Saga Bacardí
05536
ESCRITURA DE VENTA DE CENSO EN EDIFICIO DE CALLE VIGUETANS, DE LOS TEXIDOR, HACIA FRANCISCO ROIG Y VIVES.


Die Martis III mensis Aprilis anno a Nativitate Domini MDCCXXX.
In Dei nomine noverint universi, quod nos D. Petrus de Planella et Dusay, Baronus de Granera Barcinonae populatus, nedum tanquam curator dativus (et per decessum infri curatoris mei soldalis) nunc unicus personae, et bonorum Nobile Domina Domnae Mariae Cornuellas et Texidor viduae Magnifici Josephi Cornuella viduae Dris. Barcinonae domiciliati, datus, una cum Magnifico Balthazare Barrera, et Bofarull difuncto cive honorato Barcinonae in eadem civitate domiciliato defuncto, et assignato ex oficio per Ilustrem olim Vicarium, seu regentem Vicariam Barcinonae, durante infirmitate dementiae eiusdem Domnae Mariae, prout constat in adtis curiae dicti Illustri Vicary Barcinonae, sub diversis chalendarys quorum primum fuit, scilicet oblatae suplicationis die quinta latae vero provissionis decima tertia die mensis Octobris anni millessimi septingentessimi decimi sexti. Registrat in notula novo ejusdem curiae fol XXII, quae quidem Domna Maria Cormellas, et Texidor est haeres universalis instituta, una cum nobilibus Domonabus domna Maria Anna de Planella, Texidor et Ribes difuncta uxore mea, Dona Anna Barrera, et Texidor, difuncta uxore dicti Magnifici Balthazaris Barrera et Bofarull, et Domna Elizabethe Grimosachs, et Texidor, difuncta vidua Magnifici Michaelis Authony Grimosachs V.S. Dris. Et civis honorati Barcinonae, aequis partobus, et portonibus, haereditatis, et bono omnium quae fuerunt Nobili Domini Jacobi de Texidor difuncto Barcinonae populati illarum patris,e t avi respective, in casu scilicet quo locum habuit fideicommissum in ea favorem appossitum per ipsum difuncto D. Jacobum de Texidor, ob mortem absque liberis D. Augustini, et D. Andreae Texidor ejs filiorum, ac haeredum universalium per illum ejuvis partibus, et portionius primo loco institutorum suo cum ultimo, et valido testamento, quod condidit, et ordinavit Barcinonae paenes Drum. Thomas Simón notario publico Barciuinonae, die septima Augusti anni millessimi septingentessimi septimi, prout de declaratione dicti fideicomissi, et adjudicatione haereditatis, et bono, omnium quae fuerunt dicti difuncto D. Jacobi de Texidor facta in favorem dictae Domnae Mariae Cormellas et Texidor, ac alia cohaeredum presenta constat in actis dictae curiae Illustris Vicary, seu regentis Vicariam Barcinonae sub duobus chalendarys, scilicet oblatae suplicationis die decima quarta, latae vero declarationis, seu provisionis die figesima presenti mensis Octobris anni millessimi septingentessimi decima terti. Registrata in senctentiarum novo eiscurem curiae fol LXXXVI, verum etiam ut. Pater, et legtimus administrator personae, et bonorum D. Bonaventurae de Planella et Texidor fily comunis mihi, et dictae difuncta Domnae Mariae Annae uxori meae, ac illius haeredis universalis, per ipsam jistituti suo cum ultimo testamento condito Barcinonae aput Doctorum Josephum Ignatium Vidal mercatorem, et notario publico Barcinonae die vigesima octava January anni millessimi septingentessimi vigessimi quarti. Ipse D. Bonaventura de Planella et Texidor, uti haeres universalis dictae Nobili Domnae Dominae Mariae Annae de Planella, Texidor et Riber difuncta matris meae, ac cohaeredis praefatae per ipsam suo cum praechalendato testamento sistitutus. Josephus Barrera et Texidor civis Barcinonae honoratyus in eadem civitate domiciliatus, uti haeres universalis praefatae difuncto Domina Donae Annae Barrera et Texidor genitricis meae, ac cohaeredis praesentae, quae cum suo ultimo testamento condito apid Doctorum Franciscum Bonaventuram Torras notario publico Barcinonae die tertia menis July anni millessimi sextingentessimi vigessimi quarti haeredem gravatum sibi universalem sustituit dictum Balthazarem Barrera et Bofarull meum genitorem, cum conditione, et gravamine sibi infundis, quod de universali sua haereditate disponeret in favorem liberorum eisdem parentibus meis communium. Qui uidem pater meus insequendo dactam testamentariam dispositionem, et utendo facultate ex inde ab ipsa matre mea ei atributa in et cum suo ultimo testamento, quod Barcinonae condidit apid dictum Franciscum Bonaventuram Torras notario dicta die tertia mensis July anni millessimi septingentessimi vigessimi quarti instituhit me haeredem suum, et dicta matris meae universalem et sic per mediam personam dicti patris mei relatae Dominae Dominae Annae Barrera et Texidor matri meae universaliter succedo. Et Hieronima de Masdeu et Grimosachs viduae Magnifici Joannis Francisci de Masdeu et Pla domiceli Barcinonae domiciliati, tanquam haeres universalis presenta Nobilis Domnae Domnae Elisabethis Grimosachs et Texidor difuncta genitricis meae, ac cohaeredis praehabitae, per illam instituta suo cum ultimo testamento condito Barcinonae paenes Dominum Bartholomeum Cerveró publico Barcinonae notarium die vigessima quarta Juny anni millessimi septingentessimi decimi septimo, dictis respective nominibus.
