Saga Bacardí
55175
ESCRITURA DE PAGO POR LOS SINDICOS DE ABADAL A JOSÉ PUJOL.


Die Martis quarta mensis Aprilis anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quincuagessimo tertio. Barcinone.
Ego Josephus Pujol aromatarius civis Barcinonae, Gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Stephani Matas et Petro Gecsalí comerciatoribus civibus Barcinonae, tanqual electis concordiae firmatae, et juratae inter Josephum Abadal mulionem villae de Calaf, vicen diaecesis ex una, et creditores suos partibus ex altera, receptae paenes Doctoru Michaelem Cabrer difuncto notarium puicum de número Barcinonae, die undécima May anni millessimo septingentesimi quadragessimo, licet absentibus, et notario infro pro vobis rpesenti, et acceptantis. Quod in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnímodas voluntates, Solvistis mihi, et a vobis recepi triginta duas libras quatuordecim solidos, et sex denarios monetae barcinonae per vos facta quantitatis octingentum nonaginta trium librarum, duodecim solidorum et trium denariorum per vos dicto nomine exactarum ad complementum deviti memorati Abadal, prout apparet ex apocha per vos relato nomine ei firmata, recepta paenes notarium infrum die decima sexta February proxime praeteriti suntque etiam ad complementum crediti, quod habebam contra memoratum Abadal, laudans condonationem per vos tanquam electos praedictos ei factam cum praecalednata apocha, Et ideo renunciando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi circa haec juvanti, in testimonium praemissorum praesentem, facio vobis apocham de soluto, Actum ut supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Prats, et Cabrer scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.