Saga Bacardí
05562
ESCRITURA DE ENTREGA DOTAL HACIA JOSE LLEONART, POR CATALINA ROIG Y GELABERT.


Die Sabbati XI mensis Septembris anno a Nativitate Domini MDCCXXXIIII.
Ego Josephus Lleonart lintearius civis Barcinonae, gratis confiteor et in veritate recognosco vobis Catharinae Roig et Gelabert nubiti futurae uxori meae filiae legitimae et natiralos Franciscis Roig et Vives, aurificis civis Barcinonae, et Theresiae Roig et Gelabert sucundae uxoris suae viventium, presenti, quod modo infro dedistis,e ts olvistis, actradictistis mihi bis mille ducentum quadraginta libras nonetae barcinonae, et duas arcaes nuipciales vulgo bahuls cum suis raupis, et vestibus, et sunt pro similibus per vos mihi in dotem pro dotem, ac nomine dotis vestrae constitutis, et apportatis, de quibus dinationem vobis feeti dictus Franciscus Roig et Vives pater vester, prout de praedictis omnibus apparet cum capitulis matrimolialibus inter vos et me firmatis et juratis paenes notarium infrum die presente modus vero solutionis dictarum 2240L et traditionis dictarum arcarum, vulgo bahuls cum suis raupis, et vestibus fuit, et est talis quoniam praedicta, omnia a vobis habui, et recepi, nimirum presentas 2240L in pecunia numerata realiter, et de facto in notarii, et testium infrorum presentia, et dictas arcas vulgo bahuls cum suis raupis, et vestibus per realem, et efectivam ttraditionem ad meas omnimodas voluntates et omnia per manus dicti Francisci Roig et Vives patris vestri solventis, et tradentis vigore dictae donationis per ipsum tu praedictus vobis factae. Et ideo renuntiando in testimonium praesentem facio vobis apocam.
Testes sunt Franciscus Riambau sartor civis Barcinonae, et Joannes Tenas musicus barcinonae degens.
Paenes me Michael Cabrer notarium.