Pro solvendo, et satisfaciendo, ac exonerando praehabitam haereditatem dicti difuncto D. Jacobi de Texidor in quanittate tercentum librarum, quae sunt pars illarum mille, et quingentum librarum res tantium ex illis bosmille quadringentum gradraginta quatuor libris, et undecim solidis barcinonibus, quas dictus D. Jacobus de Texidor in et cum suo ultimo praechalendato testamento confessus fuit debere dictae Domnae Elizabethi Grimosachs, et Texidor filiae suae tationibus in dicto suo testamento expraessis. Cuius quidem Domnae Elizabethis vices, et voces dictae Domnae Hieronyma de Masdeu et Grimosachs ejus filia unica et haeres universalis ejusdem matris habet, et gerit, cui de interesse homoi quantitatis fuit complesa solutio, ex eo quia super mentionato credito fuit facta petitio in Regia Audientia hijus Catthaloniae Principatus in aula Nobili D. Josephi de Alós notario Brossa, per dictam Domna Hieronymam de Masdeu et Grinosachs uti haeredem dictae difuncta eus genitricis ex una, et sunc haeredes, seu successores dicti difuncto D. Jacobi de Texidor ex altera aprtibus, cum de nongentum quadragint quatuor libris, et undecim solidis dictae Domna Hieronyma de Masdeu et Grimosachs nomine praehabito tam sit exsoluta, utconstat, videlicet quo ad septingentum septuaginta et quatuor libras, et undecim solidos per apocam majoris pecuniae quantitatis in de nobis cohaeredibus memoratis firmatam instro recepto paenes dictum Bartholomeum Cerveró notario die vigesima septima mensis February anni millessimi septingentessimi vigessimi noni. Et quo ad centum, et septuaginta libras per aliam apocam cum cesione per ipsam vobis exolventi pro nobis, uti cohaeredibus presentis firmatam alio publico info apud notario infrum confecto die vigesima octava mensis February ejusdem anni. Ad quam solutionem, et exonerationem faciendam in corpore adictae hereditatis pecuniae non inveniantur numerabiles, et forma utilior nobis nominibus relatis non apeptatur, quam per censualis infrascripti venditionem, et originalem creationem, pluribus primitus solenti perquisitis indagine VII. Quore ad efectum presentum agens tamen haec ego dictis D. Bonaventura de Planella, et Texidor vigore juramenti infri, quia minor sum viginti et quinquae annorum, major vero viginti, et duos annos. Gratis, per nos dictis respective nominibus et nostros, in haereditate dicta difuncto D. Jacobi de Texidor, successores quoscunque vendimus, et ex causa venditionis homoi concedimus vobis honor Francisco Roig et Vives auri, et argenti fabro civi Barcinonae, licet absenti notario quod infro, et vestris in his successoribus, ac quibus volueritis perpetuo infro tamen gratiae redimendi, seu paolo de retrovendendo mediante quindecim libras monetae barcinonae, pentionis annuac censuales, annuales rendales, et perpetuales, sive de censuali mortuo vulgariter nuncupatas in nuda tamen ear perceptione, habendas per vos, et vestos in his successores, recipienda, et recuperandas a nobis dicti respective nomibus, et nostris in haereditate praedicta successirobus, et a bonis rebus, et juribus ejusdem haereditatis mobilibus, et immobilibus, et spetialiter, ac expresse a rebus per nos dicti nomibus, respective vobis inferius spetialiter obligandis et hypotecandis, a die videlicet presenti, et infra qua hoc presentes publicum conficitur intrum ad unum annum primo, et contuinuo venturum, et sic deide anno quolibet in dicto, vel consimili termino, sive die franchas. Hanc autem sicut melius convenientes, et bona fide, ac solempni stipulatione promittentes relatis respective nominibus quod annis singulisd icto die, sive termino dabimus eisdem nobilibus respective, solvemus, faciemus, trademus, et aportabimus, seu nostri successores in haereditate presenta dabunt solvent, facient, tradent, et aportabunt vobis, et vestris dictum censuale mortuum, seu ejus annuas pentiones franchas, et quitias, utest dictum, intus domos propriae habitationis vestrae, seu procuratoris vestri, et vestrorum in his successorum, dunmodo tamen sit instus