Saga Bacardí
55182
ESCRITURA DE ANULACIÓN DE CONTRATO DE ALQUILER DE CORREDURIA DE CAMBIOS ENTRE BOSCH Y JOSÉ PUJOL.


Die Mercury decima septima mensis Aprilis anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo quinquagessimo quarto. Barcinonae.
Nos Josephus Pujol, et Raymundus Bosch curritor auris cives Barcinonae, de communi nostro consensu cancellamus, et annullamus, et pro cancellato et anullato habemus, et habere, volumus capitulationis instrum inter nos firmatum receptum paenes notarium infrum die vigesima quarta January anni millessimi septingentessimi quadragessimi nonim, circa logerium cujusdam curritoriae auris de numero quadraginta presentis civitatis, confitentes, et ecognoscents unum nostrum, alteri et nobis ad invicem, et vicissim alterum nostrum ab altero contentum, et satisfactum esse, seu alterum nostrum alteri ad nihil teneri ratione dicti capitulationis instri. Absolventes ad invicem, et vicissim omnia jura alteri nostrum contra alterum competentia ratione, et occasione jam dicti capitulationis instri. Insuper promittimus contra praemissa non facere, nec venire quasvis causa, seu ratione. Actum tu supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Prats, et Cabrer scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianu Prats notarium.