Saga Bacardí
54994
ESCRITURA DE PAGO DE FERAU EN CÁDIZ, HACIA JOSÉ FIGUERAS.


Die veneris trigesima mensis Augusti anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo quarto. Barcinone.
Ego Paulus Miarons juvenis botigerius Barcinonae degentens uti procutator Josephi Figueras linteary Barcinonae civis prout de mea procuratoine constat instro recepto paenes notarium infru die quarta May anni millessimi septingentessimi quinquagessimi terty, dicto nom. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Angelo Ferau commerciatori in civitatis Gadium residenti licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod modo infro solvistis mihi dicto nomine, et a vobis recepi octingentum novem regalia argenti actuplicia et undecim nummos vulgo quartos, summam mille centum triginta duarum librarum quatuordecim solodorum, et quinque denariorum efficientia, et sunt ad complenentu mille ducentum septuaginta septem librarum octo solodorum, et trium denariorum, et ipse, pro productu partis mercium per dictum principalem meum tradictarum Hyacintho Ferau commerciatori civi Barcinonae fratri vestro ad esa vendendu in civitate Carthagenae Indiarum, quam productum recepistis, eo quia dictus Hyacinthus frater, vester misit ad vos chirographum oneratorium vulgo La Polissa de carrech dicti procuctus, cum reliquas centum quadraginta quatuor libras tercedim solidos, et decem denarios paenes vos retinueritis pro similibus inquibus creditos remansistis ex computo currenti cum dicto principali meo. Modus vero solutuinis dictarum mille centum triginta duarum librarum quatuordecim solidorum, et quinque denariorum talis fuit, et est, quoniam illas a vobis habuisse, et recepisse confiteor in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates per medium Felicis Almerá comerciatoris in civitate Gadium residentis. Et ideo renunciando exceptionis pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, et testimonium praemissorum presentem, facio dicto nomine vobis apocha de soluto. Actu ut supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Prats et Cabrer scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.