presentem Cathaloniae Principatum nostris dictis respective nominibus, et nostro proprys missionibus, sumptibus, et expensis damnis, et interesse, et ad nostri, et nostrorum, proprio riscum, peroculum, et fortunam saove, et secure, sine aliqua videlicet dilatione, cum salario procuratoris, instus scilicet presentem civitatem Barcinonae, XS et extra eandem ciritatem XXS barcinonorum, pro die, ultra quos promitimus solvere, et restituere omnes, et singulas missiones, super quibus et statur. Prestum vero homoi censualis mortui, quod cum presenti vobis vendimus relatis respective nominibus, et originaliter creamus est tercentum librae monetae barcinonae, ad forum nomerum, seu rationem viginti mille solidos prety pro mille solidos annuae pentionis. Quod quidem pretium de voluntate nostra, et vibore facultatis, et potestatis quas cum presenti vobis damus dicti respective nomine. Et tribunibus detis, et solvatis, ac dare, et solvere habeatis, et teneamini dictae Domnae Hieronymae de Masdeu et Grimosachs creditrici (utpraehabetur) haereditatis praedicta, eiq sint, et cedant causis, et rationibus supra in praaeludio homoi censualis instri contentis, et etrarratis, a quasiquidem creditrice in solutionis adu habeatis, petatis, et recuperatis apocam nobis dictis respective nominibus, et cesionem vobis respective dirigens, quo scilicet ad tendum, et defendendum homoi creditores nostros dictir espective nominibus, seu haereditatis praesenta dicti difuncto D. Jacobi de Texidor, et alias quasvis personas vobis, et vestris in presentis per vos emptis aliquod jus habentes, et habere praetendentes, seu actionem aliquam et etiam quo ad agendum in casu evictionis. Volens dicti respective nominibus, et consentiens, quod facta per vos solutione presenta sitis, et succedatis pleno jure in locum, et jus relatae creditricis haereditatis presentae. Competant pro ind vobis, et vestris illae, et eaedem temporis prioritas, et juris potioritas, hos enim dicti rei nominibus facimus, et constituhimus, ipsum quod pretium eveniente casu luitionis homoi censualis solvere, et satisfacere teneatur, et nostris in haereditate presenta successores teneantur in pecunia numerata extra tabulam, et aliud quodam dpositum cum monetta auri, vel argenti non subjecta proximae monorationi vulgo baixa, ideit, quod ipsius monoratio per regium decretam iam sit publicata, nec cum monetta usuali alias luitio aliter facta sit nulla, nullius, roboris, et momenti, ac si facta non fuisset. Et ideo renunciando Domnamus dicti respective nominibus, liquid plus insuper convenimus cisdem nominibus resepctive, et bona fide, ac solempni stipulatione promittimus vobis, et vestris quod dictum censuale mortuum quod cum presenti vobis vendimus dicti respective nominibus, et originaliter creamus, et cius annuas pentiones, ac alia ipsius censualis accessoria facimus dicti respective nominibus, et nostri presenti vacient vos, et vestros, ac quos volueritis habere, tenere, percipere, et in sana pace perpetuo possidere contra cunctas personas. Quod tenebimur eisdem nominibus respective et nostri presenti tenebuntur vobis, et vestris semper de firma, et legali evictione, ac de legitima defentione pto, semper, et in omni, ac quocumque casu cogitat, et incogitato, tam in jure, quam in facto quomodocumque, et qualitercunque contingenti, et evenienti. Et de restitutione monium, et singula missionum, super quibus credatur. Preterea promitimus, super presenti non firmare sus paena est LS barcinonum, de qua tertiam curiae. Quae totiet quotie qua soluta dit gilminus, et prohis conplendis, obligamus dicti respective nominibus vobis, et vestris, spetialiter et expresse hypotecamus, totum illum censum pentionis annuae sexaginta libras barcinonum, quem annuatim in duobus aequalibus terminis, scilicet ca medietatem die prima mensis May, et aliam medietatem die prima mensis Novembris vos uti succedens Jacobo Roig auri, et argenti fabro Barcinonae civi patris vestro nobis dicti cohaeredibus titulis infris facitis, et praestatis.
