Saga Bacardí
65725
ESCRITURA DE ACUERDO SOBRE PLEITO ENTRE DE MARÍ Y MIGUEL RIGALT.


Die XXXI mensis July anno a Nativitate Domini MDCCXXIIII. Barcinona.
Ego D. Franciscus de Marí et Genoves Barcinonae populatus. Ad effectum exsolvendi, et saisfaciendi, infro Michaeli Rigalt quantitates per vos aut alterum ex fine juduribus infri breralit, exsolentas, et exsolvendas Magnifico Raphaelis Llampillas de Prous V.L.Dri. ratione illius censualis mortui jam creati prety sive proprietatis bismille libras et pentionis centum libras per me et D. D. Mariam Gratiam de Marí, et Vilana conjuges ut principales D. Franciscum et D. Anthonium de Vilana et Vilamala fratres barcinoni populatos, Joannem Paulum Pol aurificem, Paulum Alsina sartorem Joannem Aldabó lignarium cives Barcinone et vos infrumt Michaelem Rigalt ut fidejussores, dicto Magnifico Doctori Raphaeli Llampillas de Prou, venditi et originaliter creati, instro recepto paenes Doctorum Anthonium Navarro notario publico Barcinonae die decima octava mensis Juny anni millessimi septingentessimi terty, et etiam ad effectum exsol soldendi, et satisfaciendi vobis dicto et infro Michaeli Rigalt, ut fidejussori praefato sumptus littis, et caeteras quantitates per vos cet fidejussirem presentum exsolutas, quae, salvo jure, tesque in diem presentem, summam eficiunt mille, et tercentum libras, et per vos ut fidejussorem memoratum exsolvendas. Igitur, gratis. Per me et meos assigno, et consigno vobis dicto Michaeli Rigalt aurifici civi Barcinonae absenti, de inferius acceptanti quinquaginta octo libras barcinones anuales habendas, et percipiendas per vos, et vestros ex illo annuo censu pentionis sexdecim libras, quem anno quolibet suo termino Hieronymus Fabregas restio civis Barcinonae mihi facit et prestat, et antea faciebat et praestabat Jacobus Escarbatxeras lignarius etiam civis Barcinone pro domibus sitis in presenti civitate Barcinonae, in vico dicto de Sant Cugat unacum pensionibus ex dicto censu cessis Item ex illo alio censu pentionis octo libras quem anno quolibet binis terminis nimirum medietatem die decima quinta mensis Septembris, et alteram medietatem die decima quinta mensis Marty Jacobus Mora capillearius civis Barcinonae et Maria Mora de Sever conjuges quadam botigia sita in presenti civitate Barcinonae in vico dicto den Gimnas, et de las Bitjas.
Item: ex alio censi pentionis quindecim librarum quem anno quolibet dusbus terminis medietatem die séptima mensis Augusti et alteram medietatem die séptima mensis February conjuges Mora et Sever dictis respective mihi sililiter facient et praestant pro domibus sitis in dicta presenti civitate Barcinona in dicto vico den Gimnas, et dem Marquet resepctice unacum terdecim libris ez supradicto censu cessis.
Item: et denique ex illo annuo censu pentioni triginta quinque librarum, quem anno quilibet medietatem die, seu festo Sancti Joannis mensis Juny, et alteram medietatem die seu festo mathalis Domoni Josephus Burnió padrañalerius civis Barcinona mihi facit, et praestat pro quadam botigia cum duabus portalibus extra aperientibus sita in presenti civitate Barcinona in vico lato, et dicto vico den Marquet anacum octuaginta libris et dicto censu cessis incipiendo primas quinquaginta libras exigere ex solutionibus supra censuum cessis, et sie deinde anno quolibet presentas quinquaginta octo libras donech vobis mihi deveatar de per vos ut fidejussorum presentum exsoluto, et exsolvendo. Has itaque sicut melius, cedo vobis, et vestris omnia jura, quibus juribus, possitis et valeatis presentas quinquaginta octo libras anuales, anno quolibet petere exigere, recepere, et habere, et de receptis apocam, et apocas facere, et firmare, clama, et retroclama, exponere, executiones quasvis instare, et alas uti ego enim facio, et constituto dicens et insuper convenio, et promitto praedicta facere vos habere, tenerique de ecictione, tan factis quam non factis debitis juris diligentys in omni, et quocumque casu cogitato, et incogitato tam in jure quam in facto quimodocum et qualitercumque contingenti, et evenienti, et restitutione, expensar, superquibus, credatur et pro his complendis, obligo vobis, et vestris omnia et singula bona et jura mea mobilia, et immobilia, renuntians quantu, ad haec omni et cuicum juri et legi generalem, et ut presenta juro haec igitur. Af hae ego dictus Michaele Rigalt supradictam contingationem per vos mihi suprafactam modo et forma presentis accepto, etiam convenio et promitto quod in continente per me exactas supradictas sexdecem libras anuales a supradcicto Hieronimo Fabregas illas tradere et exolvere Domino Ignatio de Marí fratri vestro juxta conventum verbotenus, quam siquidem promissis nem et acceptationem respective facio, cum protestatione et salvitate sequenti. Que per la present acceptació de consigna no estén prejudicarse en los drets y accions li competexen, y poden competir en forsa de la Real Sentencia provissions, y demes procehiments se han fet en la causa que dit Miquel Rigalt aporta, y segueix en la Real Audiencia y en la sala del Noble Señor D. Manuel de Toledo actuari de aquella Joseph Sabater notari y sens entendrer noven cosa alguna del estat de dita causa, de tal manera que no obstant la present consigna puga dit Rigalt sempre que li aparexedrá continuar tots los procehiments de dita causa. Et cum dicta protestatione et salvitate, et non sine ea homoi, facio acceptationem. Actum.
Testes firmae dicti D. Francisco Marí et Genoves sunt Magnificus Jacobis Hobach V.J.Dr. barcinonae populatus et Carolus Sapera juvenis aurifer Barcinonae degens, et Joannes Brotons scriptor Barcinona qui in his.
Paene me Anthonius Cassani notario.