Saga Bacardí
55172
ESCRITURA DE PROPIETARIOS DEL BARCO BEATA MARIA DE MISERICORDIA, ENTRE OTROS MARCH Y JOSÉ PUJOL.


Die Veneris XXII mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXXXXVIIII.
Ego Salvator Clausell nauta vilae de Canet de Mar Gerunden Diaecesis. Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Josepho March mercatori, Francisco Puget, Joani Puget, Josepho Ros, et Vidal, comerciatoribus, Josepho Pujol aromataris, Francisco Vadella, Ignatio Clos lintearys, Joannis Busquet, funario, Joanni Closas ferribabro, Francisco Cunill sartori, civibus Barcinonae heredibus, seu successoribus Raphaelis Vilá heredibus, seu succesoribus Raphaelis Andreu, Joanni Verivol comerciatori civitatis Mataronis diaecesis Barcinonae, et Josepho Clausell linteario dictae villae de Canet, licet absentibus, et notario infro pro vobis praesenti, et acceptanti. Quod illam lintrem vulgo Barca sub appellatione Beatae Mariae a Misericordia, vecturae trium mille, et quingentum pondium parum plus, vel minus ancoris, affixam in portu presentis civitatis Barcinonae, quam nuper fabricare feci in lieetre maris dictae villae de Canet, optime stipulata lintre, velis, antenis, arboribus, ancoris, rudentibus, ac caeteris apparatibus ad navigandum, necessarys in cujus fabrica, et structura (ultra apparatus, et furnimenta lintris, quam ultimo patronisabam, et pecuniae quantitatem, quam ex lucris ejusdem luntris existendem habebam impendidi mille quadringentum, et octo libras barcinonesas ut ita liquet ex computis per me vobis traditis. Licet, ex ordine, ac cum interventione meis fabricatam, tamen revera illam struere, et fabricare feci ex ordine, et pro computi, ac de pecunys vestris, et meis proprys propartibus infris, et sequentibus, scilicet quoad vos dictum Josephum March pro una sexdecima parte.= Quoad vos dictu Franciscum Puget pro una trigesima secunda parte.= Quoad vos dictum Joannem Puget pro una trigesimasecunda parte.= Quoad vos dictum Josephum Ros, et Vidal pro duabus sexdecimis pargibus.= Quoad vos dictu Josephum Pujol pro una sexdecima parte.= Quoad vos dictum Franciscum Vadella pro una sexdecima parte.= Quoad vos dictum Ignatium Clos pro una sesdecima parte.= Quoad vos dictum Joannem Busquets pro una sexdecima parte.= Quoad vos dictum Joannem Closas pro una trigesima secunda perte.= Quoad vos dictum Franciscum Cconill pro una sexagesima quarta parte.= Quoad vos dictos heredes seu successores Raphaelis Vilá pro una trigesima secunda parte.= Quoad vos dictos heredes, seu successores Raphaelis Andreu pro una trigesima secunda parte.= Quoad vos dictum Joannem Verivol pro una trigesima secunda paerte.= Quoad vos dictum Josephum Clausell pro una sexagesima quarta parte.= Et quoad me dictum confitentem pro reliquia quinque sexdecimis, et una trigesima secunda partibus. Confitens cum praesenti ab unoquoque vestrum habuisse, et recepisse. Fiat ut onalia firmata per Petrum Sabater die decima nona February proxime elapsi de verbo ad verbu, usque in finem.
Testes sunt Hieronymus Cabañes, et Josephus Ponsico scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.