Primo: Super toto illo hospitio, sive totis illis domibus, et supropositis olim cum quatuor portalibus extra in viis publciis infris aperientibus tribus scilicet in carraria vulgo nominata "Dels Vigatans"; et uno in carraria olim nominata "De Mari", nunc vero de "La Argenteria", sunc autem cum duobus tantum, scilicet, uno quadrato in dictac arraria de Mari, et altero rotundo, in dicta carria dels Viguetans, cum introhitibus, quas vos habetis, et possidetis in presenti civitate Barcinonae, in dicti respective vicis. Et tenetur et terminatur.
Item: Super illis alys domibus, cum botigia olim cum duobus portalibus, nunc autem cum uno portali parvulo tantum aperienti, cum instrohitibus, quas vos habetis, et possidetis in presenti civitate in dicto vico dels Vigatans. Quae tenentur et terminantur.
Item: Et denique super quadum botigia parva cum uno portali extra aperienti in dicto vico de Mari, nunc dicto de la Argenteria. Et tenetur et terminatur et spectas dictus annuus census ad nos uti succedentes memorato nobilis D. Jacobo de Texidor ex ultima illius dispositione relati fideicomissi, et ex caeteris titulis superius chalendatis. Ad dictum autem D. Jacobum de Texidor dictus census pertinebat, et spectabat titulo stabilimenti, et in empthiteosim dationis, et concessionis per ipsum de dicti domibus, hospitio, et botigia, fac. Dicto Jacobo Roig patri vestro ad censum dicta sexaginta libram barcinonum de quo siquidem stabilimento, et in emphiteosim datione, et concessione constat instro publico in papiro scripto acto Barcinonae die vigesima sexta mensis Aprilis anno a Naivitate Domini millessimo sexgentessimo quinquagessimo sexto, Dominy ratione firmato, recepto et testificato, ac clausi, sive subsignato per Dictum Didacum Vilaseca difuncto publico Barcinonae notarium. Promitentes dicti respective nominibus, ex causa homoi spetialis domis tradere vobis possessionem et in ea vel vos nos enim dicti respective nominibus fathemus, et constituhimus. Praterea ex causa presente, et alias domus eisdem noibus respective cedimus, vobis et vestris omnia jura quibus juribus, nos enim facimus dicti respective nominibus, et constituhimus, dantes eisdem respective nominibus, et concedentes vobis, et vestris licentiam, facultatem, et potestatem, quod in casu cessatae, seu dilatae solutionis dua vel pluricum pentionum homoi vestri censualis possitis, et valeatis vestra propria autoritate, et absque interventu alicuius curiae, judicis, seu personae presenta per nos dicti respective nominibus vobis, supra spetialiter obligata, et hypotecata vendere, fiat facultas vendendi large juxta notario infri stilum. Et generaliter sine praejuditio dictae spetialis obligationis, et hypothecae, sed eam augendo, et impiguendo obligamus dictis respective nominibus vobis, et vestris omnia alia et singula bona, et jura presenta haereditatis dicti difuncto D. Jacobi de Texidor mobilia, et immobilia. Renunciantes quantum ad haec beneficio novarum constitutionum. Privilegio militari, et monitioni, seu citationi viginti, et sex die, qui dantur, seu conceduntur personis generosis, et privilegio militari gaudantibus. Et legi, sive juri dicenti quod prius transeundum sit per spetialiter, quam generaliter obligata, et aly dicenti, quod quamdia potest creditor de spetiali hypoteca sibi satisfacere manus ad alia non extendat. Et ego dicta Hieronyma de Masdeu et Grimosachs alia ex presentis cohaereditus, cerciorata priur ad plenum de juribus meis per notario infrum, renuntio benefitio Valleyani S.C. in favorem