Saga Bacardí
01654
ESCRITURA DE ULTIMO PAGO A TUDÓ, POR ESTEBA CANALS Y PEDRO CANET.


Die Sabbati VIIII mensis February anno a Nativitate Domini MDCCXXXXIII.
Ego Joannes Tudó V.J.Dr. Barcinonae populatu. Gratis et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco vobis Stephano Canals, et Petro Canet botigerys pannor civibus Barcinonae presentibus. Quod in pecunia numerata realiter, et de facto in notario et testium infrorum presentia. Solvistis mihi et a vobis recepi septingentum septuaginta libras, et decem denarios monetae Barcinonae, et sunt pro quinta, et ultima solutione, quae ad terminum veniet per totum currentem mensem February illarum termille octingentum quinquaginta librarum, quatuor solido, et decem denariorum, quae fuerunt pretium venditionis per me vobis factae de diversis raupis, instro recepto paenes notario infrum die secunda mensis Marty anni millessimi septingentessimi trigessimi noni. Quas quidem termille octingentum quinquaginta libras quatuor solidos, et decem denarios mihi exsolvere promisistis cum eodem venditionis instro, cum termille octuaginta libras, et quatuor solidos a vobis receperim, prout apparet quatuor alys distinctis apocis per me vobis firmatis, unaqua earum septingentum septuaginta librarum et unius solidi, receptis paenes notario infrum diebus secunda Marty millessimi septingentessimi trigessimi noni.= duodecima Marty millessimi septingentessimi quadragessimi.= vigessia quarta Marty millessimi septingentessimi quadragessimi primi.= et decimatertia Marty millessimi septingentessimi quadragessimi secundi. In cujus rei testimonium, nedum presentem facio vobis apocam desoluto, verum etiam cancello, et anullo obligationem, et promissionem per me vobis factam cum praechalendato venditionis instro, viresque, et obligationes earumdem, ita taliter, quod mihi nec meis prodesse, vobis nec vestris nocere minime valent infuturum. Actum utsupra.
Testes sunt Sebastianus Prats notario publico Barcinonae et Josephus Valldejulí scriptor Barcinonae degens.
Paenes me Michaele Cabrer notarium.