Saga Bacardí
05554
ESCRITURA DE NOMBRAMIENTO DE PATRON DE LA BARCA SANTA MARIA DEL ROSARIO, HACIA XIQUER, INTERVIENE, ENTRE OTROS MIGUEL ALEGRE.


Die Dominica VIIII mensis May anno a Nativitate Domini MDCCXXXIIII.
Noverint Universi Quod nos Josephus Puig cerearius, Michael Alegra botigerius talli, Sebastianus Vidal coneriator. Hieronymus Puig funarius cives Barcinonae, Jacobus Massaguer philosophiae sterdere Barcinonae degens, Josephus Llorens, Paulus Miró, Petrus Paulus Monté negotiators villae de Reus Campi et Archidiae Tarraconae, et Joannes Cruanyes nauta villae de Canet de Mar, Gerundem dio, Domini post Deum Barchinonae neumtituatae Sanctus Petrus, Sanctus Michael, Sanctus Sebastienus, et Beatae Maria a Rosario portus bis mille et quingentum pondium parum plus, vel minus, quae de presenti et anohoris afixa in portu, sive moll praesentis civitatis Barcinonae, quae est a patronisabam ego, dictus Joannes Curyanyes. Gratis et ex nostra certa scientia, nostro tamen beneplácito durante, et non amplrius, eligimus, et nominamus patrimum dictae Barchae vos Franciscum Xiquer nautam dictae villae de Canet inferius acceptantem. Hanc autem electionem, et nominationem facimus, sicut melius dici potest, et intelligi ad vestrum salvamentum sanum, et bonorum etiam intellectum, sub expresso tamen pacto, et conditione, quod nos lice at vobis super bucco, maulis, et apparatibus dictae barchae quanti altem ali quam in quavis mundi parte ad cambium maritimum, a quacumque persona accipere, nisi solum, et dumtaxat illam, qua inditgebitis et pro panatieis, et reparation ipsius barchae, et si dum eritis cum dicta barchia in partu praesentis civitatis, seu in alii portibus, et littoribus praesentis Cathaloniae Principatus indigebitis aliqua quantitate pro panaticisis, seu alimentis vestries et reliquuorum nautarum, et pro sumptibus, et expensis dictae barchae fiendis, ad finem, et efectum suscipiendi aliquod viaticum, non liceat vobis dictam quantitatem a persona aliqua ad cambium maritimum super buco, naulis, et apparatibus dictae barchae accipere, nisi interveniente expresso consensus, et beneplacito dictum Josephi Puig et illo absente, vel defuncto alterius participis, quem in quocumquo dictorum casuum ad hunc nominabitis efectum, si vero indigentia alicujus quantitatis ad finem, et fecrum supra relatum eveniet vobis dum eritis cum dicta barcha extra praesentem Cathaloniae Principatum, non liceat vobis talem quantitatem ad aliqua persona ad cambium maritimum accipere super bucco, nautis, et apparatibus ipsius barchae, nisi interveniente expresso consensu nautleri et seribae ipsius barchae qui perquirere debebunt necessitatem refectionis, et indigentiam pecuniae pro panaticis juxta qualitatem intineris et navigationis faciendae et in quolibet dictorum casuum, vel sitis in praesenti Cathaloniae Principatu, vel extra non possitis obligare creditoribus cambistis nisi solum, et dumtaxat dicta barcham, et illius nauta, et apparatus, in quibus nos participes sumus declarantes expresse nos omnes participes supranominati, quad nos, nec alia bona nostra in nullo casu, dictis creditoribus cambiistis obligati remanebimus, nec ullo modo obligata semanebunt, nec remanere volumus, non obstantibus quibusvis juris dicponitionibus, regisque sententiis, seu declarationibus, contra haec repugnantibus, et sub dicto pacto, et conottione, et non sine eo. Aliter noca lio modo damus et concedimus vobis dicto patrono Francisco Xiques facultatem,e t potestatem ac plenum posse regendi, gubernandi, tuendi, et defendendi, patronisantis naulendi, et ad solirum usum maris navigandi, portandi, tranrendi, et proficiscendi dictam barcham ad quascunque mundi, pertes vobis venevisas, et quascumque res merces, mercimonia et bona quaecumque, victores etiam, sive passatgers, et alias quasvis personas in eadem barcha portandi nautas ponendi pro servitio dicta barchae eosque tollendi quovis vobis benevisum fuerit. Et casu qui futurum dictma barcham naugragium pati contingenrit (quo inevertat) tali casu possitis, et valeatis omnia ex dicta barcha resistantia paenes vos hipotecare et ea omnia, et singula bendere, et betciare, et omnia alia facere ac si vos solui essetis dominus dictae barchae et quae nos omnes facere possemis si praesentes essemus, ad quae omnia constituimus vos procuratorem cum libera, et generali administratione, promitentes rattum, gratum validum, at que firmum habere, et tenere totum id quid quid et quantum per vos factum fuerit quomodo libet in gestum. Ad haec ego dictus Franciscus Xiqués laudans praedicta abere tansque dictam patromiam gratis, et ex mea certa scientia accepto dictam barcham in commandam unacum esquifo, velis et denis, anchoris, arboribus, armis, axauxiis, et ómnibus aliis apparatibus et furnim entis illius conveniens, et promitens vobis dictam barcha custodire, et defenderé juxta meum posse, et dare vobis, et vestris bennum, et legale computum, ac veridicam rationem de ómnibus raules lueris et emolumentis (Deo favente) cum eadem barcha percassu dis et lucrandi cum et de dicta barcha, et de ómnibus apparatibus et furnim, entis illius. Et praedicta omnia, et singula attendere et complere promito sine dilatione. Cum salario procuratoris intus Barcinonae XS et extra XXS barcinonium ultra quos, promito restituere missiones, super quibus, credatur, et pro his complendis obligo vobis, et vestris, omnia, et singula bona mea mobilia, et immobilia, jura, et actiones quascumque, renuntians omni, et cuicumque juri et ex pacto foro meo proprio, submitens, et supponens me, et bona mea quo ad haec foro curiae Illustris Praetoris Barcinonae et alterius in quam cum facúltate variandi, et promissione, et est sciendum fiat cum scriptura sub pena terti in libris tertiorum, curiae dicti Illustri Praetori Barcinonae, obligando proinde personam, et omelia, et singula bona mea mobilia, et immobilia, jura et actiones quascumque vui, verum ejusdis die praesenti Dominica, quae de cavisset dicta tertii scroptura in dicta coriae firmari, non potere, ideo fiat sum solita procuratorum constitutione, cum promissione de ratta habenda, et ut praedicta juramus omnes haec igitur. Actum est hoc Barcinone sig+++na nostrum dictorum Josehi Puig, Michaelis Alegra, Jacobi Massaguer, Hieronimi Puig, et Francisci Xiques, qui praedicta laudamus, concedimus, firmamus, et juramus die nona May anno a Nativitate Domini millessimo septingentessimo trigessimo quarto praesentibus pro testibus Joannes Bou, et Narciso Torrents negotiatoribus Barcinonae degentibus. Sig+num mei dicti Sebastiani Vidal, qui praedicta laudo, concedo, firmo, et juro die decima praedictorum mensis, et anni praesentibus pro testibus Isidro Manca, et Eudaldo Vilardell lintearii civibus Barcinonae sig.
Paenes me Michael Cabrer notarium.