Saga Bacardí
02802
ESCRITURA DE PAGO DE ALQUILER DE CASA POR LOS LLOBET HACIA LOS PUJOL Y RAMONEDA.


Die Jovis XII mensis Septembris anno a Nativitate Domini MDCCXXXXIII.
Ego Josephus Noguera juvenis aromatarius civi Barcinonae, degetis, uti procurator Eulaliae Pujol et Ramoneda viduae Michael Pujol mercaturam exercentis civis Barcinonae, thenutaruiae et usufructuariae universae haereditatis, et bonorum, quae fuerunt dicti viri sui, et Michaelis Francisci Pujol dictorum conjugum fily, et dicti genitoris sui haeredis universalis, prout constat, silicet de legato dicti usufructus, ad de dicta universali haerentia, in favorem dicti principalium meorum ultimo et valido dicti Michaelis Pujol testamento condito, et firmato paenes notario infrum die vigessima secunda Novembris anni millessimi septingentessimi trigessimi noni, de mea autem procuratione altero instro paenes notario infrum die duodecima Octobris anni millesimi septingentessimi quadragessimi secundi. Dicto nomine, gratis, et ex mea certa scientia confiteor, et in veritate recognosco Joanni Baptistae Comas linteari civi Barcinonae, licet absenti, et notario infro pro vobis presenti, et acceptanti. Quod in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates solvistis, mihi dicto nomine, et a vobis recepi, quinquaginta libras Barcinonenses et sunt, et cedent dictis principalibus meis ad bonum computum illarum ducentum nonaginta unius libra. Octo solidorum, et trium denariorum quas Michael Llobet aromatarius civis Barcinonae, et Francisca Llobet, et Guitart conjuges dicto Michael Pujol assignarunt, et consignarunt, habendas, et recuperandas a vobis et ex logerys domus, sitae in rpesenti civitate in vico dicto de Montecateno, et in angulo vici dicti dels Sombrerers, per dictos conjuges Llobet votis arrentatae ad tempus decem annorum, qui currere inceperunt die vigessima tertia February anni millessimi septingentessimi trigessimi octavi, ad rationem ducentum octuaginta librarum pro quolibet anno, causis, et rationibus contentis, et expressis in instro dictae consignationis recepto paenes notario infrum die septima Septembris anni millessimi septingentessimi quadragessimi primi, dictis vero conjugibus Llobet sunt, et cedunt dictae quinquaginta librae ad complementum mediae annatae dicti logery, quae ad terminum venit die vigessima tertia Augusti proxime praeteriti. Et ideo renuntiando exceptioni pecuniae praedictae non receptae, et omni aly juri mihi dicto nimine circa haec juvanti in testimonium praemissorum presentem facio vobis apocam de soluto. Actum utsupra.
Testes sunt Josephus ValldejulĂ­, et Joannes Antonius Llagostera scriptoris Barcinonae.
Paenes me Michaelis Cabrer notarium.