Saga Bacardí
01418
ESCRITURA DE PAGO DE CENSAL HACIALA CONGREGACION DE MISIONES, POR VENTA ENTRE GÜELL Y TRILLAS, POR PETRO CANET.


Die Mercuri VII mensis Juny anno a Nativitate Domini MDCCLII. Barcinone.
Ego Petrus Canet botigerius pannorum civis Barcinonae. Gratis, et ex mea certa scientia, confiteor, et in veritate recognosco vobis Rndis. Superiori, et Sacerdotibus Domus Congregationis missionis presentis civitatis Barcinonae, licet absentibus, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod pro Domono D. Josepho Antonio de Güell et Serra a consilio suae Majestatis ejusquae auditore in Regia Audientia et Cancellaria civitatis Ballisoler et ex illis tribus mille libris, quae sunt pretium censualis pensioni nonaginta librarum per doctum Domino Emmanuelem Güell pariter a consilio suae Majestatis, ejusque inquisitorem fiscalem Sanctae tribunalis presentis civitatis Barcinonae, ac thesaurarium Sanctae Cathedralis Ecclesiae ejusdem civitatis, tanquam procuratorem dicti Domono Josephi Antony de Güell, et Serra, fratris sui, vobis vendito, et originaliter creati instro recepto paenes notarium infrum die vigesima quarta Aprilis proxime praetoriti, dictoque Domono Josepho Antonio de Güell et Serra exsolvente pro Magnifico Josepho Trillas V.L.D. Barcinone domiciliato, et ex illis novem mille libris, quae sunt pretium venditionis per cundem Doctorem Josephum Trillas memorato Domino Josepho Antonio de Güell et Serra et suis perpetuo factae, et firmatae de quibusdam domibus, et horto sitis in presenti civitate Barcinonae in Platea Sanctae Annae, large designatis, et confrontatis in instro dictae venditionis recepto praenes Doctoru Joannem Olsina, et Cabanas notarium publicum de número Barcinonae die vigesima quinta February proxime dimissi, vigoreque facultatum per relatos respective venditores, memoratis respective emptoribus attributarum cum praecalendatis censualis, et venditionis instris, modoque infro, ac sub pacto cessionu inferius continuandarum. Solvistis mihi, et a vobis recepi mille, et nongentum libras monetae Barcinonae, et sunt ab bonum computum illarum quinque mille libraru, quas dictus Domono Josephis Trillas miho solvere promisit quadam scriptura privata scripta manu Pauli Bonet curritoris auris presentis civitatis tanquam mediatoris dicti contractus, manu vera propria dicti Doctoris Josephi Trillas firmata die tertia Octobris anni millessimi septingentessimi quadragessimi sexti, causis, et rationibus in dicta scriptura expresis. Modus vero solutionis dictarum mille, et nongentum librarum, talis est, quoniam illas a vobis habui, et recepi in pecunia numerata realiter, et de facto in notary, et testium inror praesentia per manus Francisci Badia procuratoris vestri. In cujus rei testimonium. Salvis tamen cessionibus infris presentem facio vobis apocham de soluto. Nec non ex pacto inter vos, et me ante hanc firmam inito, sine tamen evictione, et aliquali obligatione do, cedo, et mando vobis, et vestris, dictoque Domono Josepho Antonio de Güell, et suis, omnia jura, et actiones cujusvis specici sint mihi competentia, et competentes ratione dicti mei crediti erga dictu Docrorem Josephum Trillas, et ejus bona, aliasque quasvis personas, et bona. Quibus juribus possitis, dictusque Domoni Josephus Antonius de Güell possit pariter, et valeat praedicta per vos, et illum respective compta tueri, et defenderé contra cunctos, et alias eis uti, et agere quovis cas vobis, et vestris dictoquae Domono Josepho Antonio. Et suis a jure opportuno omni meliori modo. Ego enim ponendo vos, et vestros dictumque Domino Josephum Antonium de Güell et suos in locum, et jus meum, facio, et constituo vos, et vestros, dictumquae Domonum Josephum Antonium de Güell, et suos in his Domonos et procuratores ad praedicta omnia exequenda, prout ego ante dictam solutionem, et jurium cessionem facere poteram. Insuper promitto contra praemissa non facere, nec venire quavis causa, seu ratine. Actum ut supra.
Testes sunt Josephus Ponsico, et Joannes Roger scriptores Barcinonae.
Paenes me Sebastianum Prats notarium.