mulierum introducto, et authenticae mei plenti, si qua mulier posita. E.D. Valleyanum, et nos omnes dicti venditores renuntimus nominibus respective, relatis omni aly, et cuicunque juri, nec non ex pacto foro nostro proprio, submitentes, et suponentes nos, et bona haereditatis praesentae dicti difuncto D. Jacobi de Texidor quo ad haec foro Illustri Domini Praetoris presentis civitatis barcinona, vel alterius in quam cum facultate variandi, et est sciendum, quod facimus dicti respective nominibus, et firmamus scripturam terty, sub paena terty, in libris tertiorum curiae dicti Administratiro Domini Praetoris presentis civitatis. Obligando proinde omnia, et singula bona, et jura haereditatis rpesenta dicti difuncto D. Jacobi mobilia, et immobilia, non autem personas nostras pro presentis obligare intendimus, scilicet ego dicta Hieronyma ratione sexus, et ali nos omnes juxta jus patriae, quod militibus, et personis guadentibus militari privilegio prohibet personam obligare. Cui et quia die praesens est feriata ob faerias haebdominadae Sanctae quae de causa dictam terty scripturam in dicta curia firmare nequimus, ideo fiat cum solita procuratorum constitutione, cim promissione de ratto habendo large juxta notario infri stilum. Et utpresenta juramus nos omnes, curius juramenti religione ego dictus D. Bonaventura de Planella, et Texidor` assero me monorem fore viginti quinquae annurum, maiorem vero viginti duos anno, igitur convenio, et promitto presentis non contrafacere, vel venire ratione miniris aetatis, facilitatis, copionis, et ignorantiae, restitutionem in integrum minime postulato. Renuntians quantum adhaec beneficio minoris aetatis, et ejus auxilio. Haec igitur. Actum.
Testes firmarum dicti nomino Dominae Hieronyma de Masdeu, et Grimosachs, et Magnifici Josephi Barrera et Texidor simul firmantiu, et jurantium sunt Dictus Josephus Ignatius Vidal mercator et Notario publico Barcinonae et Michael Camps juvenis velerius civis Barcinonae.
Testes firmae dicti Nobili D. Petri de Planella et Dusay, qui dicto die, et paulo post Barcinonae firmavit et juravit, sunt D. Petrus Roig clericus Barcinonae residens, et Petrus Eras de familia erisdem notario D. Petri.
Testes vero firmae dicti Nobili D. Bonaventura de Planella, et Texidor, qui presenta firmavit, et juravit Barcinonae die veneris octava mensis Septembris dicti et labentis anni sunt Josephus Pares de familia dicti Nobilis D. Petri de Planemma, et Josephis Peña de familia Nobili D. Anthonio Camprodon Barcinonae populati.
Paenes me Josephi Amat et Reixach notarium.

Intem alio Instro nos dicto D. Petrus de Planella et Dusay, D. Bonaventura de Planella et Texidor, Josephus Barrera et Texidor, et Hieronyma de Masdeu et Grimosachs nominibus respective relatis venditores praehabiti. Gratis, firmamus apocam vobis docto honor Francisco Roig et Vives emptori predicto, licet absenti, notario infro. De dictis tercentum libris Barcinonibus, quae sunt pretium censualis mortui per nos dicti respective nominibus vobis superius venditi, et originaliter creati. Habitis, et receptis quoniam illa, de voluntate nostra, et vigore facultatis, et potestatis per nos nominibus respective presentis vobis superius data, et concessa ditis, et solvatis, ac dar, et solvere habeatis, et tenemius dictae dominae Hieronymae de Masdeu, et Grimosachs creditici praehabitae, quae illi sint. Et cedant causis, et rationibus supra in praeludio dicti censualis instri enarratis. Et ideo renuntiando, in testimonium. Actum.
Testes sunt praedicti respective.

