Saga Bacardí
05425
ESCRITURA DE PAGO HACIA GRAVAND, POR PARTE DEL NEGOCIO DE LA CARNE, CAJERO FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Lunae XXIII mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXVI.
Ego Nicolaus Gravand transigera Barcinonae degens. Gratis confiteor et in veritate recognosco vobis Sigismundo Milans negotiatori, Francisco Roig et Vives aurifici, Melchiori Guardia botiguerio talli civibus Barcinonae, Stephano Lionés fransigenae Barcinonae degenti, uti administratoribus soscietatis arrendamenti provisionis carnium presentis civitatis ad tempus duorum annorum qui currere inceperunt diae 16 Novembris millessimi septingentessimi decimiquarti, scilicet vobis dictis Francisco Roig, decim mille sexcentum octuagint quinquae libras, terdecim solidos, et novem denarios, quas a vobis habui, et recepi, prout apparent cum apocha per me de eisdem vobis firmata paenes notario infru die vigessima prima currentis mensis Augusti modo infro dedistis, et solvistis mihi milla duplas auri effectivas, seu illaru justum valorem cum moneta argentea, et sunt ab bonum, computu benefitioru et lucrorum mihi spectantiu, et quae spectare possunt in dicto arrendamento ratione interese quod habeo in eodem. Modus vero solutionis dictarum mille duplaru seu illarum valoris fuit et est talis, quoniam illas habui et recepi in pecunia numerata realiter, et de facto ad meas omnimodas voluntates, per manus vestri dicti Francisci Roig et Vives, tanquam archarii dicti arrendamenti, et ideo renuntiando fiat illa in alias per ipsum firmata die 21 currentis usquae in fine.
Testes sunt Josephus Ramis aurifez, et Franciscus Vilar negotiator cives Barcinonae.
Die Mercurii XXVI mensis Augusti anno a Nativitate Domini MDCCXVI.
Est quoddam stabilimenti instru quod invenies continuatu per licet hic in presenti manuali fol 128.
Paenes me Paulo Cabrer notario.