Saga Bacardí
55125
ESCRITURA DE PODERES HACIA CASANOVAS, POR HERMANOS PUJOL Y ESTRADA.


Die Lunae X mensis Martii anno a Nativitate Domini MDCCXXXVIII.
Nos Franciscus Pujol aurifex, Paulus Pujol et Joanes Pujol et Estrada aromatarii, cives Barcinonae tamquam tutores, et curatores personarum, et bonorum pupil pupilorum filiorum, et heredum Francisci Pujol aromatarii civis Barcinonae fratris nostri. Gratis et ex nostra certa scientia constituimus, et ordinamus procuratorem nostrum certum et spetialem, et ad infra etiam generalem, itaquod spetialitas generalitati ipsi minime deroget nec e contra vos Paulum Casanovas notarium regium, et causidicum civem Barcinonae licet absentem sed tamquam presentem. Ad videlicet pronobis et nomine nostro in quibuscumque curiis, fiat ut in alia firmata per Antonium Bruguera die 27 Januarii proxime praeteriti usque quae personaliter facere possemus. Promitentas dicto nomine judicio sisti, et judicatum solvi rattumquae habere quidquid per vos, et forsan substituendos, actum fuerit, et non revocare sub bonorum dictae tutelae, et curiae, obligatione, et omni juris et facti renuntiatione. Actum tu supra.
Testes sunt Joannes Bruguera, et Rossell, et Sebastianus Prats scriptores Barcinonae.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.