Item: Alio instro nos dicti D. Petrus de Planella et Dusay, D. Bonaventura de Planella et Texidor, Josephus Barrera et Texidor, et Hieronyma de Masdeu et Grimosachs nominibus respective presentis venditores praefatis. Agentes tamen haec sine praejuditio, novatione, et derogatione, primeva, oblonum tam spetialiu, quam generalium posita, et contenta, in dicto censualis instro, et animo nihil novandi, sed obligationes augendi et dictum censuale melius assecurandi. Gratis, et firmam validam, et solempnem stipulatinem, ac vigore juramenti infri convenimus dicti respective nominibus, et bona fide promittimus vobis dicto Francisco Roig et Vives emptori predicto, licet absenti notario quam infro quod hiacu quinquae annos proximos, et a die presenti in antea continue computandos, et eis elapsis semper, et quando vobis, et vestris benevisum fuerit, et videlitur dabimus, et firmabimus dicti respective nominibus, et nostri in haereditate presenta successores dabunt, es firmabunt bovis, et vestris aliquam aliam spetialem obligationem, et hypotecam (ultra jam datam) de absquae proprietate, seu re immobili tuta, et secura ad omnimodam cognitionem, et voluntatem vestram, et vestro, in his successorum, quod trademus eisdem respective nominibus, seu nostri presenti tradent vobis, et vestris omnes titulos, et instra pro dicta spetiali obligatione danda facientes, et facientia in eorum primis extractionibus, et on per secundas, nec per exempla, seu transumpta, hec non possessionem corporalem, realem, et actualem, seu quasi dicti spetialium obligationum su datae scilicet, et postea dandae omni cum effectu trademus dictis respective nominibus, seu nostri presenti tradent, et si res spetialiter obligandae etiam facudales, seu emphiteoticales fueriunt solvemus, jam dicti respective nominibus, seu nostri presenti solvent laudemium tertium, seu forniscapicum ratione dictae spetialis obligationis debendum dominis, per quos tenebuntur, nec non per eoidem dominos faciemus dictis respective nominibus et nostri presenti facient dominam spetialem obligationem firmare dominy ratione, omnia, alia et singula faciemus relatis respective nominibus, et nostri presenti facient pro luitione, et securitate humoi vestri censualis, quae natura et effectus spetialis solonis postulant, et requirant. Aut dabimus dicti respective nominibus, seu nostri per dabunt vobis, et vestris duos, vel plures fidejussores idoneos, qui ad presentum censuale faciendum se obligent cum omnibus obligationibus, guarentigys, ad vestris et vestro, in his successorum coguitorem, et omnimodam voluntatem, verum si infra dictum tempus omni cum effectu presenta non adinpleverimus dicti respective nominibus, seu vestri presenti non adimpleveriut tali casu statim dicto termino elapso in vidamus dicti respective nominibus, seu vestri presenti, in vidant, prout nunc pro nunc dicto adveniente casu incidere volumus praefatis nominibus, respective in paenam consimilium tercentum librarum barcinonum quam nobis, dicti respective nominibus, et nostris presentis pratis imponimus, quae in dicto congrafactio nis casu siut, et deserviant in luitionem, et quitationem scripti vestri censualis mortui, ultraquae teneamur diti respective nominibus, et nostri presente neantur solvere vobis, et vestris omnes pentiones et rattam, eisdem vestri censualis tunc foçam debit usque in diem verae, realis, et integrae luitionis ejusdem. Et praedicta omnia, et singula attendere, et complere teneamur dicti respective nominibus, et vestri presenti teneantur sine aliqua requisitione per vos, vel vestros nobis dictir espective nominibus, nec nostris praedictis danda. Faciemda. Seu praesentanda, quinimo sine dicta requisitione ad presenta omnia et singula adus cenda positis et valeatis vos, et vestri, nos dicti respective nominibus, et nostros procogere, et compellere tam illico dicto tempore elapso, quam etiam postea quandocunque volueritis, et vobis, seu vestris benevisum fuerit viribus praeturae quibus decet. Et haec omnia et singula attendere, et com-plere promittimus dictis respective nominibus sine aliquae videlicet dilatione, fiat cum ejudemmet salario procuratoris, promissione restitutiendi missiones, paena de non firmando jus, obligationibus tam spetiali, quam generali omnium, et singulor bonorum, et jurium haereditatis praefatae dicti difuncto D. Jacobi de Texidor, renuntiationibus, tam spetialibus, seu patricularibus, quam generalibus, submissionibus fori, facultate variandi, scriptura terty, obligatione omnium et singulo bone, et jurum presentae haereditatis dicti difuncto D. Jacobi de Texidor, constitutione procuratori ob faerias haeb domimadae Sanctae, et juramento, cum renuntiatione benefitiy minoris aetatis, quo ad me, dictum D. Bonaventuram de Planella, et texidor in scripto censlais instro contentis, et expraessis. Quae omnia, et singula hic pro expraessis, et continuatis haberi volumus dicti respecgive nomibus, ac si de verbo ad -verbum, forent inserta. Actum.
