Saga Bacardí
65729
ESCRITURA DE REDUCCION DE CENSAL HACIA LA PARROQUIA DE LLAVANERAS, ENTRE OTROS POR MIGUEL RIGALT.


Die XXIII mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXXVI Barchinonae.
Ego Ignatius Miró Sacerdos Collegy Beatae Marirchinonae ut procuratorem ad infra legitime constitutus, et ordinatus a Rdo. P. Rectore dicti Collegy pro ut de mea procutatione (in qua nomine et cognomen dicti Rndi. Dni. Rectori principalis mei est descriptum et continuatum) constat instro recepto ut asseritur paenes Dtum. Franciscum Serra difuncto notario publico Barchinonae die vigessima quarta mensis Augusti anni millessimi septingentessimi decimi quinti tene, habente dicto Rndo. Principali meo consignationem de pensionibus infri censualis factum per Magnificum Raphaelem Llampilla V.J.Drum. modo in Parrochia de Llavaneras populatum instro recepto, ut asseritur, apud Magnificum Drum. Ignatium Segarra et Berenguer Burgensem, et notarario publico villae Granullario ejusdem Diae Barchinonae, et in jam dicta Parrochia de Llavaneras populatum die decima octava Desembris, anni millessimi septingantessimi vigessimi secundi, quae quidem consignatio vobis infro Michaeli Rigalt, ut alteri ex fidejussoribus infri censualis intimata, et notificada fuit dicto notario. Gratis confiteor, et recognisco vobis dicto Michaeli Rigalt aurifici civi Barchinonae ut alteri ex fidejussoribus infri censuali absenti, quod pro infris nobilibus conjugibus de Maria Ginoves principalibus et caeteris confidejussoribus vestris in infri mentionando censuali modo que infro et sub pacto causis infrae exsolvistis mihi dicto notario triginta libras Barchionae quae sunt et cedunt dicto Rndo, principali meo ad bonum computi pensionum devita, et decurra usque in diem presentem ex illo censuali mortuo jam creato pensionis annuae triginta sex librum Barcinonum, quod anno quilibet certo termini dictu Magnificus Dr. Raphael Llampillas dicto principali meo facit et praestat. Vobisque dicto Michaelis Rigalt ut fidejussori predicto sunt et cedum ad complementum pensionis cessiae die decimae octava mensis Juny nivissime devoluti ex illo censuali pensioni annuae contum librarum quod anno quilibet dicto dia D. Franciscus de Mari de Ginoves Barchinonae populatus, et D. Maria Engratia de Mari, et Vilana, ac Vilamala Conjuges ut principales D. Franciscus et D. Anthonius de Vilana et Vilamala fratres Barchinonae populati Joannes Pol difuncto aurifeo Paulus Alsina sartor, Joannes Aldado lignarius cives Barchinonae et vos dictus Michael Rigalt ut fidejusores presenti, dicto Magnifico Dri. Raphaeli Llampillas gaciunt de praestant cum restantei septuaginta librae ad complementum dicta censtum librarum pro dicta pensioni sint per vos ut fidejussorem presentum exsolutae, legitimo procutatorie R.M. Priorisiae, et Monastery Monialium Angelo, et Pedis Crucis dictae praesentis civitatis barchinonae ut apparet ex altera apoca recepta paenes notario infrum die decima octava july novissime devoluti. Modus vero solutionis dictarum triginta librarum talis fuit, et est quiniam illas dicto notario habui, et recepi a vobis nimerando realiter et de facto ad meas omnímodas voluntates et ideo renuntiando nedum presentem dicto notario, et firmo vobis apocam de soluto, verum etiam sine tamen evictione. Do dicto notario, cedo, et mando vobis, et vestris ex causa presenta omnia jura, quibus juribus possitis et valuatis presentas triginta libras a dictis nobilibus conjugibus de Mari, et corum bonis, et illorum altero, et a dictis confidejussoribus vestris vireles partes, et a quilibet corum respectibe solvere competentes, et a bonis respective ómnium supradicttorum, et seu abalu quibusvis personis, et bonis ad presenta quimodolibet tentis, et obligatis petere, exigere, recipere, et habere, et de receptis apocam et apocas, facere, et firmare clama, et retrovlama exponere executiones, quasvis instare, et alia uti. Pro quibus ómnibus facio dicto nostre, et substituo vos insuper cedem notario promitto, et juro humoi apocam cum cessione Semper habere rattum. Et non revocare. Renum.
Testes sunbt Anthonium Vilardebo juvenis lignarius, et Joannes Brotons scriptor Barchinonae degentes.
Paene me Antonium Cassani notarium.