, et Magdalenae Casanovas et Julí conjugum defunctorum ad ratione decem librarum pro quolibet anno. Et ideo renuntiando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti in testimonium praemissorum presentem facio vobis apocham de soluto. Ad haec ego dictus Josephus Bonfill vir dictae Franciscae his presentes praedictis perdictam uxorem peam supra factis, tamquam actis, et factis in mea presentia, ac de meis consensu, et voluntate consentio. Actum ut supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Roger scriptores Barcinonae.
Paene me Sebastianum Prats notariu.