Testes sunt praedicti respective.
Item: Alio instro nos dictis D. Petras de Planella, et Dusay, D. Bonaventura de Planella et Texidor, Josephus Barrera et Texidor, et Hieronyma de Masdeu et Grimosachs, nominibus, respective relatis emptores praefatis. Pro paranda faciliori via solutioni pentionum dicti censualis in antea debenda. Agentes, tamen haec nominibus respective presentis sive prae-ludio, novatione, et derogatione aliqua censualis eiaisdem, jurium, et trotionum, ac solum ab eo quovismodo emergentiam, cum nihis fiat amino novanti, nec priores obtenes iomposteriores transferendi, sed tantum pro nostra vaciliti solutione, quare ad tempus quinque anno a die praesenti, in antea decurrendo. Gratis, assignamus, et consignamus vobis dicto Francisco Roig et Vives emptori praedicto, licet absenti notario quam infro consimiles quindecim libras barcinonenses paenes vos, et vestros successores annuatim dicti quinque annis durantibus, restinendas, et reservandas, ex illis sexaginta libris barcinonibus, annuatibus de censu, quas vos nobis dicti cohaeredibus in duabus solutionibus omogenis, scilicet prima die mensis May, et prima die mensis Novembris facitis, et praestatis, ac facere, et praestare tenetis pro domibus, hospitio, et botigia superius in spetiali hupoteca preçedentis censualis instri memoratis, quas habetis, et possidetis in vicis de la Argenteria, et dels Vigatans presentis civitatis. Incipianti dictas quidecim libras apud vos retinere per pactum ex media annata dicti census cadenda die prima May anni proxime venturi millessimi septingentessimi trigessmi primi (licet pentio dicti censualis tunc iam fuerit cessa, nam de his erit habenda ratio in tempore luitione dicti censualis), et sic deinde annuatim sivili, termino dicti quinque annis durantibus. Et en super his aliquod dubium oriatur vos dictus Franciscus Roig et Vives et vestris successores facere teneamini nobilis dictis cohaeredibus chirographum de pentione hijus censualis, et nos faciemus vobis chirographum de medys amatis dicti census, explicando in eo, quod ex media annata mensis May, apud vos retinentis memoratas quindecum libras annuales vobis cum presenti onvingatas. Has itaque sicut melius promittentes dicti respective nominibus vobis dictas quindecim libras annuales dicti quinque annis durantibus non paetere, nec percipere, a vobis seu vestris, ex quo vigore presentis consignationes apud vos, et vestros debent remanere in solutum vestri crediti, idest pentionis dicti censualis. Cedentes pro inde dicti respective nominibus vobis, et vestris omnia jura et actiones, quibus juribus, nos enim dicti nominibus facimus, et constituimus, insuper eisdem respective nomibus convenimus, et promittimus presenta per dictum tempus fcere vos habere retimere, et apud vos reservare. Et teneri vobis et vestris de evictione pro contrastibus, seu quasi contrastibus, et obbligationibus nostris eisdem nominibus respective, et dicti D. Jacobi de Texidor et suo, praedecessio. Et de restitutione expensarium, Super quibus credatur, et pro his complendis obligamus vobis, et vestris omnia, et singula bona, et jura dicta haereditatis praefati. D. Jacobi de Texidor mobilia, et immobilia. Renuntiantes dicti respective nominibus quantu ad haec omnio, et cuicunque legi nobis, et nostrum cuilibet quovismodo juvantibus, et legi prohibenti generalem renuntiationem, et utpraesentia. Juramenus nos omnes, curias juramenti religione, ego dictus D. Bonaventura de Planella, et Texidor, quia monor sum viginti quinque anno, major vero viginti duorum anno. Igitur convenio, et promitto presentis non contrafacere, vel enire ratione monoris aetatis, facilitatis, lesioni, et ignorantiae, restitutionum, i integrum minime postulato. Renuntians quantum ad haec benefitio minoris aetatis,e t ejus auxilio.. Haec igitur. Actum.
Testes sunt praedicti respective.