Saga Bacardí
05458
ESCRITURA DE PAGO AL CANONIGATO, POR VENTA DE DE COPONS A FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Sabbati XXX mensis Septembris anno a Nativitate Domini MDCCXVIIII.
Ego Ignasius Llorens mercator civis Barcinonae filius et haeres universalis hereditatis et bonoru quae fuerunt Joannis Paulis Llorens etiam mercatoris Barcinonae civis dicto nomine, Gratis confiteor, et in veritate recognosco vobis Francisco Roig et Vives aurifici Barcinonae civi presenti, quod pro administratorem Ilistri D. Augustino Copons et de Copons Marchione de Moyá de la Torra Barcinonae populato et Vique facultatis per illum vobis attribunae cum inferius chalendato venditionis humoi ac ex illis similibus quadringentu viginti libris quae sunt pretium venditioni per ipsum vobis factae et firmatae de quodam censu pensionis annuae viginti duaru libraru francharu a responsione cum ejus dominatione media quem annuatim die seu festo Sancti Joannis mensis Juny Petrus Serra lintearius civis Barcinonae facit et praestat pro quibusdam domibus quas habet, et possidet in presente civitate in vico dicto de la Argenteria in quidam vico sive Fundico transitu non habente, et eunte ad dictum vicum de la Argenteria large designatis cum instro duictae venditionis recepto penes notarium infru die 12 presentis et currentis mensis Septembris. Modoque infro et sub pacto cessionis infrae dedistis, et solvistis dicto nomine quadringentum viginti libras moneta barcinonae et sunt ad complementum creditis per dictum difuncto patrem meum de ordine dicti Ilustris Marchionis de Moyá dasi pro curia Romana pro suptibus expeditionis bullaru coadjutoriae Canonicatus et praebendae Ilustris D. Dalmatis de Copons et Grimau Canocici dio. Barcinonae in favorem D. Antonii de Copons fratris dicti Ilustri Marchionis. Modus vero solutionis dictoru 420L fiat et est talis quoniam illas a vobis habeti et recepi numerando realiter et de facto ad meas omnimodas voluntates valens quod cum presenti apocha compraehendantur quaecun aliae apoca et chirographa per me et dictum difuncto patrem meu factae et facta de comsimili majori, aut minori quantitate, en de una et eadem quantitate diversae appareans cauthelae. Et ideo renunciando, in testimoniu salva tamen cessione ifnra praesentem facio vobis apocham, caeterum quia, id circo sine tamen evictione nec bonoru meoru obligatione, do, cedo et mando vobis et vestris omnia jura quibus juribus, positis praedicta per vos empta tueri et deffendere contra cuntos, et alias uti, ego enim, insuper promitto et juro, praedicta habere ratta, haec igitur, actum.
Testes sunt D. Joannes Leonardus sollioffre Barcinonae repertus et Petrus Ramon Macipus ripariiae Barcinonae degens.
Paenes me Paulus Cabrer notarium.